|
Et videtur quod non.
1. Ad meritum enim deliberatio requiritur. Sed deliberatio requirit
tempus. Ergo in primo instanti suae creationis anima Christi mereri
non potuit.
2. Praeterea, sicut meritum, ita et demeritum in actu liberi
arbitrii consistit. Sed Angelus non potuit peccare in primo instanti
suae creationis, quia sic in primo instanti suae creationis malus
fuisset; quod est erroneum. Ergo nec anima Christi in primo instanti
suae creationis mereri potuit.
3. Praeterea, quandocumque sunt duo motus ordinati ad invicem,
impossibile est quod in eodem instanti terminetur uterque. Sed creatio
animae Christi et motus liberi arbitrii ipsius sunt quidam motus
ordinati, nam motus liberi arbitrii creationem praesupponit. Ergo
impossibile est quod motus liberi arbitrii terminetur in primo instanti
in quo creatio terminatur, cum scilicet primo creata est anima.
4. Sed diceretur, quod anima Christi adiuvabatur ad merendum in
primo instanti per gratiam.- Sed contra: nulla gratia creaturae
collata trahit eam extra limites creaturae. Sed hoc convenit animae in
quantum est creata, ut in primo instanti quo est, motum liberi
arbitrii habere non possit; ut ex ratione inducta patet. Ergo per
gratiam non potest ad hoc adiuvari ut in primo instanti mereatur.
5. Praeterea, gratia perficit animam per modum cuiusdam habitus.
Habitus vero, cum potentiam praesupponat, non dat animae posse agere
simpliciter quod alias non posset agere; sed posse taliter agere,
qualiter sine habitu non posset. Ergo si anima Christi secundum suam
naturam non poterat usum liberi arbitrii in primo instanti suae
creationis habere, videtur quod hoc ei gratia non contulit quod in
primo instanti mereretur.
6. Praeterea, sicut se habet punctum ad lineam, ita se habet
instans ad tempus. Sed secundum philosophum in libro VIII
Physic., quando aliquod mobile utitur uno puncto ut duobus, scilicet
ut principio unius lineae et fine alterius, de necessitate intercedit
quies media, ut patet in motu reflexo. Cum ergo instans in quo anima
Christi creata est, accipiatur ut terminus creationis, et ut
principium motus liberi arbitrii, et sic uno instanti utimur ut
duobus; videtur quod incidit tempus medium; et sic non in primo
instanti suae creationis anima Christi merebatur.
7. Praeterea, sicut se habet natura ad actum naturae, ita gratia ad
actum gratiae. Sed natura non potest in actum gratiae. Ergo nec
gratia potest in actum naturae. Ergo non potest esse quod per gratiam
anima Christi habuerit actum in primo instanti suae conceptionis qui ei
naturaliter competit, scilicet eligere.
8. Praeterea, forma habet tres actus; quia dat esse, distinguit,
et ordinat in finem. Hi autem actus ad invicem ordinati sunt; sicut
ens, et unum, et bonum. Nam ens a primo actu relinquitur, unum a
secundo, bonum a tertio. Ergo et res aliqua prius est ens quam
ordinetur in finem. Anima autem Christi per actum meritorium in finem
ordinabatur. Ergo non potest esse quod in primo instanti suae
creationis in quo esse habuit, mereretur.
9. Praeterea, meritum consistit in actu virtutis qui praecipue
electione perficitur secundum philosophum. Sed anima Christi non
potuit in primo instanti suae creationis actum electionis habere: nam
electio praesupponit consilium cum sit appetitus praeconsiliati, ut
dicitur in III Ethic.; consilium autem tempore indiget, cum sit
inquisitio quaedam. Ergo anima Christi in primo instanti suae
creationis mereri non potuit.
10. Praeterea, imbecillitas organorum usum liberi arbitrii
impedit, ut patet in pueris recenter natis. Sed hanc imbecillitatem
Christus assumpsit, sicut et alias nostras passibilitates. Ergo in
primo instanti suae creationis anima Christi non meruit.
1. Sed contra. Christus in instanti suae creationis fuit
perfectissimus secundum animam. Sed maior perfectio est quae est
secundum habitum et actum, quam quae est secundum habitum tantum.
Ergo in Christo fuerunt virtutes in primo instanti suae creationis,
non solum secundum habitum, sed secundum actum. Actus autem virtutum
sunt meritorii. Ergo Christus in primo instanti suae creationis
meruit.
2. Praeterea, Christus in primo instanti suae creationis fruebatur
ut verus comprehensor. Fruitio autem est per actum caritatis. Ergo
in primo instanti suae creationis actum caritatis habuit. Actus autem
caritatis erat in Christo meritorius. Ergo idem quod prius.
3. Sed diceretur, quod actus caritatis non erat meritorius nisi cum
deliberatione.- Sed contra: deliberatio vel consilium non est de
fine ultimo, sed de his quae sunt ad finem, ut dicitur in III
Ethic. Sed motus caritatis praecipue est meritorius secundum quod
tendit in ipsum finem ultimum. Ergo non requiritur, ad hoc quod sit
meritorius, quod sit ibi aliqua collatio vel deliberatio.
