|
Et videtur quod sic.
1. Omne enim finitum est mensuratum. Sed gratia Christi non est
mensurata, quia spiritus datus est Christo non ad mensuram, ut
dicitur Ioan. III, 34. Ergo gratia Christi est infinita.
2. Praeterea, quolibet finito Deus potest quodlibet maius facere.
Sed Deus non potuisset maiorem gratiam dare Christo, ut Magister
dicit, III Lib., dist. 13. Ergo gratia Christi est
infinita.
3. Sed dicendum, quod hoc non dicitur pro tanto quod Deus non
posset maiorem gratiam facere, sed quia anima Christi non poterat
maiorem recipere; erat enim tota capacitas eius gratia repleta.- Sed
contra: Augustinus dicit in Lib. de natura boni, quod bonum
consistit in modo, specie et ordine; et ubi haec tria magna sunt, ibi
magnum bonum est; ubi parva, parvum. Ergo secundum hoc quod crescit
creatura aliqua in bonitate, secundum hoc et modus eius crescit, et
per consequens eius capacitatis mensura ampliatur; nam modus mensuram
sequitur, ut Augustinus dicit III super Genesim ad litteram. Et
ita, quanto plus augetur gratia, tanto plus augetur capacitas in anima
Christi.
4. Praeterea, Anselmus in Lib. cur Deus homo, probat quod
oportuit Deum incarnari, quia satisfactio pro natura humana non
poterat fieri nisi per meritum infinitum, quod non potest esse hominis
puri. Ex quo patet quod meritum hominis Christi fuit infinitum. Sed
causa meriti est gratia. Ergo gratia Christi est infinita, quia a
causa finita non potest egredi effectus infinitus.
5. Praeterea, caritas viatoris in infinitum augeri potest, quia
quantumcumque homo in hac vita proficiat, semper potest in amplius
proficere. Si ergo gratia Christi esset finita, gratia alterius
hominis posset tantum crescere, quod esset maior gratia Christi: et
sic ille esset melior Christo; quod est inconveniens.
6. Praeterea, aut capacitas animae Christi est finita, aut
infinita. Si infinita, et tota sua capacitas plena est; ergo habet
gratiam infinitam; si autem sit finita, quolibet autem finito potest
Deus quodlibet maius facere: ergo potest facere maiorem capacitatem
quam habeat anima Christi, et sic potest facere meliorem Christum:
quod est absurdum.
7. Sed dicendum, quod Deus posset facere maiorem capacitatem
quantum in se est, sed creatura non posset maiorem recipere.- Sed
contra: optima creatura distat a Deo in infinitum. Ergo sunt
infiniti gradus medii inter Deum et creaturam optimam; et sic qualibet
bonitate vel capacitate creata potest Deus facere meliorem.
8. Praeterea, nullum finitum potest super infinita. Sed gratia
Christi poterat super infinita: poterat enim super salutem infinitorum
hominum, et super abolitionem infinitorum peccatorum. Ergo gratia
Christi erat infinita.
1. Sed contra. Nullum creatum est infinitum; alias creatura
creatori adaequaretur. Sed gratia Christi erat quid creatum. Ergo
finita.
2. Praeterea, Sap. XI, 21, dicitur: omnia in pondere,
numero et mensura disposuisti. Sed nullum infinitum habet pondus et
mensuram determinatam. Ergo omnia quae sunt facta a Deo, ita sunt
finita; et ita gratia non est infinita.
Respondeo. Dicendum, quod quaestio introducitur occasione illorum
verborum quae habentur Ioann. III, 34: non ad mensuram dat
Deus spiritum; et ideo horum verborum intellectum accipere oportet,
ad veritatem praesentis quaestionis considerandam. Potest autem in
primis occurrere talis intellectus verborum dictorum, ut dicatur
spiritus non ad mensuram Christo datus, quia spiritus sanctus, qui in
se est infinitus, Christum replevit per gratiam. Sed iste
intellectus non est secundum intentionem litterae. Nam verba praemissa
inducuntur ad distinguendum inter Christum et Ioannem, et omnes
sanctos, ut Glossa, ibidem, dicit. Secundum autem intellectum
praedictum Christus quantum ad hoc non differt a creaturis. Nam
spiritus sanctus qui est tertia persona in Trinitate, et est in se
infinitus, et quemlibet sanctorum inhabitat. Et ideo ponitur in
Glossa alius intellectus, ut praedicta verba referantur ad
generationem aeternam, secundum quam pater dedit filio naturam
infinitam, ut sic per spiritum spiritualis natura divina intelligatur;
unde dicit Glossa, ibidem: ut tantus sit filius, quantus et pater;
aequalem enim sibi genuit filium. Sed hic sensus verbis sequentibus
non concordat, quia subiungitur: pater diligit filium, ut quasi
dilectio patris ad filium ratio praedictae donationis intelligatur.
