|
Et videtur quod sic.
1. Causa enim naturaliter praecedit effectum. Sed contritio est
causa remissionis culpae. Ergo naturaliter eam praecedit; et per
consequens gratiae infusionem, quia se concomitantur.
2. Sed diceretur, quod contritio non est causa remissionis culpae
nisi per modum dispositionis materialis.- Sed contra: contritio est
causa sacramentalis remissionis culpae, et infusionis gratiae.
Poenitentia enim, cum sit sacramentum novae legis, gratiam causat,
et sic remissionem culpae: nec hoc facit ratione aliarum suarum
partium, scilicet confessionis et satisfactionis, quae gratiam et
culpae remissionem praesupponunt: et sic relinquitur quod ipsa
contritio sit sacramentalis causa remissionis culpae, et infusionis
gratiae. Sed causa sacramentalis est causa instrumentalis, ut ex
praecedenti quaest. patet. Ergo, cum instrumentum reducatur ad genus
causae efficientis, contritio non erit causa remissionis culpae ut
dispositio materialis, sed magis in genere causae efficientis.
3. Praeterea, attritio praecedit gratiae infusionem, et culpae
remissionem. Sed contritio ab attritione non differt nisi secundum
intensionem doloris, quae speciem non variat. Ergo contritio
naturaliter ad minus praecedit gratiae infusionem et culpae
remissionem.
4. Praeterea, in Psalm. LXXXVIII, 15, dicitur:
iustitia et iudicium praeparatio sedis eius. Anima autem efficitur
sedes Dei per gratiae infusionem et culpae remissionem. Cum ergo homo
iustitiam et iudicium faciat per hoc quod de peccato conteritur,
videtur quod contritio sit praeparatio ad gratiae infusionem; et ita
naturaliter est prior.
5. Praeterea, motus ad terminum naturaliter praecedit terminum.
Sed contritio est quidam motus tendens in destructionem peccati. Ergo
naturaliter praecedit remissionem culpae.
6. Praeterea, Augustinus dicit: qui creavit te sine te, non
iustificabit te sine te; et ita motus liberi arbitrii, qui ex parte
nostra est, requiritur ad iustificationem, et naturaliter praecedit
eam. Sed iustificatio terminatur in remissionem culpae. Ergo motus
liberi arbitrii praecedit naturaliter remissionem culpae.
7. Praeterea, in matrimonio carnali consensus mutuus naturaliter
matrimonii copulam praecedit. Sed per gratiae infusionem contrahitur
quoddam spirituale matrimonium animae cum Deo, secundum illud Osee,
II, 19: sponsabo te mihi in iustitia. Ergo motus liberi
arbitrii, per quem est animae consensus in Deum, praecedit
naturaliter gratiae infusionem.
8. Praeterea, sicut in his quae moventur ab alio, se habet motio
moventis exterioris ad moveri mobilis, ita in his quae moventur a
seipsis. Sed motio qua exterius agens movet, sive moveat ut
principale agens, sive ut coadiuvans, naturaliter praecedit moveri
ipsius mobilis. Ergo, cum in iustificatione impii anima non totaliter
moveatur, sed ipsa quodammodo se moveat ut coadiuvans, secundum illud
I Cor. III, 9: Dei adiutores sumus; videtur quod ipsa
operatio animae, scilicet motus liberi arbitrii, naturaliter praecedat
remissionem culpae, secundum quam movetur anima de vitio in virtutem.
1. Sed contra. Contritio est actus meritorius. Sed actus
meritorius non est nisi a gratia. Ergo gratia est causa contritionis.
Sed causa naturaliter praecedit effectum. Ergo gratiae infusio
naturaliter praecedit contritionem.
2. Praeterea, Rom. V, 3, super illud, iustificati igitur ex
fide etc., dicit Glossa: gratiam Dei non praecedit aliquod meritum
humanum. Sed contritio est quoddam humanum meritum. Ergo non
praecedit gratiae infusionem.
3. Sed diceretur, quod praecedit sicut quaedam dispositio.- Sed
contra: dispositio est minus perfecta quam forma ad quam disponit.
