|
Et videtur quod non.
1. Capitis enim est influere in membra. Sed Christus non influit
in homines secundum humanam naturam per spiritualem influxum, qui
praecipue ad animas pertinet; quia, sicut dicit Glossa Augustini,
Ioann., V, 21, per verbum Dei vivificantur animae; sed per
verbum carnem factum vivificantur corpora. Ergo Christus secundum
humanam naturam non est caput Ecclesiae.
2. Sed dicendum, quod Christus influit in animas effective secundum
divinam naturam, sed dispositive secundum humanam.- Sed contra:
ministri Ecclesiae, in quantum sacramenta dispensant, ad vitam
spiritualem disponunt: nam sacramentum est causa dispositiva gratiae.
Sed ministri Ecclesiae non dicuntur Ecclesiae caput. Ergo nec
Christus secundum hoc caput Ecclesiae dicetur.
3. Praeterea, Ecclesia fuisset etiamsi homo non peccasset. Non
autem verbum Dei humanam naturam assumpsisset, ut dicit quaedam
Glossa, super illud I Tim. I, vers. 15, Christus Iesus
venit in hunc mundum et cetera. Ecclesia autem sine capite esse non
potest. Ergo Christus non est caput Ecclesiae secundum humanam
naturam.
4. Sed diceretur, quod homine non peccante, Christus fuisset caput
Ecclesiae in quantum est verbum Dei; post peccatum autem in quantum
est verbum caro factum.- Sed contra: ad plenam reparationem humani
generis requiritur quod homo non sit debitor suae salutis alicui cui
prius non fuisset; et propter hoc, ut Anselmus dicit in Lib. cur
Deus homo, reparatio per Angelum fieri non potuit. Sed si Christus
ante peccatum fuisset caput Ecclesiae solum in quantum est verbum,
homo ante peccatum nulli creaturae debitor fuisset pro sua salute; est
autem post peccatum debitor Christo secundum humanam naturam, si
secundum eam est caput. Ergo videtur quod non sit plena reparatio
humani generis facta; quod est inconveniens.
5. Praeterea, boni Angeli et homines ad unam Ecclesiam pertinent.
Unius autem Ecclesiae unum est caput. Cum ergo Christus non sit
caput bonorum Angelorum, qui nunquam peccaverunt, nec sunt ei in
natura conformes, videtur quod nec hominum caput secundum humanam
naturam existat.
6. Praeterea, caput est corporis membrum. Sed Christus, ut
videtur, non est membrum Ecclesiae, quia membrum partialitatem
quamdam importat, et per consequens imperfectionem. Ergo Christus
non est caput Ecclesiae.
7. Praeterea, secundum philosophum in III de animalibus: cor est
principium sensuum et motus et vitae. Si igitur ratione spiritualis
influentiae Christo aliquod nomen debetur, magis debetur ei nomen
cordis quam capitis; praecipue cum caput a corde recipiat, Christus
autem a nullo Ecclesiae membro.
8. Praeterea, Ecclesia est congregatio fidelium. Sed Christus
non habuit fidem. Si ergo Christus sit caput Ecclesiae, non erit
caput conforme membris; quod est contra rationem capitis.
9. Praeterea, caput non est posterius membris. Sed multa membra
Ecclesiae praecesserunt Christum. Ergo Christus non est caput
Ecclesiae.
10. Sed diceretur, quod quamvis Christus non esset tunc in rerum
natura, erat tamen in fide patrum.- Contra: Christus, secundum
quod est caput Ecclesiae, gratiam membris Ecclesiae infundit. Si
ergo ad rationem capitis sufficit quod Christus sit in fide
credentium, videtur quod aequalis copia gratiae fuerit in veteri
testamento sicut in novo, quod est falsum.
11. Praeterea, quod non est, non potest agere. Sed Christus
quando erat in fide patrum tantum, non habebat esse in seipso secundum
humanam naturam. Ergo non poterat influere, et ita non poterat esse
caput.
12. Praeterea, omnis propositio cuius subiectum est res rationis et
praedicatum est res naturae, est falsa; sicut si dicatur, quod genus
vel species currit. Sed Christus, secundum quod est in fide,
significatur ut res rationis. Cum igitur esse caput vel influere dicat
rem naturae, videtur quod haec propositio sit falsa: Christus,
secundum quod est in fide, est caput Ecclesiae.
