|
Et videtur quod non.
1. Quia apostolus ad Coloss. I, 19, ex hoc ponit in Christo
capitis rationem, quia complacuit in ipso omnem plenitudinem
inhabitare, ut in auctoritate supradicta, art. praeced. in fine,
patet. Sed omnis plenitudo divinitatis Christum inhabitavit ex
unione. Ergo praeter unionem non requiritur alia gratia ad hoc quod
sit caput.
2. Praeterea, Christus caput Ecclesiae est secundum quod ad
nostram salutem operatur. Operatio autem humanitatis eius salutem
nobis contulit, ut Damascenus dicit, secundum quod humanitas quasi
instrumentum divinitatis erat. Cum igitur in instrumento non
requiratur aliquis habitus, sed tantum motum a principali agente
movetur; videtur quod in Christo, ad hoc quod esset caput
Ecclesiae, nulla habitualis gratia requireretur.
3. Praeterea, dupliciter alicuius hominis actio alteri potest esse
salubris. Uno modo secundum quod agit ut persona singularis: et sic
ad hoc quod eius actio sibi vel alteri meritoria esse possit,
requiritur gratia. Alio modo ut persona communis: et sic sunt
ministri Ecclesiae, qui sacramenta dispensando, et per orationes quas
ex persona Ecclesiae Deo fundunt ad salutem aliorum operantur; et ad
hoc non requiritur aliqua gratia, sed solummodo potestas vel status;
fiunt enim huiusmodi non solum per bonos, sed etiam per malos.
Christus autem, in quantum est Ecclesiae caput, consideratur ut
persona communis, cuius vicem obtinent omnes Ecclesiae ministri.
Ergo ad hoc quod esset caput, habituali gratia non indigebat.
4. Praeterea, Christus fuit caput Ecclesiae secundum quod eius
meritum fuit infinitum; sic enim in omnia membra Ecclesiae influere
potuit ad deletionem omnium peccatorum. Sed meritum eius infinitatem
non habuit ex gratia habituali, quae finita erat. Ergo Christus non
fuit caput ratione alicuius habitualis gratiae.
5. Praeterea, Christus est caput Ecclesiae, in quantum est Dei
et hominum mediator. Sed mediator Dei et hominum est, in quantum est
medius inter Deum et homines, habens cum Deo divinitatem, cum
hominibus humanitatem; quod quidem est per unionem. Ergo sola unio
absque habituali gratia sufficit ad capitis rationem.
6. Praeterea, unius subiecti una est vita. Gratia autem est vita
animae. Ergo in una anima est una gratia. Et ita in Christo,
praeter gratiam quae est eius ut est singularis persona, non requiritur
aliqua habitualis gratia, per quam sit caput.
7. Praeterea, ex hoc Christus est caput quod influit in Ecclesiae
membra. Sed Christus influere non posset quantumcumque gratiam
haberet, nisi esset Deus et homo. Ergo non requiritur gratia
habitualis, per quam sit caput; sed hoc ex sola unione habet.
1. Sed contra. Est quod dicitur Io. I, 16: de plenitudine
eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia; et ita gratiam aliquam
habuit, per quam in nos gratiam refudit.
2. Praeterea, caput corporis mystici similitudinem habet cum capite
corporis naturalis. Sed ad perfectionem corporis naturalis requiritur
quod sit in eo vis sensitiva plenissime, ad hoc quod sensum in membra
refundere possit. Ergo in Christo, ad hoc quod sit caput,
requiritur gratiae plenitudo.
