|
Et videtur quod non.
1. Homo enim dicitur per gratiam creatam filius adoptivus. Sed
Christus, secundum sanctos, non fuit filius adoptivus. Ergo non
habuit gratiam creatam.
2. Praeterea, ubi est coniunctio rei per essentiam, non est
necessaria coniunctio per similitudinem; sicut ad cognoscendum
requiritur unio cognoscibilis ad rem cognitam; et tamen quando aliqua
sunt in anima per sui essentiam, non est necessarium ad cognitionem
quod sint in ea per similitudinem. Sed Deus est animae Christi
unitus per essentiam realiter in unitate personae. Ergo non requiritur
quod uniatur per gratiam, quae est unio per similitudinem.
3. Praeterea, ad ea quae possumus per nostra naturalia, non
indigemus gratia. Sed Christus poterat pervenire ad gloriam per id
quod erat sibi naturale: est enim filius naturalis; et si filius, et
haeres. Cum ergo gratia infundatur mentibus ad consequendam gloriam,
videtur quod Christus gratia creata non indiguerit.
4. Praeterea, subiectum potest sine accidente intelligi. Sed
gratia, si fuit in Christo, accidens fuit. Potest ergo Christus
intelligi sine gratia. Sic ergo intellecto, aut ei debetur vita
aeterna, aut non. Si sic, ergo frustra addetur ei gratia: si autem
non, cum filiis adoptivis vita aeterna debeatur ex hoc quod sunt
filii, videtur quod filiatio adoptionis praeponderet filiationi
naturali; quod est inconveniens.
5. Praeterea, quod est bonum per essentiam, non indiget bonitate
participata. Sed Christus est bonus per essentiam, quia est verus
Deus. Ergo non indiget gratia, quae est bonitas participata.
6. Praeterea, plus superat bonitas increata bonitatem gratiae quam
lumen solis, lumen candelae. Sed ille cui adest lumen solis, non
indiget lumine candelae. Ergo, cum Christo affuerit bonitas increata
per unionem, videtur quod non indiguerit gratia.
7. Praeterea, unio divinitatis ad Christum aut sufficit ei, aut
non. Si non, praedicta unio imperfecta fuit; si autem sufficit,
ergo appositio gratiae superflueret. Nihil autem in operibus Dei
superfluum invenitur. Ergo Christus creatam gratiam non habuit.
8. Praeterea, qui scit aliquid notitia nobiliori, utpote per medium
demonstrativum, non indiget ut cognoscat idem notitia minus nobili,
utpote per medium probabile. Sed Christus erat bonus bonitate
nobilissima, scilicet bonitate increata. Ergo non indiguit ut esset
bonus bonitate minus nobili, scilicet bonitate creata.
9. Praeterea, instrumentum non indiget habitu ad suam operationem;
praecipue si agens cuius est instrumentum, sit perfectae virtutis.
Sed humanitas Christi est sicut instrumentum, divinitatis sibi
unitae, ut Damascenus dicit in III libro. Cum ergo virtus divina
sit perfectissima, videtur quod humanitas Christi gratia non
indiguerit.
10. Praeterea, habenti plenitudinem omnis boni, nihil superaddi
est necesse. Sed anima Christi omnis boni plenitudinem habuit ex hoc
ipso quod verbum fuit sibi unitum, in quo est thesaurus omnis boni.
Ergo non fuit necessarium quod superadderetur bonitas gratiae.
11. Praeterea, id quo aliquid fit melius est nobilius eo. Sed
nulla creatura est nobilior anima verbo unita. Ergo per nullam gratiam
creatam anima Christi potest fieri melior: frustra igitur in ea creata
gratia esset.
12. Praeterea, duplex est imago Dei in nobis, ut habetur ex
Glossa, super illud, Psalm. IV, 7: signatum est super nos
lumen vultus tui, domine: una creationis, quae consistit in mente
secundum unam essentiam et tres potentias: alia recreationis, quae
attenditur secundum lumen gratiae. Aut ergo imago gratiae est Deo
similior quam imago mentis Christi, aut non. Si est Deo similior:
ergo gratia est nobilior creatura quam anima Christi; si vero non est
similior: ergo per eam mens Christi non propinquius accederet ad Dei
conformitatem, ad quod solum gratia menti infunditur. Frustra igitur
gratia in anima Christi poneretur.
13. Praeterea, si effectus sunt repugnantes, et causas repugnantes
habebunt: sicut enim congregatio et disgregatio visus ad invicem
repugnant, ita albedo et nigredo. Sed filiatio naturalis cuius
principium est nativitas aeterna, repugnat filiationi adoptionis,
cuius principium est infusio gratiae. Ergo et gratia infusa repugnat
nativitati aeternae. Cum ergo nativitas aeterna Christo conveniat,
videtur quod gratia ei infusa non sit.
1. Sed contra. Ioannis I, 14 dicitur: vidimus eum plenum
gratiae et veritatis. Sed in Christo fuit scientia creata, ad quam
pertinet veritas. Ergo et gratia creata.
2. Praeterea, meritum requirit gratiam. Sed Christus meruit sibi
et nobis, ut sancti dicunt. Ergo Christus habuit gratiam creatam:
nam creatoris non est mereri.
3. Praeterea, Christus fuit simul viator et comprehensor. Sed
perfectio viatoris est gratia creata. Ergo Christus gratiam creatam
habuit.