13. Praeterea, unius corporis unum est caput. Sed Christus est
caput Ecclesiae secundum divinitatem. Non ergo secundum humanitatem.
14. Praeterea, capitis non est caput. Sed caput Christi est
Deus; I Cor. XI, 3. Ergo Christus non est caput Ecclesiae.
15. Praeterea, de ratione capitis est quod habeat omnes sensus qui
sunt in corpore, ut dicit Augustinus ad Dardanum. Sed aliquis
sensus spiritualis est in Ecclesia qui non in Christo, scilicet fides
et spes. Ergo Christus non est caput Ecclesiae.
16. Praeterea, Ephes. I, 22, super illud: ipsum dedit caput
supra omnem Ecclesiam, dicit Glossa; illi subiiciuntur tamquam
capiti a quo habent originem. Non tamen habent originem homines et
Angeli a Christo secundum humanam naturam, sed secundum divinam.
Ergo Christus non est caput Ecclesiae secundum humanam naturam, sed
secundum divinam.
17. Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum, quod illuminare animas est actus soli Deo conveniens.
Ergo non convenit Christo secundum humanam naturam. Ergo Christus
secundum humanam naturam non est caput Ecclesiae.
1. Sed contra. Ephes. I, 22, super illud: ipsum dedit caput
super omnem Ecclesiam, dicit Glossa: secundum humanitatem.
2. Praeterea, capitis ad corpus est unio secundum conformitatem
naturae. Non autem est conformitas Christi ad Ecclesiam secundum
divinam naturam, sed secundum humanam naturam. Ergo Christus
secundum humanam naturam est caput Ecclesiae.
Respondeo. Dicendum, quod in spiritualibus caput dicitur per
transumptionem a capite corporis naturalis: et ideo consideranda est
habitudo capitis ad membra, ut appareat qualiter Christus sit
Ecclesiae caput. Invenitur autem caput ad alia membra esse in duplici
habitudine: scilicet distinctionis et conformitatis. Distinctionis
quidem quantum ad dignitatem, quia caput plene possidet omnes sensus,
non autem alia membra. Secundo ratione gubernationis, quia caput
omnia alia membra in suis actibus gubernat et regulat tam per sensus
exteriores quam per interiores, qui in capite sedem habent. Tertio
ratione causalitatis: nam caput influit omnibus membris sensum et
motum: unde et medici dicunt, nervos a capite originem ducere, et
quidquid pertinet ad vires animales apprehensivas et motivas.
Invenitur etiam triplex conformitas capitis ad membra. Prima quidem
secundum naturam; nam caput et cetera membra partes sunt unius
naturae. Secunda ratione ordinis; est enim quaedam unio ordinis inter
caput et membra, in quantum membra subserviunt sibi invicem, secundum
quod dicitur I Corinth. XII, 14 sqq. Tertia est ratione
continuitatis; nam caput ceteris membris in corpore naturali
continuatur. Secundum has ergo conformitates et distinctiones, nomen
capitis diversimode secundum metaphoram diversis attribuitur. Quaedam
enim sunt inter quae est conformitas secundum naturam: et in his alicui
eorum nomen capitis attribuitur ratione solius eminentiae seu
dignitatis, sicut dicitur leo caput esse animalium, vel civitas aliqua
caput regni, ratione suae dignitatis: Isa. VII, 8: caput
Syriae Damascus. Quaedam vero habent conformitatem ad invicem
secundum ordinis unionem, quia scilicet ad unum finem ordinantur: et
istis attribuitur nomen capitis ratione gubernationis, quae est per
ordinem ad finem; et sic principes dicuntur capita populi, secundum
illud Amos VI, 1: optimates capita populorum. Sed ubi est
continuitas, dicitur caput ratione influentiae, sicut fons dicitur
caput fluminis. Et istis tribus modis Christus secundum humanam
naturam dicitur Ecclesiae caput. Est enim eiusdem naturae secundum
speciem cum ceteris hominibus; et sic competit ei caput ratione
dignitatis, secundum quod gratia in eo abundantior invenitur. Est
etiam in Ecclesia invenire ordinis unitatem, secundum quod membra
Ecclesiae sibi invicem deserviunt, et ordinantur in Deum; et sic
Christus dicitur Ecclesiae caput ut gubernator. Est etiam in
Ecclesia continuitas quaedam ratione spiritus sancti, qui unus et idem