Sed contritio dicit aliquid magis perfectum quam gratia. Ergo
contritio non est dispositio ad gratiam. Probatio mediae. Actus
secundus est maioris perfectionis quam primus, cum se habeat per modum
habitus. Contritio autem est actus secundus, cum sit operatio
gratiae, sicut considerare est operatio scientiae. Ergo sicut
consideratio est perfectius quam scientia, ita contritio est perfectius
quam gratia.
4. Praeterea, effectus causae efficientis nunquam est dispositio ad
causam efficientem, quia in via motus sequitur efficientem; cum tamen
in eadem via dispositio praecedat id ad quod disponit. Sed contritio
se habet ad gratiam sicut effectus causae efficientis ad suam causam
efficientem. Ergo contritio non est dispositio ad gratiam; et sic
idem quod prius. Probatio mediae. Habitus et potentia ad idem genus
causae reducuntur, cum habitus suppleat quod potentiae deest. Sed
potentia est causa actus in genere causae efficientis. Ergo et
habitus. Sed gratia comparatur ad contritionem sicut habitus ad
actum. Ergo contritio comparatur ad gratiam sicut effectus ad causam
efficientem.
5. Praeterea, quod nihil facit ad introductionem formae, non est
dispositio ad formam. Sed contritio nihil facit ad gratiae
infusionem, quia sine contritione potest esse gratiae infusio; sicut
patet in Christo, Angelis, et primo homine in statu innocentiae.
Ergo contritio non est dispositio ad gratiam; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, Bernardus dicit, quod ad opus salutis nostrae duo
requiruntur: scilicet Deus dans, et liberum arbitrium recipiens.
Sed datio naturaliter est prius quam receptio. Ergo gratia, quae in
iustificatione nostra est ex parte Dei dantis, naturaliter praecedit
contritionem, quae est ex parte liberi arbitrii recipientis.
7. Praeterea, contritio non potest esse simul cum peccato. Ergo
remissio peccati naturaliter contritionem praecedit.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam
enim dicunt, quod motus liberi arbitrii naturaliter praecedit gratiae
infusionem absolute. Dicunt enim, quod ille motus liberi arbitrii non
est contritio, sed attritio, quae non est actus fidei formatae, sed
fidei informis. Sed hoc non videtur esse ad propositum. Nam omnis
dolor de peccato in habente gratiam est contritio: et similiter omnis
actus fidei gratiae coniunctus est fidei formatae actus. Ergo actus
fidei informis, et attritio, de quibus isti loquuntur, tempore
praecedunt gratiae infusionem. Et de talibus motibus liberi arbitrii
ad praesens non loquimur; sed de illis qui sunt simul cum gratiae
infusione, sine quibus iustificatio esse non potest in adultis; nam
sine praecedentibus potest, ut ex supra dictis patet. Et ideo alii
dicunt, quod motus isti sunt meritorii et gratia informati, unde
naturaliter gratiam sequuntur. Praecedunt autem remissionem culpae
naturaliter, quia gratia per hos actus remissionem culpae operatur.
Sed hoc non potest esse. Nam quod causat aliquid per operationem,
causat per modum causae efficientis. Gratia igitur, si per actum
contritionis et fidei formatae, remissionem culpae causat, causabit
eam per modum causae efficientis; quod esse non potest. Nam causa
effective destruens aliquid, prius ponitur in esse quam hoc quod
destruit sit in non esse; non enim ageret ad eius destructionem quod
iam non est. Unde sequeretur quod gratia prius esset in anima quam
culpa esset remissa: quod est impossibile. Unde patet, quod gratia
non per aliquam operationem est causa remissionis culpae, sed per
informationem subiecti, quae importatur per gratiae infusionem et
culpae remissionem; et ideo inter gratiae infusionem et culpae
remissionem nihil cadit medium. Oportet igitur dicere, secundum aliam
opinionem, quod praedicti motus eodem ordine se habent ad utrumque, ut
quodammodo praecedant, quodammodo sequantur ordine naturae. Nam si
ordo naturae attendatur secundum rationem causae materialis, sic motus
liberi arbitrii praecedit naturaliter gratiae infusionem sicut
dispositio materialis formam. Si autem attendatur secundum rationem
causae formalis, est e converso. Et est simile in rebus naturalibus
de dispositione quae est necessitas ad formam, quae quodammodo
praecedit formam substantialem, scilicet secundum rationem causae
materialis. Dispositio enim materialis ex parte materiae se tenet.
