|
Et videtur quod non.
1. Est enim duplex verbum, scilicet interius et exterius. Exterius
autem de Deo proprie dici non potest, cum sit corporale et transiens;
similiter nec verbum interius, quod Damascenus definiens, dicit, in
II libro: sermo interius dispositus est motus animae in excogitativo
fiens, sine aliqua enuntiatione. In Deo autem non potest poni nec
motus nec cogitatio, quae discursu quodam perficitur. Ergo videtur
quod verbum nullo modo proprie dicatur in divinis.
2. Praeterea, Augustinus in XV de Trinit. probat, quod verbum
quoddam est ipsius mentis, ex hoc quod etiam eius aliquod os esse
dicitur, ut patet Matth., XV, 11: quae procedunt de ore, haec
coinquinant hominem; quod de ore cordis intelligendum esse ostenditur
ex his quae sequuntur: quae autem procedunt de ore, de corde exeunt.
Sed os non dicitur nisi metaphorice in spiritualibus rebus. Ergo nec
verbum.
3. Praeterea, verbum ostenditur esse medium inter creatorem et
creaturas, ex hoc quod Ioan. I, 3, dicitur: omnia per ipsum
facta sunt; et ex hoc ipso probat Augustinus, quod verbum non est
creatura. Ergo eadem ratione potest probari quod verbum non sit
creator; ergo verbum nihil ponit quod sit in Deo.
4. Praeterea, medium aequaliter distat ab extremis. Si igitur
verbum medium est inter patrem dicentem et creaturam quae dicitur,
oportet quod verbum per essentiam distinguatur a patre, cum per
essentiam a creaturis distinguatur. Sed in divinis non est aliquid per
essentiam distinctum. Ergo verbum non proprie ponitur in Deo.
5. Praeterea, quidquid non convenit filio nisi secundum quod est
incarnatus, hoc non proprie dicitur in divinis; sicut esse hominem,
vel ambulare, aut aliquid huiusmodi. Sed ratio verbi non convenit
filio nisi secundum quod est incarnatus, quia ratio verbi est ex hoc
quod manifestat dicentem; filius autem non manifestat patrem nisi
secundum quod est incarnatus, sicut nec verbum nostrum manifestat
intellectum nostrum nisi secundum quod est voci unitum. Ergo verbum
non dicitur proprie in divinis.
6. Praeterea, si verbum proprie esset in divinis, idem esset verbum
quod fuit ab aeterno apud patrem, et quod est ex tempore incarnatum,
sicut dicimus quod est idem filius. Sed hoc, ut videtur, dici non
potest; quia verbum incarnatum comparatur verbo vocis, verbum autem
apud patrem existens, verbo mentis, ut patet per Augustinum in Lib.
de Trinit.: non est autem idem verbum cum voce prolatum, et verbum
in corde existens. Ergo non videtur quod verbum quod ab aeterno
dicitur apud patrem fuisse, proprie ad naturam divinam pertineat.
7. Praeterea, quanto effectus est posterior, tanto magis habet
rationem signi, sicut vinum est causa finalis dolii, et ulterius
circuli, qui appenditur ad dolium designandum; unde circulus maxime
habet rationem signi. Sed verbum quod est in voce, est effectus
postremus ab intellectu progrediens. Ergo ei magis convenit ratio
signi quam conceptui mentis; et similiter etiam ratio verbi, quod a
manifestatione imponitur. Omne autem quod per prius est in
corporalibus quam in spiritualibus, non proprie dicitur de Deo. Ergo
verbum non proprie dicitur de ipso.
8. Praeterea, unumquodque nomen illud praecipue significat a quo
imponitur. Sed hoc nomen verbum imponitur vel a verberatione aeris,
vel a boatu, secundum quod verbum nihil est aliud quam verum boans.
Ergo hoc est quod praecipue significatur nomine verbi. Sed hoc nullo
modo convenit Deo nisi metaphorice. Ergo verbum non proprie dicitur
in divinis.
9. Praeterea, verbum alicuius dicentis videtur esse similitudo rei
dictae in dicente. Sed pater intelligens se, non intelligit se per
similitudinem, sed per essentiam. Ergo videtur quod ex hoc quod
intuetur se, non generet aliquod verbum sui. Sed nihil est aliud
dicere summo spiritui quam cogitando intueri, ut Anselmus dicit.
Ergo verbum non proprie dicitur in divinis.
10. Praeterea, omne quod dicitur de Deo ad similitudinem
creaturae, non dicitur de eo proprie, sed metaphorice. Sed verbum in
divinis dicitur ad similitudinem verbi quod est in nobis, ut
Augustinus dicit. Ergo videtur quod metaphorice, et non proprie, in
divinis dicatur.