numero totam Ecclesiam replet et unit; unde etiam et Christus
secundum humanam naturam dicitur caput ratione influentiae. Sed ad
spiritualem sensum et modum potest aliquis intelligi influere
dupliciter. Uno modo sicut principale agens: et sic solius Dei est
influere gratiam in membra Ecclesiae. Alio modo instrumentaliter: et
sic etiam humanitas Christi causa est influentiae praedictae; quia,
ut Damascenus dicit, sicut ferrum urit propter ignem sibi coniunctum,
ita actiones humanitatis Christi erant propter divinitatem unitam,
cuius quasi organum erat ipsa humanitas. Et hoc ad rationem capitis
sufficere videtur. Nam et caput naturalis corporis non influit in
membra nisi ratione latentis virtutis. Christus tamen secundum duas
ultimas conditiones capitis potest dici caput Angelorum secundum
humanam naturam, et caput utrorumque secundum divinam; non autem
secundum primam, nisi accipiatur communitas quantum ad naturam
generis, secundum quod homo et Angelus in natura rationali
conveniunt, et ulterius communitas analogiae, secundum quod filio cum
omnibus creaturis commune est a patre accipere, ut Basilius dicit,
ratione cuius dicitur primogenitus omnis creaturae, Coloss. I,
vers. 15. Ut ergo proprie loquamur, Christus totus secundum
utramque naturam simul est caput totius Ecclesiae secundum tres
conditiones praedictas; et per has tres conditiones apostolus probat,
ad Coloss. I, 18-20, Christum Ecclesiae caput, sic dicens:
ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus
ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quoad
gubernationem; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,
quoad dignitatem; et per eum reconciliare omnia, quoad influentiam.
Ad primum ergo dicendum, quod vivificare tam animas quam corpora
attribuitur divinitati verbi sicut principaliter agenti, humanitati
vero sicut instrumento. Attribuitur tamen vita animarum divinitati
verbi, et vita corporum humanitati, per quamdam appropriationem, ut
attendatur conformitas inter caput et membra; sicut dicitur quod passio
est causa remissionis culpae, et resurrectio causa iustificationis.
Ad secundum dicendum, quod alii ministri Ecclesiae non disponunt nec
operantur ad spiritualem vitam quasi ex propria virtute, sed virtute
aliena; Christus autem virtute propria. Et inde est quod Christus
poterat per seipsum effectum sacramentorum praebere, quia tota
efficacia sacramentorum in eo originaliter erat; non autem hoc possunt
alii qui sunt Ecclesiae ministri; unde non possunt dici caput, nisi
forte ratione gubernationis, sicut quilibet princeps dicitur caput.
Ad tertium dicendum, quod supposita illa opinione, quod Christus non
fuisset incarnatus, si homo non peccasset; Christus ante peccatum
fuisset caput Ecclesiae secundum divinam naturam solum; sed post
peccatum oportet quod sit Ecclesiae caput etiam secundum humanam. Nam
per peccatum natura humana vulnerata est, et ad sensibilia demersa, ut
ad invisibilem verbi gubernationem non sit sufficienter idonea. Unde
oportuit medicinam vulneri adhiberi per humanitatem Christi, per quam
Christus satisfecit; et oportuit quod visibilem naturam assumeret, ut
per visibilem gubernationem ad invisibilia homo revocaretur.
Ad quartum dicendum, quod humana natura quamdam infinitatem dignitatis
sortitur ex hoc ipso quod divinae unita est in persona; ut non sit
iniuriosum homini quod Christo secundum humanam naturam debitor
efficiatur suae salutis, quia humana natura operatur per virtutem
divinae, ut dictum est in corp., art.; unde et una veneratione
Christum in utraque natura veneramur, scilicet latria.
Ad quintum dicendum, quod Christus non solum secundum divinam
naturam, sed etiam secundum humanam, est Angelorum caput; quia eos
illuminat secundum humanam naturam, ut Dionysius dicit, VI capit.
de Divin. nominibus, unde et ad Coloss. I, 16, dicitur, quod
ipse est caput omnis principatur et potestatis. Sed tamen humanitas
Christi aliter se habet ad Angelos quam ad homines quantum ad duo.