4. Praeterea, nulla perfectio animae Christi defuit quae aliis
insit, cum sit perfectissima. Sed aliae sanctorum animae non solum
habent perfectionem naturae, sed gratiae. Ergo utraque perfectio fuit
in Christo.
5. Praeterea, sicut se habet gloria ad comprehensorem, ita gratia
ad viatorem. Sed in Christo, qui erat viator et comprehensor, fuit
gloria creata, quia per actum creatum divinitate fruebatur. Ergo fuit
in eo gratia creata.
Respondeo. Dicendum, quod necesse est ponere in Christo gratiam
creatam. Cuius ratio necessitatis hinc sumi potest, quod animae ad
Deum duplex potest esse coniunctio: una secundum esse in una persona,
quae singulariter est animae Christi; alia secundum operationem, quae
est communis omnibus cognoscentibus et amantibus Deum. Prima quidem
coniunctio sine secunda ad beatitudinem non sufficit: quia nec ipse
Deus beatus esset, si se non cognosceret et amaret: non enim in
seipso delectaretur, quod ad beatitudinem requiritur. Ad hoc ergo
quod anima Christi sit beata, praeter unionem ipsius ad verbum in
persona, requiritur unio per operationem; ut scilicet videat Deum per
essentiam, et videndo fruatur. Hoc autem excedit naturalem potentiam
cuiuslibet creaturae, soli autem Deo secundum naturam suam conveniens
est. Oportet igitur supra naturam animae Christi aliquid sibi addi,
per quod ordinetur ad praedictam beatitudinem; et hoc dicimus gratiam.
Unde necesse est in anima Christi gratiam creatam ponere. Ex quo
patet falsitas cuiusdam opinionis, quae posuit, in superiori parte
animae Christi gratiam habitualem non esse, sed immediate uniri
verbo, et ex tali unione effluere gratiam in inferiores vires. Nam si
loquatur de unione in persona, non solum pars superior animae Christi
unitur verbo, sed tota anima. Si autem loquatur de unione per
operationem, ad hanc requiritur habitualis gratia, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod illa quae nata sunt personae convenire
ratione sui ipsius, non possunt dici de Christo, si habent
repugnantiam ad proprietates personae aeternae, quae sola in eo est;
sicut patet de hoc nomine creatura. Ea vero quae non sunt nata
convenire personae nisi ratione naturae vel partis naturae, possunt
dici de Christo quamvis habeant repugnantiam ad personam aeternam; et
hoc propter dualitatem naturarum; sicut pati et mori, et alia
huiusmodi. Filiatio autem per prius respicit personam; gratia autem
non respicit personam nisi ratione mentis, quae est pars naturae. Et
ideo filiatio adoptionis nullo modo convenit Christo: convenit tamen
gratiam habere.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit quando unio per
essentiam et per similitudinem ad idem ordinantur. Hoc autem non est
in proposito: nam realis unio divinitatis ad animam Christi ordinatur
ad unitatem personae; unio autem per similitudinem gratiae, ad
fruitionem beatitudinis.
Ad tertium dicendum, quod beatitudo est naturalis Christo secundum
naturam divinam, non autem secundum humanam; et ideo ad hoc indiget
gratia.
Ad quartum dicendum, quod si ponatur anima Christi non habere
gratiam, tunc Christo conveniet beatitudo increata in quantum est
filius naturalis; non autem beatitudo creata, quae debetur filiis
adoptivis.
Ad quintum dicendum, quod Christus secundum divinam naturam est bonus
per essentiam; non autem secundum humanam naturam; et quantum ad hanc
indiget participatione gratiae.
Ad sextum dicendum, quod lumen solis et candelae ad idem ordinantur,
non autem unio divinitatis ad animam Christi et personam per gratiam:
et ideo non est simile.
Ad septimum dicendum, quod unio divinitatis ad animam Christi
sufficit ad hoc quod est; non tamen sequitur quod unio gratiae
superfluat, quia ad aliud ordinatur.
Ad octavum dicendum, quod scientia nobilior et ignobilior ad idem
ordinantur, scilicet ad cognitionem rei; non autem ita est in
proposito; unde ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod duplex est instrumentum: quoddam inanimatum,
quod agitur et non agit, ut securis: et tale non indiget habitu;
quoddam vero animatum, ut servus, quod agit et agitur: et hoc indiget
habitu. Et tale instrumentum est humanitas divinitatis.
Ad decimum dicendum, quod animae Christi unita erat plenitudo omnis
boni ex ipsa personali verbi unione: non tamen formaliter, sed
personaliter; et ideo indigebat informari per gratiam.
Ad undecimum dicendum, quod anima unita verbo personaliter nulla
creatura est melior simpliciter loquendo, sed secundum quid nihil
prohibet: sicut enim eius corpore nobilior fuit color secundum quid,
prout scilicet erat actus eius; ita et anima Christi melior est gratia
eius, in quantum est perfectio ipsius.
Ad duodecimum dicendum, quod gratia est similior quantum ad aliquid,
in quantum comparatur ad animam Christi ut actus ad potentiam: et
secundum hoc per gratiam anima Christi Deo conformabatur; sed quantum
ad alia ipsa mens est similior, scilicet quantum ad naturales
proprietates, in quibus Deum imitatur.
Ad decimumtertium dicendum sicut ad primum.
|
|