11. Praeterea, Basilius dicit, quod Deus dicitur verbum,
secundum quod eo omnia proferuntur; sapientia, quo omnia
cognoscuntur; lux, quo omnia manifestantur. Sed proferre non proprie
dicitur in Deo, quia prolatio ad vocem pertinet. Ergo verbum non
proprie dicitur in divinis.
12. Praeterea, sicut se habet verbum vocis ad verbum incarnatum,
ita verbum mentis ad verbum aeternum, ut per Augustinum patet. Sed
verbum vocis non dicitur de verbo incarnato nisi metaphorice. Ergo nec
verbum interius dicitur de verbo aeterno nisi metaphorice.
1. Sed contra. Augustinus dicit in IX de Trinitate: verbum quod
insinuare intendimus, cum amore notitia est. Sed notitia et amor
proprie dicuntur in divinis. Ergo et verbum.
2. Praeterea, Augustinus in XV de Trinitate dicit: verbum quod
foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui magis verbi
competit nomen: nam illud quod profertur carnis ore, vox verbi est;
verbumque et ipsum dicitur propter illud a quo, ut foris appareret,
assumptum est. Ex quo patet quod nomen verbi magis proprie dicitur de
verbo spirituali quam de corporali. Sed omne illud quod magis proprie
invenitur in spiritualibus quam in corporalibus, propriissime Deo
competit. Ergo verbum propriissime in Deo dicitur.
3. Praeterea, Richardus de sancto Victore dicit quod verbum est
manifestativum sensus alicuius sapientis. Sed filius verissime
manifestat sensum patris. Ergo nomen verbi propriissime in Deo
dicitur.
4. Praeterea, verbum, secundum Augustinum in XV de Trinit.,
nihil est aliud quam cogitatio formata. Sed divina consideratio
nunquam est formabilis, sed semper formata, quia semper est in suo
actu. Ergo propriissime dicitur verbum in divinis.
5. Praeterea, inter modos unius, illud quod est simplicissimum,
primo et maxime proprie dicitur unum. Ergo et similiter in verbo,
quod est maxime simplex, propriissime dicitur verbum. Sed verbum quod
est in Deo, est simplicissimum. Ergo propriissime dicitur verbum.
6. Praeterea, secundum grammaticos, haec pars orationis quae verbum
dicitur, ideo sibi commune nomen appropriat, quia est perfectio totius
orationis, quasi praecipua pars ipsius; et quia per verbum
manifestantur aliae partes orationis, secundum quod in verbo
intelligitur nomen. Sed verbum divinum est perfectissimum inter omnes
res, et est etiam manifestativum rerum. Ergo propriissime verbum
dicitur.
Responsio. Dicendum, quod nomina imponuntur a nobis secundum quod
cognitionem de rebus accipimus. Et quia ea quae sunt posteriora in
natura, sunt ut plurimum prius nota nobis, inde est quod frequenter
secundum nominis impositionem, aliquod nomen prius in aliquo duorum
invenitur in quorum altero per nomen significata res prius existit;
sicut patet de nominibus quae dicuntur de Deo et creaturis, ut ens,
bonum, et huiusmodi, quae prius fuerunt creaturis imposita, et ex his
ad divinam praedicationem translata, quamvis esse et bonum per prius
inveniatur in Deo. Et ideo, quia verbum exterius, cum sit
sensibile, est magis notum nobis quam interius secundum nominis
impositionem, per prius vocale verbum dicitur verbum quam verbum
interius, quamvis verbum interius naturaliter sit prius, utpote
exterioris causa et efficiens et finalis. Finalis quidem, quia verbum
vocale ad hoc a nobis exprimitur, ut interius verbum manifestetur:
unde oportet quod verbum interius sit illud quod significatur per
exterius verbum. Verbum autem quod exterius profertur, significat id
quod intellectum est, non ipsum intelligere, neque hoc intellectum qui
est habitus vel potentia, nisi quatenus et haec intellecta sunt: unde
verbum interius est ipsum interius intellectum. Efficiens autem, quia
verbum prolatum exterius, cum sit significativum ad placitum, eius
principium est voluntas, sicut et ceterorum artificiatorum; et ideo,
sicut aliorum artificiatorum praeexistit in mente artificis imago
quaedam exterioris artificii, ita in mente proferentis verbum
exterius, praeexistit quoddam exemplar exterioris verbi. Et ideo,
sicut in artifice tria consideramus, scilicet finem artificii, et
exemplar ipsius, et ipsum artificium iam productum, ita et in loquente
triplex verbum invenitur: scilicet id quod per intellectum concipitur,
ad quod significandum verbum exterius profertur: et hoc est verbum
cordis sine voce prolatum; item exemplar exterioris verbi, et hoc
dicitur verbum interius quod habet imaginem vocis; et verbum exterius
expressum, quod dicitur verbum vocis. Et sicut in artifice praecedit
intentio finis, et deinde sequitur excogitatio formae artificiati, et
ultimo artificiatum in esse producitur; ita verbum cordis in loquente
est prius verbo quod habet imaginem vocis, et postremum est verbum
vocis. Verbum igitur vocis, quia corporaliter expletur, de Deo non
potest dici nisi metaphorice: prout scilicet ipsae, creaturae, a Deo
productae verbum eius dicuntur, aut motus ipsarum, inquantum designant
intellectum divinum, sicut effectus causam. Unde, eadem ratione,
nec verbum quod habet imaginem vocis, poterit dici de Deo proprie,
sed metaphorice tantum; ut sic dicantur verbum Dei ideae rerum
faciendarum. Sed verbum cordis, quod nihil est aliud quam id quod
actu consideratur per intellectum, proprie de Deo dicitur, quia est
omnino remotum a materialitate et corporeitate et omni defectu; et
huiusmodi proprie dicuntur de Deo, sicut scientia et scitum,
intelligere et intellectum.