Primo quantum ad naturae conformitatem, per quam est in eadem specie
cum hominibus, non autem cum Angelis. Secundo quantum ad finem
incarnationis; quae quidem principaliter facta est propter hominum
liberationem a peccato; et sic humanitas Christi ordinatur ad
influentiam quam facit in homines, sicut ad finem intentum; influxus
autem in Angelos non est ut finis incarnationis, sed ut incarnationem
consequens.
Ad sextum dicendum, quod Christus ab apostolo, expresse dicitur
Ecclesiae membrum I Corinth. XII, 27: vos estis corpus
Christi et membrum de membro. Dicitur autem membrum ratione
distinctionis ab aliis Ecclesiae membris. Distinguitur autem ab aliis
membris ratione suae perfectionis, quia in Christo est universaliter
gratia, non autem in aliquo aliorum; sicut et caput corporis naturalis
ab aliis membris distinguitur. Unde non oportet quod Christo
attribuatur aliqua imperfectio.
Ad septimum dicendum, quod cor est membrum latens, caput autem
apparens; unde per cor potest significari divinitas Christi, vel
spiritus sancti; per caput autem ipse Christus secundum naturam
visibilem, cui natura divinitatis invisibilis influit.
Ad octavum dicendum, quod Christus habuit cognitionem perfectam eorum
de quibus alii fidem habent; et ita quantum ad cognitionem aliis
conformatur sicut perfectum imperfecto. Talis autem conformitas inter
caput et membrum attenditur.
Ad nonum dicendum, quod Christus, secundum quod homo, mediator est
inter Deum et homines, ut dicitur I Tim. II, 5. Unde, sicut
Deus dupliciter nos iustificare dicitur, principaliter scilicet per
actionem suam, in quantum est causa efficiens nostrae salutis, et
etiam per operationem nostram in quantum est finis a nobis cognitus et
amatus; ita etiam Christus, secundum quod homo, dupliciter nos
iustificare dicitur. Uno modo secundum suam actionem, in quantum
nobis meruit et pro nobis satisfecit; et quantum ad hoc non poterat
dici caput Ecclesiae ante incarnationem. Alio modo per operationem
nostram in ipsum secundum quod dicimur per fidem eius iustificari; et
per hunc modum etiam poterat esse caput Ecclesiae ante incarnationem
secundum humanitatem. Utroque autem modo est caput Ecclesiae secundum
divinitatem, et ante et post.
Ad decimum dicendum, quod quia nondum erat meritum Christi in actu,
nec satisfactio ante incarnationem; ideo non erat tanta gratiae
plenitudo sicut et post.
Ad undecimum dicendum, quod Christo convenit ratio capitis non solum
per actionem suam sed per actionem nostram in ipsum; unde ratio non
sequitur.
Ad duodecimum dicendum, quod esse caput vel influere per operationem
nostram in ipsum, in quantum in eum credimus, non est praedicatum quod
sit res naturae, sed quod sit res rationis; unde ratio non sequitur.
Ad decimumtertium dicendum, quod Deus et homo unus est Christus;
unde per hoc quod Christus est caput secundum humanitatem et secundum
divinitatem, non sequitur quod Ecclesia habeat duo capita.
Ad decimumquartum dicendum, quod non secundum eamdem rationem omnino
dicitur Deus caput Christi, et Christus caput Ecclesiae; unde
ratio procedit quasi ex aequivocatione.
Ad decimumquintum dicendum, quod quidquid est perfectionis in fide et
spe, totum convenit Christo: solum autem quantum ad id quod
imperfectionis est, de ipso negatur.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet Christus uno modo sit caput
secundum divinitatem, non tamen removetur quin sit caput alio modo
secundum humanitatem: quia ab ipso Christo secundum humanitatem,
spiritualem originem sumimus, secundum illud Io. I, 16: de
plenitudine eius omnes accepimus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod solius Dei est illuminare animas
principaliter et effective; sic autem humanitas Christi spiritualiter
non influit in nos, sed alio modo, ut dictum est.
|
|