|
Et videtur quod non.
1. Prius enim est intelligere substantiam in esse suppositi, quam
aliquod accidens ei inhaerens. Sed per unionem humanae naturae cum
verbo constituitur humana natura in esse suppositi. Cum ergo gratia
sit accidens, videtur quod prius sit intelligere unionem humanae
naturae ad verbum quam gratiam; et ita gratia non requiritur ad
unionem.
2. Praeterea humana natura est assumptibilis a verbo in quantum est
rationalis. Hoc autem non datur sibi per gratiam. Ergo per gratiam
non disponitur ad unionem.
3. Praeterea, anima ad hoc infunditur corpori ut in ea perficiatur
scientia et virtutibus; ut patet per Magistrum, in 2 dist. II
Lib. Sentent. Sed per prius unitur verbo quam corpori anima
Christi; alias sequeretur quod suppositum esset assumptum: nam ex
unione animae ad corpus constituitur suppositum. Ergo prius est
intelligere unionem animae Christi ad verbum quam sit intelligere
gratiam in ipsa. Et sic gratia ad unionem praedictam non disponit.
4. Praeterea, inter naturam et suppositum non cadit aliquod accidens
medium. Sed natura humana unitur verbo sicut supposito. Non ergo
cadit ibi gratia sicut medium disponens.
5. Praeterea, natura humana unitur verbo non solum secundum animam,
sed etiam secundum corpus. Corpus autem non est gratiae susceptivum.
Ergo ad unionem humanae naturae ad verbum non exigitur gratia sicut
dispositio media.
6. Praeterea, sicut dicit Augustinus in epistola ad Volusian.,
in his quae mirabiliter fiunt, tota ratio facti est potentia
facientis. Sed unio humanae naturae ad divinam est super omnia
mirabiliter facta. Ergo non oportet ex parte facti aliquam
dispositionem ponere, sed sufficit potentia facientis, et sic non
requiritur aliqua gratia media.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, quod quidquid convenit
filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam. Sed esse
Deum convenit filio Dei per naturam. Ergo et filio hominis convenit
per gratiam. Convenit autem ei per unionem. Ergo ad unionem
requiritur gratia.
2. Praeterea, excellentior est unio in persona quam per fruitionem.
Sed ad hanc secundam unionem requiritur gratia. Ergo et ad primam.
Respondeo. Dicendum, quod habitualem gratiam ad unionem praedictam
requiri, potest intelligi dupliciter. Uno modo per modum principii
causantis. Et sic ponere unionem in Christo esse factam per gratiam,
sonat haeresim Nestorii, qui ponebat non aliter humanitatem esse in
Christo verbo unitam nisi secundum perfectam similitudinem gratiae.
Alio modo per modum dispositionis. Et hoc potest esse dupliciter:
vel secundum modum dispositionis necessitatis, vel congruitatis.
Necessitatis quidem, sicut calor est dispositio ad formam ignis, vel
raritas: quia materia non potest esse propria materia ignis, nisi
intelligatur cum calore et raritate. Congruitatis vero, sicut
pulchritudo est quaedam dispositio ad matrimonium. Dicunt ergo
quidam, quod gratia habitualis est dispositio per modus necessitatis,
quasi faciens humanam naturam esse assumptibilem. Sed istud non
videtur. Nam gratia magis est finis assumptionis quam dispositio ad
assumptionem. Dicit enim Damascenus, quod Christus ad hoc assumpsit
humanam naturam, ut eam curaret, quae quidem curatio est per gratiam;
unde gratia habitualis in Christo magis intelligitur ut effectus
unionis quam ut praeparatio ad unionem. Et hoc significatur Ioan.
I, 14: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et
veritatis; quasi ex hoc ipso plenitudo gratiae Christo conveniat quod
est unigenitus patris per unionem. Et sic habitualis gratia non
intelligitur dispositio ad unionem nisi per modum congruitatis. Et per
hunc modum habitualis gratia potest dici gratia unionis, quamvis
convenientius, et magis secundum intentionem sanctorum, gratia unionis
intelligatur ipsum esse in persona verbi, quod humanae naturae absque
meritis praecedentibus collatum est; ad quod non requiritur gratia
habitualis, sicut ad fruitionem, quae in operatione consistit; nam
habitus non est principium essendi, sed operandi.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|