|
Et videtur quod non.
1. Christus enim non meruit nisi secundum quod homo. Sed alii
homines non possunt aliis mereri ex condigno. Ergo nec Christus.
2. Praeterea, sicut meritum consistit in actu virtutis, ita et
laus. Sed nullus laudatur ex opere alterius. Sed solum ex proprio.
Ergo nec alicui imputatur ad meritum opus alienum; et ita opera
Christi non sunt aliis meritoria.
3. Praeterea, Christus caput est Ecclesiae, in quantum in
Ecclesia primatum tenet, ut patet Ephes. I, 22. Sed alii
praelati primatum in Ecclesia habentes non possunt subditis mereri.
Ergo nec Christus potuit.
4. Praeterea, meritum Christi aequaliter se habet ad omnes homines
quantum est de se. Si igitur alicui Christus meruit salutem, omnibus
meruit. Sed meritum Christi frustrari non potest. Ergo omnes
salutem consequuntur; quod patet esse falsum.
5. Praeterea, sicut Christus est caput hominum, ita et
Angelorum. Angelis vero non meruit. Ergo nec hominibus.
6. Praeterea, si Christus aliis mereri potuit, quilibet suus actus
nobis meritorius fuit. Sed non nisi salutis. Ergo eius passio non
erat necessaria ad nostram salutem.
7. Praeterea, quod per unum fieri potest, superfluum est si per duo
fiat. Sed gratia quae datur homini, sufficiens est ad hoc quod homo
pro se mereatur vitam aeternam. Ergo superfluum esset, si Christus
eam nobis meruisset.
8. Praeterea, aut Christus sufficienter meruit nobis, aut
insufficienter. Si sufficienter, meritum nostrum non requiritur ad
salutem; si insufficienter, insufficientis gratiae fuit; quorum
utrumque est inconveniens. Ergo Christus nobis non meruit.
9. Praeterea, sicut membris Christi aliquid ad gloriam deerat ante
passionem ipsius, ita et nunc. Sed nunc nobis non meretur. Ergo nec
tunc merebatur.
10. Praeterea, si Christus nobis meruisset, eius merito nostra
conditio immutata fuisset. Sed eadem videtur esse hominis conditio
post Christum sicut ante erat: quia sicut ante Diabolus tentare
poterat sed non cogere, ita et modo: sicut etiam peccatoribus poena
debebatur, ita et modo: sicut in iustis opera meritoria
requirebantur, ita et modo. Ergo Christus nobis non meruit.
11. Praeterea, in Psal. LXI, 13, dicitur: tu reddes
unicuique iuxta opera sua. Hoc autem non esset, si merita Christi
nobis imputarentur. Ergo Christus nobis non meruit.
12. Praeterea, praemium mensuratur secundum radicem meriti. Si
ergo Christus nobis meruit, unicuique nostrum praemium gloriae
reddetur secundum quantitatem gratiae Christi: quod patet esse
falsum.
13. Praeterea, id quod pro meritis datur, potius redditur quam
gratis detur. Si ergo Christus nobis iustificationem meruit, videtur
quod non gratis iustificemur a Deo; et sic gratia non erit gratia.
Ergo Christus nihil nobis meruit.
1. Sed contra. Christus pro nobis satisfecit: I Io. II, 2.
Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Sed satisfactio sine
merito esse non potest. Ergo Christus nobis meruit.
2. Praeterea, caput in corpore naturali non solum sibi, sed membris
operatur omnibus. Sed Christus est caput corporis sui, scilicet
Ecclesiae. Ergo eius operatio membris meritoria fuit.
3. Praeterea, Christus et Ecclesia sunt quasi una persona. Sed
ratione unitatis praedictae ex persona Ecclesiae loquitur, ut patet in
Glossa super Psalm. XXI, Deus, Deus meus, respice et cetera.
Ergo similiter ratione unitatis praedictae Christus quasi ex persona
aliorum mereri potuit.
Respondeo. Dicendum, quod opus humanum gratia informatum ad vitam
aeternam consequendam dupliciter valet, secundum quod duo sunt quibus
homo deficit a gloriae consecutione. Quorum primum est indignitas
personae; sicut patet in eo qui non habet caritatem, qui non est
idoneus nec dignus quod habeat vitam aeternam: et secundum hoc, opus
humanum valet ad vitam aeternam consequendam, in quantum per ipsum
quaedam dignitas et idoneitas in homine consequitur ad consecutionem
gloriae. Sicut enim actus peccati redit in quamdam animae
deformitatem, ita et actus meritorius in quemdam animae decorem et
dignitatem; et ex hoc dicitur meritum condignum. Aliud per quod
deficit homo a consecutione gloriae, est aliquod impedimentum
superveniens, ut homo qui alias est dignus, gloriam non consequatur;
et hoc est reatus alicuius poenae temporalis. Et sic opus humanum
ordinatur ad gloriam quasi per modum cuiusdam pretii, quo a reatu poena
absolvitur; et ex hoc habet opus humanum rationem satisfactionis.
Quantum ergo ad utrumque horum, opus Christi efficacius fuit operibus
aliorum hominum. Nam per opus alterius hominis non redditur idoneus ad
gloriae perceptionem nisi ille qui operatur, eo quod unus homo in alium
spiritualiter influere non potest: et ideo unus alii ex condigno mereri
non potuit gratiam vel vitam aeternam. Sed Christus secundum suam
humanitatem spiritualiter influere potuit in alios homines: unde et
eius opus in aliis causare potuit idoneitatem ad consecutionem gloriae.