3. Praeterea, Dionysius, II cap. caelestis hierarchiae,
dicit, quod illi qui sunt alios illuminantes, perficientes et
purgantes, praehabent lumen, puritatem et perfectionem. Sed
Christus in quantum est caput Ecclesiae, purgat, illuminat et
perficit. Ergo oportet, ad hoc quod sit caput, quod in eo sit
gratiae plenitudo, per quam sit purus, lucidus et perfectus.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut dicit Damascenus, humanitas
Christi quasi instrumentum divinitatis fuit; et ideo actiones eius
nobis poterant esse salubres. In quantum ergo speciale divinitatis
instrumentum fuit, oportuit quamdam specialem coniunctionem ipsius ad
divinitatem esse. Unaquaeque autem substantia tanto a Deo plenius
bonitatem eius participat, quanto ad eius bonitatem appropinquat, ut
patet per Dionysium, XII cap. caelestis hierarchiae. Unde et
humanitas Christi, ex hoc ipso quod prae aliis vicinius et specialius
divinitati erat coniuncta, excellentius bonitatem divinam participavit
per gratiae donum. Ex quo idoneitas in ea fuit ut non solum gratiam
haberet, sed etiam per eam gratia in alios transfunderetur, sicut per
corpora magis lucentia lumen solis ad alia transit. Et quia Christus
in omnes creaturas rationales quodammodo effectus gratiarum influit,
inde est quod ipse est principium quodammodo omnis gratiae secundum
humanitatem, sicut Deus est principium omnis esse: unde, sicut in
Deo omnis essendi perfectio adunatur, ita in Christo omnis gratiae
plenitudo et virtutis invenitur, per quam non solum ipse possit in
gratiae opus, sed etiam alios in gratiam adducere. Et per hoc habet
capitis rationem. In capite enim naturali non solum est vis
sensitiva, ad hoc quod sentiat per visum, auditum et tactum, et
huiusmodi sensus; sed etiam est in eo ut in radice, a qua in alia
membra sensus effluunt. Sic ergo una et eadem gratia habitualis in
Christo dicitur unionis, in quantum congruit naturae divinitati
unitae: et capitis, in quantum per eam fit refusio in alios ad
salutem; singularis vero personae, in quantum ad opera meritoria
perficiebat.
Ad primum ergo dicendum, quod in Christo intelligitur duplex
plenitudo: una divinitatis, secundum quam Christus est plenus Deus;
alia gratiae, secundum quam dicitur plenus gratiae et veritatis: et de
hac plenitudine loquitur apostolus ad Coloss. I, 19; de prima
autem Coloss. II, 9. Haec autem secunda a prima derivatur, et
per eam gratia capitis completur.
Ad secundum dicendum, quod instrumentum inanimatum, quale est
securis, habitu non indiget; instrumentum autem animatum, quale est
servus, indiget: et tale instrumentum divinitatis est humana natura in
Christo.
Ad tertium dicendum, quod minister Ecclesiae non agit in sacramentis
quasi ex propria virtute, sed ex virtute alterius, scilicet Christi;
et ideo in eo non requiritur gratia personalis, sed solum auctoritas
ordinis, per quam quasi Christi vicarius constituitur. Christus
autem operatus est nostram salutem quasi ex propria virtute, et ideo
oportuit quod in eo esset gratiae plenitudo.
Ad quartum dicendum, quod quamvis meritum Christi quamdam infinitatis
rationem habeat ex dignitate personae, tamen rationem meriti habet ex
gratia habituali, sine qua meritum esse non potest.
Ad quintum dicendum, quod Christus est mediator Dei et hominum etiam
secundum humanam naturam, in quantum cum hominibus habet
passibilitatem, cum Deo vero iustitiam, quae est in eo per gratiam:
et ideo requiritur praeter unionem habitualis gratia in Christo ad hoc
quod sit mediator et caput.
Ad sextum dicendum, quod una et eadem gratia habitualis diversa
ratione est gratia capitis et singularis personae et unionis, per modum
superius dictum, in corp. art.
Ad septimum dicendum, quod licet in Christo requiratur, ad hoc quod
sit caput, utraque natura; tamen ex ipsa unione divinae naturae ad
humanam sequitur in humana quaedam gratiae plenitudo, ex qua in alios
redundantia fiat a capite Christo.
|
|