Nec potest dici quod dilectio sit ratio generationis aeternae, cum
magis dilectio personalis ex generatione sit; dilectio autem
essentialis ad voluntatem pertinet. Non autem conceditur quod pater
genuit filium voluntate. Et ideo ponitur in Glossa alius
intellectus, ut referatur ad unionem verbi ad humanam naturam. Ipsum
enim Dei verbum, quod est divina sapientia, singulis creaturis
secundum aliquam determinatam mensuram communicatur, in quantum Deus
per omnia opera sua suae sapientiae sparsit indicia, secundum illud
Eccli. I, 10: effudit Deus illam, scilicet sapientiam, super
omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, praebens
illam diligentibus se. Sed humanae naturae in Christo ipsum verbum
absque mensura plenarie est unitum, ut sic per spiritum qui non est ad
mensuram datus, ipsum Dei verbum intelligatur; unde Glossa,
ibidem, dicit: sicut pater plenum et perfectum genuit verbum, sic
plenum et perfectum est unitum humanae naturae. Sed hic etiam
intellectus sequentibus verbis non usquequaque concordat. Haec enim
datio, de qua praemissa verba loquuntur, filio facta esse ostenditur
cum subiungitur: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.
Per unionem autem non est aliud datum filio, sed datum est homini ut
sit filius. Et ideo proprie praedicta verba videntur ad gratiam
habitualem pertinere, in qua scilicet spiritus sanctus animae Christi
datus esse ostenditur, praesupposita unione, per quam ille homo erat
filius Dei. Haec autem gratia, simpliciter loquendo, finita erat;
sed quodammodo infinita. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod
finitum et infinitum circa quantitatem intelliguntur, ut patet per
philosophum in I Physic. Est autem duplex quantitas: scilicet
dimensiva, quae secundum extensionem consideratur; et virtualis, quae
attenditur secundum intensionem: virtus enim rei est ipsius perfectio,
secundum illud philosophi in VIII Physic.: unumquodque perfectum
est quando attingit propriae virtuti. Et sic quantitas virtualis
uniuscuiusque formae attenditur secundum modum suae perfectionis.
Utraque autem quantitas per multa diversificatur: nam sub quantitate
dimensiva continetur longitudo, latitudo, et profundum, et numerus in
potentia. Quantitas autem virtualis in tot distinguitur, quot sunt
naturae vel formae; quarum perfectionis modus totam mensuram
quantitatis facit. Contingit autem id quod est secundum unam
quantitatem finitum, esse secundum aliam infinitum. Potest enim
intelligi aliqua superficies finita secundum latitudinem, et infinita
secundum longitudinem. Patet etiam hoc, si accipiatur una quantitas
dimensiva, et alia virtualis. Si enim intelligatur corpus album
infinitum, non propter hoc albedo intensive infinita erit, sed solum
extensive, et per accidens; poterit enim aliquid albius inveniri.
Patet nihilominus idem, si utraque quantitas sit virtualis. Nam in
uno et eodem diversa quantitas virtualis attendi potest secundum
diversas rationes eorum quae de ipso praedicantur; sicut ex hoc quod
dicitur ens, consideratur in eo quantitas virtualis quantum ad
perfectionem essendi; et ex hoc quod dicitur sensibilis, consideratur
in eo quantitas virtualis ex perfectione sentiendi; et sic de aliis.