4. Sed diceretur, quod motus ille qui est in finem ultimum, non est
meritorius, nisi secundum quod aliquis illum refert in finem; et sic
est ibi aliqua collatio, quae non potest esse in istanti.- Sed
contra: pars animae intellectiva potentior est in sua operatione quam
sensitiva. Sed simul dum aliquis sentit, sentit se sentire. Ergo
simul dum affectus fertur in Deum, potest fieri comparatio huius motus
ad ipsum Deum. Et sic non est necessarium quod hoc fiat successive.
5. Praeterea, quicumque intelligit aliquid, simul intelligit quod
est de intellectu eius; sicut qui intelligit hominem, simul intelligit
animal. Sed unum relativorum est de intellectu alterius. Ergo
quicumque intelligit unum relativorum, simul intelligit alterum.
Possibile est ergo ut in eodem instanti mens referat motum caritatis in
Deum comparando unum ad alterum. Et sic non requiritur ibi tempus.
6. Praeterea, Anselmus dicit, quod quidquid intelligitur esse
perfectionis, totum Christo est attribuendum. Sed habere perfectam
operationem in primo instanti suae creationis, ad perfectionem
pertinet. Ergo Christo est attribuendum.
7. Praeterea, Christus iuxta animae meritum non habuit quo posset
proficere. Habuisset autem, si in primo instanti suae creationis non
meruisset. Ergo et cetera.
8. Praeterea, potentia rationalis in Christo non fuit minus
perfecta quam potentia naturalis alterius creaturae. Sed aliqua
potentia alterius creaturae in primo instanti quo esse incipit, potest
habere suam operationem; sicut patet in candela, quae in ipso instanti
quo accenditur, aerem illuminat. Ergo anima Christi in primo
instanti suae creationis habuit actum potentiae rationalis; et ita
potuit mereri.
9. Praeterea, Gregorius dicit in Homil. Pentecostes: amor Dei
non est otiosus: nam operatur magna, si est; si vero desinit
operari, amor non est. Sed Christus habuit perfectam caritatem in
primo instanti suae creationis. Ergo in eo fuit aliquis actus
dilectionis; et ita fuit in eo meritum in illo instanti.
10. Praeterea, illud quod est posterius natura, non potest esse
prius tempore, sed forte simul. Meritum autem est prius natura quam
praemium. Christus autem in primo instanti suae conceptionis habuit
praemium, quia fuit verus comprehensor. Ergo saltem in eodem instanti
habuit meritum.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod Christus in primo instanti suae conceptionis non meruit,
sed statim post primum instans mereri incepit. Alii vero dicunt, quod
in ipso primo instanti meruit: quae quidem opinio videtur esse
rationabilior. Nam quidquid perfectionis spiritualis est possibile
alicui creaturae, totum creditur animae Christi esse collatum in primo
instanti suae creationis. Quod enim in aliquo instanti meritum esse
non possit, hoc dupliciter potest contingere: uno modo ex parte
operantis; alio modo ex parte actus. Ex parte quidem operantis potest
hoc contingere propter defectum duplicis facultatis: scilicet
gratuitae, sicut si dicamus, quod in illo instanti quo aliquis
mortaliter peccat, non potest mereri, quia gratiam non habet: et
iterum ex defectu facultatis naturalis, sicut puer in primo instanti
quo incipit esse, mereri non potest, quia non habet usum liberi
arbitrii. Neutrum autem horum potest dici in proposito. Christus
enim in primo instanti habuit facultatem gratiae, utpote gratia
plenus, et facultatem naturae, utpote plenarie usum liberi arbitrii
habens; alias non potuisset esse comprehensor. Ergo non fuit ex parte
operantis Christi aliquid quominus posset in primo suae conceptionis
instanti mereri. Similiter nec ex parte actus meritorii. Quod enim
aliquis actus in aliquo instanti esse non possit, potest contingere
dupliciter. Uno modo per hoc quod in actu illo successio invenitur,
et sic in instanti compleri non potest. Secundo per hoc quod actus
praesupponit quaedam quae non possunt praecedere instans aliquod
determinatum; sicut non potest esse quod ignis primo instanti suae
generationis, si est extra locum suum generatus, sit in proprio loco,
quia motus praeexigitur, qui non potest esse ante primum instans
generationis. Neutro autem istorum modorum impeditur quin Christus in
primo instanti meruerit. Primo quidem, quia motus liberi arbitrii,
in quo meritum consistit, non habet successionem, sed est simplex et
instantaneus. Secundo vero, quia ad motum voluntatis non praeexigitur
nisi actus apprehensivae virtutis: qui quidem motus in eodem instanti
est cum actu voluntatis, eo quod bonum apprehensum movet voluntatem.
