|
Et videtur quod sic.
1. Quia super illud Psal. LXII, 3: sic in sancto apparui
tibi, dicit Glossa: nisi quis prius deficiat in malo, nunquam
perveniet ad bonum. Sed remissio culpae facit deficere a malo,
infusio autem gratiae pervenire ad bonum. Ergo prius naturaliter est
remissio culpae quam infusio gratiae.
2. Praeterea, prius in ordine naturae est intelligere recipiens quam
ipsam receptionem. Sed forma non recipitur nisi in propria materia.
Ergo prius est intelligere materiam propriam quam receptionem formae.
Sed ad hoc quod materia sit propria alicui formae, requiritur quod sit
denudata a forma contraria. Ergo prius naturaliter materia denudatur
ab una forma quam recipiat aliam; et sic naturaliter prius est remissio
culpae quam infusio gratiae.
3. Sed diceretur, quod gratia, secundum quod habet respectum ad
Deum infundentem gratiam, est prior naturaliter quam remissio culpae;
secundum vero quod habet ordinem ad subiectum, sic est posterior quam
remissio culpae.- Sed contra: in infusione gratiae includitur
respectus gratiae ad suum subiectum cui infunditur. Si ergo secundum
hunc respectum ad subiectum est posterior, videtur quod simpliciter
infusio gratiae naturaliter sit post remissionem culpae.
4. Sed diceretur, quod gratia habet duplicem respectum ad
subiectum: unum, secundum quod informat subiectum: et quantum ad hunc
respectum est posterior quam remissio culpae; alium, quo culpam
expellit a subiecto: et sic infusio gratiae naturaliter praecedit
remissionem culpae.- Sed contra: gratia expellit culpam ratione
oppositionis quam habet ad ipsam. Opposita autem mutuo se expellunt,
ex hoc quod non patiuntur se in eodem subiecto. Ergo ex hoc ipso quod
gratia informat subiectum, expellit culpam. Et sic non potest esse
quod gratia secundum respectum quem habet ad subiectum quod informat,
sit posterior, et secundum respectum quem habet ad culpam quam
expellit, sit prior.
5. Praeterea, esse rei naturaliter prius est quam agere ipsius.
Sed gratia, cum sit accidens, eius esse est inesse. Ergo prior est
naturaliter respectus quem habet gratia ad subiectum quod informat,
quam respectus quem habet ad contrarium quod expellit. Et sic
praedicta responsio non videtur posse stare.
6. Praeterea, prius naturaliter est declinare a malo quam facere
bonum. Sed remissio culpae pertinet ad declinationem mali, infusio
autem gratiae ordinatur ad operationem boni. Ergo prius naturaliter
est remissio culpae quam infusio gratiae.
7. Praeterea, secundum ordinem effectuum est ordo causarum. Sed
effectus remissionis culpae est esse mundum, effectus autem infusionis
gratiae est esse gratum. Prius autem est naturaliter esse mundum quam
esse gratum: nam omne gratum est mundum, sed non convertitur; prius
autem, secundum philosophum, est a quo non convertitur subsistendi
consequentia. Ergo prius naturaliter est remissio culpae quam infusio
gratiae.
8. Praeterea, culpa et gratia se habent ad invicem sicut formae
contrariae in natura. Sed in rebus naturalibus prius naturaliter est
expulsio unius formae quam introductio alterius, eo quod non contingit
formas contrarias esse simul in materia: unde oportet quod forma quae
prius erat, intelligatur expulsa antequam nova forma introducatur.
Ergo et remissio culpae naturaliter prius est quam infusio gratiae.
9. Praeterea, prius naturaliter est recedere a termino a quo quam
pervenire ad terminum ad quem. Sed in iustificatione impii culpa se
habet ut terminus a quo receditur per culpae remissionem: terminus
autem ad quem est ipsa gratia, ad quam pervenitur per eius infusionem.
Ergo prius naturaliter est culpae remissio quam gratiae infusio.
10. Sed diceretur, quod gratiae infusio est posterior, in quantum
gratia est terminus iustificationis: sed in quantum est principium
disponens removendo contrarium, sic est prius.- Sed contra: agens
infinitae virtutis non exigit dispositionem in materia in quam
operatur. Sed gratiae infusio est ab agente infinitae virtutis,
scilicet a Deo. Ergo non exigitur aliqua dispositio.
11. Praeterea, nulla forma quae totaliter est ab extrinseco,
exigit dispositionem in materia. Sed gratia est huiusmodi. Ergo et
cetera.
12. Praeterea, remissio culpae et infusio gratiae se habent sicut
purgatio et illuminatio. Sed secundum Dionysium, purgatio
anteponitur illuminationi. Ergo remissio culpae naturaliter praecedit
gratiae infusionem.
13. Praeterea, si Deus successive operaretur in iustificatione
impii, prius tempore removeret culpam quam infunderet gratiam; sicut
in dealbatione natura prius removet nigredinem quam inducat albedinem.
Sed hoc quod Deus subito operatur iustificationem, removet ordinem
temporis, non naturae. Ergo naturaliter prius est remissio culpae
quam infusio gratiae.
1. Sed contra. Causa naturaliter praecedit effectum. Sed gratia
est causa remissionis culpae, nonnisi secundum quod est infusa. Ergo
gratiae infusio naturaliter praecedit culpae remissionem.
2. Praeterea, agens naturale non expellit formam contrariam a
materia nisi per hoc quod inducit similitudinem suae formae in materia.
Ergo eadem ratione et Deus non removet culpam ab anima nisi per hoc
quod similitudinem suae bonitatis, scilicet gratiam, in ea inducit;
et sic infusio gratiae naturaliter praecedit culpae remissionem.
