|
Et videtur quod sic.
1. Idem enim est propositio affirmationis, et remotio negationis.
Sed culpa nihil aliud esse videtur quam defectus gratiae. Ergo idem
videtur esse remotio culpae, et infusio gratiae.
2. Praeterea, gratia et culpa opponuntur sicut tenebra et lux. Sed
remotio tenebrae et inductio lucis sunt idem. Ergo remissio culpae et
infusio gratiae sunt idem.
3. Praeterea, remotio culpae praecipue attenditur quantum ad
deletionem maculae. Macula autem non videtur esse aliquid positive in
anima, quia sic aliquo modo esset a Deo; et sic videtur quod sit
privatio sola: non autem est privatio nisi eius cum quo simul esse non
potest, quod est gratia. Remotio ergo culpae nihil est aliud quam
infusio gratiae.
4. Sed diceretur, quod macula non solum ponit absentiam gratiae,
sed aptitudinem et debitum respectu gratiae habendae.- Sed contra:
omnis privatio ponit aptitudinem in subiecto, cum remotio privationis
et inductio habitus sint idem. Ergo hoc non impedit quin remotio
culpae et infusio gratiae sint idem.
5. Praeterea, secundum philosophum, generatio unius est corruptio
alterius. Cum ergo remotio culpae sit quaedam ipsius corruptio,
infusio gratiae est quaedam ipsius generatio. Ergo idem est infusio
gratiae quod remotio culpae.
1. Sed contra. Est quod inter quatuor quae requiruntur ad
iustificationem impii, connumerantur duo, infusio gratiae et culpae
remissio.
2. Praeterea, quaecumque sic se habent quod unum potest esse sine
altero, non sunt idem. Sed infusio gratiae potest esse sine
remissione alicuius culpae; sicut in Angelis beatis, et in primo
homine ante casum, et in Christo. Ergo remissio culpae et infusio
gratiae non sunt idem.
Respondeo. Dicendum, quod remissio culpae et infusio gratiae non
sunt idem et hoc sic patet. Mutationes enim penes terminos
distinguuntur. Infusionis autem gratiae terminus est gratiam inesse,
remissionis vero culpae culpam non esse. Est autem oppositorum quantum
ad hoc attendenda quaedam differentia. Nam quaedam opposita sunt
quorum utrumque ponit naturam aliquam, ut album et nigrum; et in
talibus oppositis negatio utriusque est negatio realis, id est alicuius
rei. Et ideo, cum affirmatio non sit negatio, quia esse album non
est idem quod non esse nigrum, sed realiter differunt, ideo corruptio
nigri cuius terminus est non esse nigrum, et generatio albi cuius
terminus est esse album, sunt realiter diversae mutationes, quamvis
sit unus motus, ut supra, art. I huius quaest., dictum est.
Quaedam vero opposita sunt quorum alterum tantum est natura quaedam,
reliquum vero non est nisi remotio vel negatio ipsius, sicut patet in
oppositis secundum affirmationem et negationem vel secundum privationem
et habitum; et in talibus negatio oppositi, quod ponit naturam
aliquam, est realis, quia est alicuius rei; negatio vero alterius
oppositi non est realis, quia non est alicuius rei. Est enim negatio
negationis, quae est negatio alterius oppositi: et ideo haec negatio
negationis nihil differt secundum rem a positione alterius; unde
secundum rem idem est generatio albi et corruptio non albi. Sed quia
negatio, quamvis non sit res naturae, est tamen res rationis, ideo
negatio negationis secundum rationem, sive secundum modum
intelligendi, est aliud a positione affirmationis: et sic corruptio
non albi secundum modum intelligendi est aliud quam generatio albi.
Patet igitur quod, si culpa omnino non est aliquid positive, idem est
infusio gratiae et remissio culpae secundum rem; secundum rationem vero
non idem. Si autem culpa aliquid ponit non secundum rationem, sed
re; est aliud remissio culpae et infusio gratiae, si considerentur ut
mutationes, quamvis in ratione motus sint unum, ut supra dictum est.
Culpa autem aliquid ponit et non solam absentiam gratiae. Absentia
enim gratiae secundum se considerata habet tantum rationem poenae, non
autem rationem culpae, nisi secundum quod relinquitur ex actu
voluntario praecedente; sicut tenebra non habet rationem umbrae nisi
secundum quod relinquitur ex interpositione corporis opaci. Sicut ergo
ablatio umbrae importat non solum remotionem tenebrae, sed remotionem
corporis impedientis; ita remissio culpae non solum importat ablationem
absentiae gratiae, sed ablationem impedimenti gratiae, quod erat ex
actu peccati praecedente; non ut actus ille non fuerit, quia hoc est
impossibile; sed ut propter illum influxus gratiae non impediatur.
Patet igitur quod remissio culpae et infusio gratiae non sunt idem
secundum rem.
Et per hoc patet solutio ad prima quatuor.
Ad quintum dicendum, quod generatio unius dicitur esse a philosopho
corruptio alterius per concomitantiam, quia de necessitate sunt simul,
vel propter unitatem motus qui ad has duas mutationes terminatur.
|
|