Simul autem est motio moventis et motus mobilis. Ipsa vero
apprehensio boni in Christo non praeexigebat aliquam inquisitionem ad
hoc quod esset de bono certum iudicium; quia secundum certitudinem
Christus statim de omnibus verum iudicium habuit. Patet igitur quod
nihil prohibet Christum in primo instanti meruisse. Et ideo
concedendum, quod in primo suae conceptionis instanti meruit.
Ad primum ergo dicendum, quod deliberatio duo importat: scilicet
perceptionem rationis cum certitudine iudicii de eo de quo fit
deliberatio; et sic potest esse in instanti in eo in quo non est
dubitatio de agendis: et sic fuit in Christo. Potest etiam dicere
discussionem sive inquisitionem; et sic importat discursum quemdam,
unde non potest esse in instanti: et tali deliberatione Christus non
indigebat, quia non erat dubitatio de agendis.
Ad secundum dicendum, quod voluntas rationalis naturae naturaliter
ordinatur in bonum, non autem in malum; et ideo in primo instanti suae
creationis, nisi aliquid impediat, potest ferri in bonum, non autem
in malum, in quod non fertur nisi per errorem, qui incidit in
conferendo vel inquirendo. Unde praeexigitur tempus collationis ad
malum, non autem ad bonum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit in motibus successivis,
non autem in instantaneis. Cuius ratio est, quia quando duo motus
sunt ordinati, idem instans quod est finis primi motus, potest esse
principium secundi; sicut in eodem instanti quo completur generatio
ignis extra suum locum naturalem, incipit motus localis eiusdem, nisi
sit aliquid impediens. Si ergo principium secundi motus et terminus
eiusdem sunt idem, sicut accidit in motibus instantaneis; tunc
principium motus secundi est in eodem instanti cum termino motus primi;
sicut illuminatio et visio in eodem instanti terminantur. Si vero
terminus secundi motus non potest esse in eodem instanti cum principio
eiusdem, sicut accidit in omnibus motibus successivis; tunc
impossibile erit quod terminus secundi motus sit in eodem instanti cum
termino primi motus. Cum igitur motus liberi arbitrii sit
instantaneus, nihil prohibet meritum eius esse in eodem instanti cum
termino creationis.
Per hoc patet solutio ad quartum: non enim est extra facultatem
creaturae ut in primo instanti compleatur eius motus instantaneus.
Ad quintum dicendum, quod licet potentia rationalis in primo instanti
suae creationis possit habere suam operationem quantum est de se: tamen
si accipiatur potentia alligata organo, quod nondum est aptum ad
perfectam operationem, impeditur ex defectu organi ne tunc operationem
habere possit. Hoc autem impedimentum ab anima Christi per gratiam
est remotum: et secundum hoc per gratiam habuit ut in primo instanti
agere possit.
Ad sextum dicendum, quod non est simile de instanti in tempore, et de
puncto in magnitudine, quantum ad propositum pertinet. Nam eodem
puncto in magnitudine non potest aliquod mobile uti ut duobus nisi in
eadem specie motus; sed eodem instanti temporis potest aliquod mobile
uti ut duobus etiam quantum ad diversas species motus. In eadem autem
motus specie non est possibile quod sit continuitas motus, si motus uno
actu terminetur, et altero actu incipiat; quia sic intercidit quies
media, et per consequens tempus. Possibile autem est in diversis
motibus secundum speciem, quod simul sit terminus unius motus et
principium alterius, eo quod inter eos non requiritur aliqua
continuitas nec aliquis ordo, cum ambo possint esse simul; sicut simul
dum aliquid movetur, possit dealbari; et in instanti in quo incipit
dealbari, terminatur motus secundum locum. Quandoque vero inter
partes eiusdem motus est ordo, ut duae earum non possint esse simul:
unde nec terminus unius partis est simul principio alterius, si
accipiantur ambo in actu. Et sic patet quod uti uno instanti ut
duobus, non cogit ut sit tempus medium, sicut cogit ad hoc uti uno
puncto ut duobus in motu locali.
Ad septimum dicendum, quod cum gratia sit perfectio naturae, non sic
se habet gratia ad naturam sicut e converso. Commutata autem proportio
non in omnibus tenet, sed in mensuris continuis vel discretis.
Ad octavum dicendum, quod illa ratio procedit de ordine naturae, non
de ordine temporis: quod patet ex hoc quod in eodem instanti forma dat
esse, ordinat et distinguit.
Ad nonum dicendum, quod consilium requiritur ad electionem, quando
aliquis non est aptus in agendis; quod in Christo locum non habuit.
Ad decimum dicendum, quod Christus non assumpsit defectus qui in
imperfectionem gratiae et scientiae redundare possent. Huiusmodi autem
defectus est ineptitudo organorum ad actum animae: unde hunc defectum
Christus non assumpsit, sed per gratiam confortabantur organa, ut
essent idonea ad operationem animae, sicut in statu innocentiae
accidisset fortassis.
Alia concedimus, quia verum concludunt, licet aliqua eorum non
sufficienter.
|
|