|
Et videtur quod non.
1. Motus enim caritatis ad remissionem sufficit; Luc. VII,
47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Sed
motus caritatis est directe in Deum. Ergo ad iustificationem impii
sufficit motus in Deum, et non requiritur motus in peccatum.
2. Praeterea, bonum incommutabile est efficacius quam bonum
commutabile. Sed conversio ad bonum commutabile sufficit ad hoc quod
homo incurrat peccatum. Ergo conversio ad bonum incommutabile sufficit
ad hoc quod homo iustificetur.
3. Praeterea, homo non potest moveri in peccatum nisi de peccato
cogitet. Nullus autem cogitare potest de eo quod memoria non tenet;
contingit autem aliquem oblitum esse peccati commissi. Si ergo ad
iustificationem impii requiritur motus liberi arbitrii in peccatum,
videtur quod talis qui est peccatorum suorum oblitus, nunquam possit
iustificari.
4. Praeterea, contingit aliquem multis esse criminibus involutum.
Si ergo motus liberi arbitrii in iustificatione requiritur, videtur
pari ratione quod eum oporteat in illo instanti de singulis suis
peccatis cogitare; quod est impossibile: non enim est maior ratio de
uno quam de alio.
5. Praeterea, quicumque convertitur in aliquid sicut in finem
ultimum, ex hoc ipso ab alio fine avertitur ultimo: quia impossibile
est unius esse multos fines ultimos. Sed homo, quando movetur per
fidem formatam in Deum, movetur in ipsum sicut in finem ultimum.
Ergo ex hoc ipso avertitur a peccato; et ita non videtur esse
necessarius aliquis motus liberi arbitrii in peccatum.
6. Praeterea, non est idem motus a peccato et in peccatum, sicut
nec ab albo et in album. Sed iustificatio est motus a peccato. Ergo
non est motus ad peccatum.
1. Sed contra. Est quod in Psalm. XXXI, vers. 5,
dicitur: confitebor adversum me iniustitiam meam domino: et tu
remisisti impietatem peccati mei. Sed homo non potest hoc dicere nisi
de peccato cogitando. Ergo motus liberi arbitrii in peccatum ad
iustificationem requiritur.
2. Praeterea, ad iustificationem impii contritio requiritur, quae
est prima poenitentiae pars, per quam peccata tolluntur. Sed
contritio est dolor de peccato. Ergo motus liberi arbitrii in peccatum
requiritur in iustificatione impii.
Respondeo. Dicendum, quod iustificatio impii addit aliquid supra
iustificationem simpliciter. Nam iustificatio simpliciter importat
solummodo iustitiae infusionem; sed super hoc addit iustificatio impii
remissionem culpae: quae quidem remissio non fit solum per hoc quod
homo desistit a peccato, sed aliquid amplius requiritur. Unde
Augustinus dicit in Lib. de Nupt. et Concup.: si a peccando
desistere, hoc esset non habere peccata, sufficeret ut hoc nos moneret
Scriptura: fili peccasti; non autem sufficit; sed addidit: et de
praeteritis deprecare ut tibi remittantur. Sic ergo ad iustificationem
simpliciter requiritur conversio hominis per liberum arbitrium in causam
iustificantem, quae est motus liberi arbitrii in Deum. Sed supra hoc
in iustificationem impii requiritur quod convertatur ad destructionem
peccati praeteriti. Sicut autem conversio in Deum fit per hoc quod
homo cognoscit Deum per fidem, et eum amat, et gratiam desiderat seu
sperat; ita oportet quod conversio liberi arbitrii in peccatum sit per
hoc quod homo se peccatorem recognoscit, quod est humilitatis; et
peccatum praeteritum detestatur, ut pigeat fecisse et iterare non
velit.
Ad primum ergo dicendum, quod dilectio non potest esse sine
detestatione eius quod a Deo separat; et ideo praeter motum
dilectionis in Deum requiritur in iustificatione peccati detestatio.
Unde et Magdalena, cui dictum est dimissa sunt ei peccata multa,
lacrimas emiserat pro peccatis.
Ad secundum dicendum, quod conversio in bonum incommutabile sufficit
ad iustificationem simpliciter; sed ad iustificationem impii requiritur
etiam motus in peccatum, ut dictum est, in corp. art.; quia ad hoc
quod homo iustificetur a peccato praeterito, non solum sufficit quod
iustitiam velit, et non peccet, sed quod contra praeteritam
iniquitatem operetur detestando ipsam. Non autem in eo qui peccat,
requiritur detestatio Dei, vel iustitiae, nisi ex consequenti: quia
id quod est bonum, nullus habet odio, nisi in quantum est
incompossibile alteri bono quod diligit; unde peccator non nisi per
accidens vidit iustitiam et Deum: ex hoc ipso videlicet quod amat
immoderate bonum commutabile.
Ad tertium dicendum, quod non est necessarium quod aliquis in ipso
momento iustificationis de hoc vel illo peccato determinate cogitet;
sed solum quod doleat se propria culpa a Deo esse aversum, vel
absolute, vel sub conditione, si scilicet aversus est; quando
scilicet aliquis ignorat an unquam per peccatum mortale a Deo aversus
fuerit: et per huiusmodi motum ille qui oblitus est de peccato,
conteri potest.
Ad quartum dicendum, quod omnia peccata conveniunt in aversione a
Deo, ratione cuius gratiam impediunt; unde ad iustificationem non
requiritur quod in ipso iustificationis momento aliquis de peccatis
singulis cogitet, sed sufficit quod cogitet de hoc quod per culpam suam
est aversus a Deo. Recogitatio autem singulorum peccatorum debet vel
praecedere, vel saltem sequi iustificationem.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc quod aliquis sibi Deum finem
constituit, sequitur quod non constituat sibi finem in peccato, et ita
quod avertatur a proposito peccandi. Hoc autem non sufficit ad
deletionem peccati praeteriti, ut dictum est, in corp. artic.; et
ideo ratio non sequitur.
Ad sextum dicendum, quod motus liberi arbitrii in peccatum
prosequendum vel amplectendum, iustificationi opponitur, non autem
motus liberi arbitrii in peccatum fugiendum: hic enim motus cum
iustificatione convenit, quae est motus a peccato: nam fuga alicuius
est motus ab illo.
|
|