|
Et videtur quod non.
1. Omne enim meritum ex libertate arbitrii procedit, quia
indeterminate se habet ad multa. Sed liberum arbitrium in Christo
determinate se habebat ad bonum. Ergo mereri non potuit.
2. Praeterea, quae est comparatio recipientis ad receptum, eadem
est comparatio merentis ad praemium: quia ad hoc meretur aliquis ut
recipiat quod meretur. Sed recipiens debet esse denudatum a recepto,
ut patet in Lib. de anima. Ergo ille qui meretur, debet esse absque
praemio: quod de Christo dici non potest, cum ipse fuerit verus
comprehensor. Ergo videtur quod Christus mereri non potuit.
3. Praeterea, id quod debetur alicui, non oportet quod mereatur.
Sed ex hoc ipso quod Christus comprehensor erat, debebatur ei
impassibilitas mentis et corporis. Ergo ista non meruit.
4. Praeterea, meritum non est respectu eorum quae necessario
consequuntur quasi naturali ordine; quia meritum est respectu eius quod
ex voluntate alterius redditur quasi merces. Sed gloria corporis
quodam naturali ordine ex gloria animae habetur per Augustinum in
epistola ad Dioscorum. Ergo cum Christus esset beatus quantum ad
animam, utpote qui divinitate fruebatur; videtur quod gloriam corporis
mereri non potuerit.
5. Praeterea, sicut Christus ante passionem habuit gloriam animae
et non corporis, ita et sancti qui nunc sunt in gloria. Sed sancti
nunc non merentur gloriam corporis. Ergo nec Christus meruit.
6. Praeterea, non potest esse idem principium meriti et terminus;
et sic non potest esse idem praemium et principium merendi. Sed
caritas quae erat in Christo, ad praemium eius pertinebat, quia erat
de perfectione beatitudinis, cum per eam frueretur. Ergo non poterat
esse principium merendi. Omne autem meritum est ex caritate. Ergo in
Christo meritum esse non potuit.
7. Praeterea, remoto priori removetur posterius. Sed meritum per
prius respicit beatitudinem animae, quam Christus non meruit, quia ab
instanti conceptionis eam habuit. Ergo nec aliquid aliud mereri
potuit.
1. Sed contra. Est quod in Psal. XV, 1, super illud,
conserva me, domine, dicit Glossa: praemium, quoniam speravi in te
etiam meritum. Ergo Christus meruit.
2. Praeterea, cuicumque redditur merces aliqua pro suis operibus,
meretur. Sed Christo, propter suam humilitatem passionis, reddita
est merces exaltationis, ut patet Phil. II, vers. 9: propter
quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne
nomen. Ergo Christus meruit.
3. Praeterea, sicut fruitio est actus comprehensoris, ita meritum
viatoris. Sed Christus fruebatur in quantum comprehensor. Ergo
merebatur in quantum viator.
Respondeo. Dicendum, quod Christus meruit ante passionem, quando
erat viator et comprehensor; quod sic patet. Ad meritum enim duo
requiruntur: scilicet status merentis, et facultas merendi. Ad
statum quidem merendi requiritur quod desit sibi id quod mereri
dicitur; quamvis quidam dicant, quod aliquis potest mereri id quod iam
habet; sicut dicunt de Angelis, quod beatitudinem, quam simul cum
gratia acceperunt, meruerunt per opera sequentia quae circa nos
faciunt. Sed hoc non videtur esse verum, propter duo. Primo, quia
contrariatur probationi Augustini, per quam contra Pelagianos
probat, gratiam sub merito cadere non posse, quia ante gratiam nulla
sunt merita nisi mala; cum ante gratiam homo sit impius, et meritis
impii non gratia, sed poena debetur. Non ergo posset dici, quod
gratiam quis meretur per opera quae quis post acceptam gratiam facit.
Secundo, quia est contra rationem meriti. Nam meritum est causa
praemii, non quidem per modum finalis causae: sic enim magis praemium
est causa meriti; sed magis secundum reductionem ad causam
efficientem: in quantum meritum facit dignum praemio, et per hoc ad
praemium disponit. Id autem quod est causa per modum efficientis,
nullo modo potest esse posterius tempore eo cuius est causa: unde non
potest esse quod aliquis mereatur quod iam habet. Quod autem in
humanis aliquis pro accepto beneficio domino suo servit, magis habet
rationem gratiarum actionis quam meriti. Facultas vero merendi
requiritur ex parte naturae, et ex parte gratiae. Ex parte naturae
quidem, quia per actum proprium quis mereri non potest nisi sit dominus
sui actus; sic enim suum actum quasi pretium pro praemio dare potest.
Est autem quis dominus sui actus per liberum arbitrium; unde naturalis
facultas liberi arbitrii requiritur ad merendum. Ex parte vero
gratiae, quia cum praemium beatitudinis facultatem humanae naturae
excedat, per naturalia pura ad illud merendum homo non potest
sufficere; et ideo requiritur gratia, per quam mereri possit. Haec
autem omnia in Christo fuerunt. Defuit tamen aliquid eorum quae ab
beatitudinem perfectam requiruntur: scilicet impassibilitas animae, et
gloria corporis, ratione cuius viator erat. Fuit etiam in eo facultas
naturae ratione voluntatis creatae, et facultas gratiae propter
plenitudinem gratiarum; et ideo mereri potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod licet anima Christi esset determinata
ad unum secundum genus moris, scilicet ad bonum, non tamen erat
determinata ad unum simpliciter: poterat enim hoc vel illud facere et
non facere: et ideo libertas in eo remanebat, quae requiritur ad
merendum.
Ad secundum dicendum, quod beatitudinem animae, ratione cuius erat
comprehensor, non meruit, sed solum beatitudinem corporis, et
impassibilitatem animae, quae sibi deerant.
Ad tertium dicendum, quod Christus non meruit aliquid quasi sibi non
debitum, ut fieret ei debitum, sicut homines in primo actu meritorio
merentur; nec iterum ut id quod erat debitum, fiat magis debitum,
sicut in his quorum gratia augetur; sed ut id quod erat uno modo
debitum ratione gratiae, fieret ei alio modo debitum ratione meriti.
Ad quartum dicendum, quod gloria corporis sequitur ex gloria animae,
quando anima est omni modo glorificata, secundum ordinem ad Deum, et
secundum ordinem ad corpus. Sic autem anima Christi non erat
glorificata, sed solum in ordine ad Deum; secundum autem quod erat
forma corporis, passibilis erat.
Ad quintum dicendum, quod animae sanctorum in patria sunt totaliter
extra statum viatorum, quia iam sunt et beatae per fruitionem, et
impassibiles; quod de anima Christi non erat; et ideo non est
simile.
Ad sextum dicendum, quod caritas, quantum de se est, semper nata est
esse merendi principium; sed quandoque non est merendi principium
propter habentem, qui est extra merendi statum, sicut patet de sanctis
in patria. Christus autem non erat extra statum merendi, quia viator
erat: et ideo caritate eadem fruebatur et merebatur, sicut et eadem
voluntate. Nec tamen erat idem principium meriti et praemii: quia non
merebatur gloriam animae, ad quam pertinet caritas; sed gloriam
corporis, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod ratio sequeretur si ex defectu Christi
contingeret quod gloriam animae mereri non potuerit: quod patet ex
praedictis, ubi supra, esse falsum.
|
|