3. Praeterea, sicut quandoque culpa remittitur per gratiam, ita
aliquando gratia expellitur per culpam. Sed gratia expellitur per
culpam praecedentem expulsionem gratiae. Ergo similiter culpa
remittitur per gratiam praecedentem culpae remissionem.
4. Praeterea, gratia creando infunditur, et infundendo creatur.
Sed creatio gratiae est prius naturaliter quam remissio culpae. Ergo
infusio gratiae naturaliter prior est quam culpae remissio.
5. Praeterea, agens naturaliter est prius patiente. Sed in
iustificatione impii gratia est ex parte agentis, culpa ex parte
patientis seu recipientis. Ergo prius naturaliter est gratiae infusio
quam culpae remissio.
Respondeo. Dicendum, quod in quolibet genere causae, causa
naturaliter est prior causato. Contingit autem secundum diversa genera
causarum idem respectu eiusdem esse causam et causatum; sicut purgatio
est causa sanitatis in genere causae efficientis, sanitas vero est
causa purgationis secundum genus causae finalis; similiter materia
causa est formae aliquo modo in quantum sustinet formam, et forma est
aliquo modo causa materiae in quantum dat materiae esse actu. Et ideo
nihil prohibet aliquid altero esse prius et posterius secundum diversum
genus causae. Sed tamen illud est prius simpliciter dicendum ordine
naturae, quod est prius secundum genus illius causae quae est prior in
ratione causalitatis; sicut finis, qui dicitur causa causarum, quia a
causa finali omnes aliae causae recipiunt quod sint causae: quia
efficiens non agit nisi propter finem, et ex actione efficientis forma
perficit materiam, et materia sustinet formam. Sic ergo dicendum,
quod quandocumque a materia una forma expellitur et alia inducitur,
expulsio formae praecedentis est prior naturaliter in ratione causae
materialis: omnis enim dispositio ad formam reducitur ad causam
materialem: denudatio autem materiae a forma contraria, est quaedam
dispositio ad formae susceptionem. Subiectum etiam, id est materia,
ut dicitur in libro I Physic., numerabilis est: numeratur enim
secundum rationem, in quantum in eo praeter subiecti substantiam
invenitur privatio, quae se tenet ex parte materiae et subiecti. Sed
in ratione causae formalis est prior naturaliter introductio formae;
quae formaliter perficit subiectum, et expellit contrarium. Et quia
forma et finis in idem numero incidunt, forma vero et efficiens in idem
specie, in quantum forma est similitudo agentis; ideo formae
introductio est prior naturaliter secundum ordinem causae efficientis et
finalis: et ex hoc patet, secundum praedicta, quod ordine naturae sit
simpliciter prior. Sic ergo patet quod simpliciter loquendo secundum
ordinem naturae, prior est gratiae infusio quam culpae remissio; sed
secundum ordinem causae materialis est e converso.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur quantum ad
vitationem operis mali, et operationem operis boni: minus est enim
dimittere malum quam operari bonum, et ideo naturaliter prius; non
autem loquitur quantum ad habitus qui infunduntur vel expelluntur.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit secundum ordinem causae
materialis, secundum quem in respectu ad subiectum infusio gratiae
posterior est.
Unde patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit secundum ordinem
causae formalis: formaliter enim gratia inhaerendo expellit culpam.
Ad quintum dicendum, quod gratia non expellit culpam effective, sed
formaliter; unde non est prius quam expellat culpam, sed simul.
Ad sextum dicendum, quod obiectio illa procedit quantum ad
operationes, et non quantum ad habitus, sicut et prima.
Ad septimum dicendum, quod esse mundum non est proprius effectus
remissionis culpae, quia potest esse, non intellecta remissione
culpae, ut in homine in statu innocentiae; sed proprius effectus
remissionis culpae est fieri mundum; et hoc non est communius quam esse
gratum, quia nullus potest fieri mundus nisi per gratiam. Sciendum
tamen, quod per hoc non probaretur prioritas naturalis nisi secundum
ordinem causae materialis: nam genera se habent per modum materiae in
comparatione ad species.
Ad octavum dicendum, quod eadem distinctione opus est in formis
naturalibus et in proposito.
Ad nonum dicendum, quod recessus a termino a quo est prius in via
generationis et motus, cum reducatur ad ordinem materiae (nam motus
est actus existentis in potentia); sed accessus ad terminum ad quem
est prior secundum ordinem causae finalis.
Ad decimum dicendum, quod in operibus Dei non requiritur dispositio
propter impotentiam agentis, sed propter conditionem effectus; et
praecipue talis dispositio, scilicet remotio contrarii, quia contraria
simul esse non possunt.
Ad undecimum dicendum, quod forma quae est totaliter ab extrinseco,
requirit dispositionem debitam in subiecto, vel praeexistentem, sicut
lumen diaphaneitatem in aere, vel simul impressam ab eodem agente,
sicut calor consummatus simul introducitur cum forma ignis. Et
similiter a Deo simul cum infusione gratiae expellitur culpa.
Ad duodecimum dicendum, quod simili distinctione utendum est in ordine
purgationis et illuminationis, sicut in proposito.
Ad decimumtertium dicendum, quod si Deus successive iustificationem
operaretur, expulsio culpae esset prior tempore, sed posterior
natura: ordo enim temporis sequitur ordinem motus et materiae. Et
secundum hunc modum philosophus dicit, quod in eodem actus est
posterior tempore quam potentia, sed natura prior: quia secundum illud
dicitur aliquid esse simpliciter natura prius, quod est prius secundum
ordinem causae finalis, ut dictum est in corp. art.
|
|