Quantum igitur ad rationem essendi, infinitum esse non potest nisi
illud in quo omnis essendi perfectio includitur, quae in diversis
infinitis modis variari potest. Et hoc modo solus Deus infinitus est
secundum essentiam; quia eius essentia non limitatur ad aliquam
determinatam perfectionem, sed in se includit omnem modum
perfectionis, ad quem ratio entitatis se extendere potest, et ideo
ipse est infinitus secundum essentiam. Haec autem infinitas nulli
creaturae competere potest: nam cuiuslibet creaturae esse est limitatum
ad perfectionem propriae speciei. Si ergo intelligatur aliqua anima
sensibilis quae habeat in se quidquid potest concurrere ad perfectionem
sentiendi qualitercumque, illa quidem anima erit finita secundum
essentiam, quia esse suum est limitatum ad aliquam perfectionem
essendi, scilicet sensibilem, quam excedit perfectio intelligibilis;
esset tamen infinita secundum rationem sensibilitatis, quia eius
sensibilitas ad nullum determinatum modum essendi limitaretur. Et
similiter dico de gratia habituali Christi, quod est finita secundum
essentiam, quia esse suum est limitatum ad aliquam speciem entis,
scilicet ad rationem gratiae; est tamen infinita secundum rationem
gratiae: quia, cum infinitis modis possit considerari perfectio
alicuius quantum ad gratiam, nullus eorum defuit Christo, sed habuit
in se gratiam secundum omnem plenitudinem et perfectionem ad quam ratio
huius speciei, quae est gratia, potest se extendere. Et hunc
intellectum manifeste ponit Glossa, ibidem, dicens: ad mensuram dat
Deus spiritum hominibus: filio autem non ad mensuram; sed sicut totum
ex seipso genuit filium suum, ita incarnato filio suo totum spiritum
suum dedit, non particulariter, nec per subdivisionem, sed
universaliter et generaliter. Et Augustinus dicit ad Dardanum, quod
Christus est caput, in quo sunt omnes sensus; sed in sanctis quasi
solus tactus est, quibus datus est spiritus ad mensuram. Sic ergo
dicendum est, quod gratia Christi fuit finita secundum essentiam, sed
infinita fuit secundum perfectionem rationis gratiae.
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Ad secundum dicendum, quod gratia est finita secundum essentiam, sed
infinita secundum rationem gratiae. Potest enim Deus facere meliorem
essentiam quam sit essentia gratiae, non tamen aliquid melius in genere
gratiae; cum gratia Christi omnia includat ad quae ratio gratiae se
potest extendere.
Ad tertium dicendum, quod capacitas creaturae dicitur secundum
potentiam receptibilitatis quae est in ipsa. Est autem duplex potentia
creaturae ad recipiendum. Una naturalis, quae potest tota impleri;
quia haec non se extendit nisi ad perfectiones naturales. Alia est
potentia obedientiae, secundum quod potest recipere aliquid a Deo; et
talis capacitas non potest impleri, quia quidquid Deus de creatura
faciat, adhuc remanet in potentia recipiendi a Deo. Modus autem,
qui crescente bonitate crescit, sequitur magis mensuram perfectionis
receptae quam capacitatis ad recipiendum.
Ad quartum dicendum, quod forma est principium actus. Secundum autem
quod habet esse in actu, non est possibile quod a forma cuius est
essentia finita, procedat actio infinita secundum intensionem. Unde
et meritum Christi non fuit infinitum secundum intensionem actus:
finite enim diligebat et cognoscebat; sed habuit quamdam infinitatem ex
circumstantia personae, quae erat dignitatis infinitae. Quanto enim
maior est qui se humiliat, tanto eius humilitas laudabilior est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis caritas vel gratia viatoris in
infinitum augeri possit, nunquam tamen potest pervenire ad aequalitatem
gratiae Christi. Quod enim finitum aliquid per continuum augmentum
possit attingere ad quantumcumque finitum, veritatem habet, si
accipiatur eadem ratio quantitatis in utroque finito; sicut si
comparemus lineam ad lineam, vel albedinem ad albedinem; non tamen si
accipiatur alia et alia ratio quantitatis. Et hoc patet in quantitate
dimensiva: quantumcumque enim linea augeatur in longum, nunquam
perveniet ad latitudinem superficiei. Et similiter patet in quantitate
virtuali vel intensiva: quantumcumque enim cognitio cognoscentis Deum
per similitudinem proficiat, nunquam potest adaequari cognitioni
comprehensoris, qui videt Deum per essentiam. Et similiter caritas
viatoris non potest adaequari caritati comprehensoris: aliter enim
aliquis afficitur ad praesentia, et aliter ad absentia. Similiter
etiam quantumcumque crescat gratia alicuius hominis, qui gratiam
secundum aliquam particularem participationem possidet, nunquam potest
adaequare gratiam Christi, quae universaliter plena existit.
Ad sextum dicendum, quod capacitas animae Christi est finita, et
potest Deus maiorem capacitatem facere, et meliorem creaturam quam sit
anima Christi, si per intellectum separetur a verbo. Non tamen
sequitur quod possit facere meliorem Christum, quia Christus habet ex
alio bonitatem, scilicet ex unione ad verbum, ex qua parte eius
bonitas maior intelligi non potest.
Et per hoc patet solutio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod ex circumstantia personae habet anima
Christi quod possit super infinita, ex quo meritum eius habet
infinitatem, ut prius dictum est, in corp. articuli.
|
|