Sed alio modo, scilicet ex parte causae formalis, forma substantialis
est prior, in quantum perficit et materiam, et accidentia materialia.
Ad primum ergo dicendum, quod contritio est causa remissionis culpae,
in quantum est dispositio ad gratiam.
Ad secundum dicendum, quod poenitentiae sacramentum habet conferre
gratiam ex virtute clavium, quibus se poenitens subiicit. Contritio
igitur, si secundum se consideretur, non se habet ad gratiam nisi per
modum dispositionis; sed si consideretur in quantum habet virtutem
clavium in voto, sic sacramentaliter operatur in virtute sacramenti
poenitentiae, sicut et in virtute Baptismi, ut patet in adulto qui
habet sacramentum Baptismi in voto tantum. Ex hoc igitur non habetur
quod contritio sit causa efficiens remissionis culpae, per se
loquendo, sed virtus clavis, vel Baptismus. Vel potest dici quod
contritio ad remissionem culpae quoad reatum temporalis poenae se habet
per modum causae efficientis; sed quantum ad maculam et reatum poenae
aeternae se habet solum per modum dispositionis.
Ad tertium dicendum, quod contritio ab attritione praecedenti non
differt solum secundum intensionem doloris, sed secundum informationem
gratiae; et ita contritio habet aliquem ordinem posterioritatis ad
gratiam, quod non habet attritio.
Ad quartum dicendum, quod praeparatio illa est per modum dispositionis
materialis.
Ad quintum dicendum, quod contritio est motus ad remissionem culpae
non quasi ab ea distans, sed ut ei coniuncta: unde magis consideratur
ut in motum esse quam ut in moveri, et tamen motus praecedit terminum
in ordine causae materialis, quia motus est existentis in potentia.
Ad sextum dicendum, quod intelligendum est, non iustificabit te sine
te disponente aliqualiter ad gratiam; et sic non oportet quod motus
liberi arbitrii praecedat nisi per modum dispositionis.
Ad septimum dicendum, quod consensus est causa efficiens matrimonii
carnalis; motus autem liberi arbitrii non est causa efficiens
infusionis gratiae: et ideo non est simile.
Ad octavum dicendum, quod in iustificatione impii homo non est adiutor
Dei quasi cum eo simul efficiens gratiam; sed solum sicut praeparans
se ad gratiam.
Ad primum quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod contritio est
a gratia sicut ab informante: et ita sequitur quod in ratione causae
formalis gratia sit prior.
Ad secundum dicendum, quod meritum humanum non praecedit gratiam in
ratione merendi, ita scilicet quod gratia cadat sub merito; potest
tamen praecedere actus humanus gratiam ut dispositio materialis.
Ad tertium dicendum, quod contritio est a libero arbitrio et a
gratia. Secundum quod procedit a libero arbitrio, est dispositio ad
gratiam simul existens cum gratia, sicut dispositio quae est
necessitas, simul est cum forma. Sed secundum quod est a gratia,
comparatur ut actus secundus ad gratiam.
Ad quartum dicendum, quod sicut actus formaliter perficit potentiam;
ita id quod ex habitu relinquitur in actu, est formale respectu
substantiae actus, quam potentia ministrat: et sic habitus est formale
principium actus formati, quamvis respectu formationis habeat rationem
causae efficientis.
Ad quintum dicendum, quod dispositio non facit aliquid ad formam
effective, sed materialiter tantum, in quantum per dispositionem
materia efficitur congrua ad receptionem formae. Et sic contritio
facit ad gratiae infusionem in eo qui culpam habet, quamvis non
requiratur in innocente. Plura enim requiruntur dispositive ad
remotionem formae contrariae et ad introductionem formae simul, quam ad
solam formae introductionem.
Ad sextum dicendum, quod illud quod est ex parte dantis, est prius
formaliter: sed quod est ex parte recipientis, prius materialiter.
Ad septimum dicendum, quod ex illa ratione non sequitur quod remotio
culpae praecedat contritionem, quia per ipsam contritionem quodammodo
culpa remittitur; sicut per calorem in summo expellitur forma aquae;
et ita non sunt simul; et similiter nec culpa et contritio.
|
|