Et ideo potuit aliis ex condigno mereri, secundum quod influere in
alios poterat, in quantum erat humanitas eius divinitatis
instrumentum, secundum Damascenum. Similiter etiam quantum ad
secundum maior efficacia consideratur in Christo quam in aliis
hominibus. Nam licet unus homo possit pro altero satisfacere, dummodo
ille sit in gratia constitutus; non tamen potest satisfacere pro tota
natura: quia opus unius puri hominis non aequivalet bono totius
naturae. Sed opus Christi, in quantum erat Dei et hominis, habuit
quamdam dignitatem, ut aequivaleret bono totius naturae: et ideo pro
tota natura satisfacere potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est
aliis hominibus dignior; unde non oportet quod aliis conveniat quod
Christo homini convenit.
Ad secundum dicendum, quod actus virtutis habet rationem laudis per
comparationem ad agentem, et ideo non potest unus propter actum
alterius laudari; sed rationem meriti habet ex ordine ad finem, ad
quem potest aliquis idoneus reddi ex influentia Christi; et ideo
Christus nobis mereri potuit.
Ad tertium dicendum, quod Christus primatum tenet in Ecclesia per
propriam virtutem; sed alii praelati, in quantum gerunt personam et
vicem Christi: unde Christus pro fidelibus tamquam pro suis membris
mereri potuit, non autem alii praelati.
Ad quartum dicendum, quod meritum Christi quantum ad sufficientiam
aequaliter se habet ad omnes, non autem quantum ad efficaciam: quod
accidit partim ex libero arbitrio, partim ex divina electione, per
quam quibusdam misericorditer effectus meritorum Christi confertur,
quibusdam vero iusto iudicio subtrahitur.
Ad quintum dicendum, quod sicut mereri est viatoris, ita non nisi pro
viatore aliquis mereri potest: quia oportet ut ei pro quo quis
meretur, aliquid desit eorum quae sub merito cadunt. Angeli autem non
sunt viatores quantum ad praemium essentiale; et ideo quantum ad hoc
nihil eis meruit. Sunt autem aliquo modo viatores respectu praemii
accidentalis, in quantum nobis ministrant, ad quod valet eis meritum
Christi: unde dicitur Ephes. I, 10, quod per eum restaurantur
quae in caelis et quae in terra sunt.
Ad sextum dicendum, quod licet quilibet actus Christi esset nobis
meritorius, tamen ad satisfaciendum pro reatu naturae humanae quae erat
morti ex divina sententia obligata, ut patet Gen. III, 19,
oportuit quod loco omnium mortem sustineret.
Ad septimum dicendum, quod gratia quae alicui personaliter datur,
sufficit quantum ad id quod ad personam ipsius pertinet, non tamen ad
absolutionem reatus totius naturae; quod patet in antiquis patribus,
qui gratiam habentes, propter reatum naturae ad gloriam pervenire non
poterant, et ideo requirebatur meritum Christi et satisfactio, ut
reatus ille tolleretur. Gratia etiam personalis nulli unquam post
peccatum primi hominis data fuit, nisi per fidem mediatoris explicitam
vel implicitam.
Ad octavum dicendum, quod meritum Christi sufficienter operatur ut
quaedam causa universalis salutis humanae; sed oportet hanc causam
applicari singulis per sacramenta, et per fidem formatam, quae per
dilectionem operatur. Et ideo requiritur aliquid aliud ad salutem
nostram praeter meritum Christi, cuius tamen meritum Christi est
causa.
Ad nonum dicendum, quod similitudo non tenet, quia mereri non
convenit nisi viatoribus. Christus autem ante passionem erat viator et
comprehensor; nunc autem est tantum comprehensor. Et ideo tunc
poterat mereri, licet nunc mereri non possit. Deficit etiam illa
ratio quia nunc beatis, qui sunt membra Christi mystica, nihil deest
ad gloriam, qui delectantur non solum de visa divina essentia, sed
etiam de Christi humanitate glorificata.
Ad decimum dicendum, quod post passionem Christi humana conditio est
multum immutata; quia, iam expiato reatu naturae humanae, homines
possunt libere ad patriam evolare; poenae etiam aeternae pro peccatis
personalibus debitae per fidem passionis Christi remittuntur, et
diminuuntur temporales virtute clavium, in quibus Christi passio
operatur; Daemones etiam reprimuntur virtute passionis Christi, ut
non possint tam violenter tentare; fidelibus auxilia multa dantur ad
resistendum tentationibus; gratia etiam per virtutem passionis Christi
datur in sacramentis ad merendum.
Ad undecimum dicendum, quod Christus et membra eius sunt una persona
mystica, unde opera capitis sunt aliquo modo membrorum. Et sic, cum
propter opera Christi aliquid nobis a Deo datur, non fit contra id
quod dicitur in Ps. LXI, 13: tu reddes unicuique iuxta opera
sua. Et tamen ita merita Christi nobis prosunt, ut in nobis per
sacramenta gratiam causent, per quam ad opera meritoria incitamur.
Ad duodecimum dicendum, quod meritum Christi comparatur ad praemium
nostrum sicut causa prima et remota, unde ei non commensuratur, sed
illi merito quod est causa proxima; quod consistit in actu proprio
illius cui praemium redditur.
Ad decimumtertium dicendum, quod hoc ipsum gratis alicui nostrum a
Deo confertur quod efficaciam meriti Christi consequatur; unde per
hoc ratio gratiae non evacuatur.
|
|