Ad primum ergo dicendum, quod cum verbum interius sit id quod
intellectum est, nec hoc sit in nobis nisi secundum quod actu
intelligimus, verbum interius semper requirit intellectum in actu suo,
qui est intelligere. Ipse autem actus intellectus motus dicitur, non
quidem imperfecti, ut describitur in III Phys.; sed motus
perfecti, qui est operatio ut dicitur in III de anima; et ideo
Damascenus dixit, verbum interius esse motum mentis, ut tamen
accipiatur motus pro eo ad quod motus terminatur, id est operatio pro
operato, sicut intelligere pro intellecto. Nec hoc requiritur ad
rationem verbi quod actus intellectus, qui terminatur ad verbum
interius, fiat cum aliquo discursu, quem videtur cogitatio importare;
sed sufficit qualitercumque aliquid actu intelligatur. Quia tamen apud
nos ut frequentius per discursum interius aliquid dicimus, propter hoc
Damascenus et Anselmus definientes verbum, utuntur cogitatione loco
considerationis.
Ad secundum dicendum, quod argumentum Augustini non procedit a
simili, sed a minori; minus enim videtur quod in corde os dici debeat
quam verbum; et ideo ratio non procedit.
Ad tertium dicendum, quod medium potest accipi dupliciter. Uno modo
inter duo extrema motus: sicut pallidum est medium inter album et
nigrum in motu denigrationis vel dealbationis. Alio modo inter agens
et patiens: sicut instrumentum artificis est medium inter ipsum et
artificiatum; et similiter omne illud quo agit; et hoc modo filius est
medium inter patrem creantem et creaturam factam per verbum; non autem
inter Deum creantem et creaturam, quia ipsum verbum etiam est Deus
creans; unde sicut verbum non est creatura, ita non est pater. Et
tamen etiam praeter hoc ratio non sequeretur. Dicimus enim, quod
Deus creat per sapientiam suam essentialiter dictam, ut sic sapientia
sua medium dici possit inter Deum et creaturam; et tamen ipsa
sapientia est Deus. Augustinus autem non per hoc probat verbum non
esse creaturam, quia est medium, sed quia est universalis creaturae
causa. In quolibet enim motu fit reductio ad aliquod primum, quod non
movetur secundum motum illum, sicut alterabilia omnia reducuntur in
primum alterans non alteratum; et ita etiam illud in quod reducuntur
creata omnia, oportet esse non creatum.
Ad quartum dicendum, quod medium quod accipitur inter terminos motus,
aliquando accipitur secundum aequidistantiam terminorum, aliquando
autem non. Sed medium quod est inter agens et patiens, si sit quidem
medium, ut instrumentum, quandoque est propinquius primo agenti,
quandoque propinquius ultimo patienti; et quandoque se habet secundum
aequidistantiam ad utrumque; sicut patet in agente cuius actio ad
patiens pervenit pluribus instrumentis. Sed medium quod est forma qua
agens agit, semper est propinquius agenti, quia est in ipso secundum
veritatem rei, non autem in patiente nisi secundum sui similitudinem.
Et hoc modo verbum dicitur esse medium inter patrem et creaturam.
Unde non oportet quod aequaliter distet a patre et creatura.
Ad quintum dicendum, quod quamvis apud nos manifestatio, quae est ad
alterum, non fiat nisi per verbum vocale, tamen manifestatio ad
seipsum fit etiam per verbum cordis; et haec manifestatio aliam
praecedit; et ideo etiam verbum interius verbum per prius dicitur.
Similiter etiam per verbum incarnatum pater omnibus manifestatus est;
sed verbum ab aeterno genitum eum manifestavit sibi ipsi; et ideo non
convenit sibi nomen verbi secundum hoc tantum quod incarnatus est.
Ad sextum dicendum, quod verbum incarnatum habet aliquid simile cum
verbo vocis, et aliquid dissimile. Hoc quidem simile est in utroque,
ratione cuius unum alteri comparatur: quod sicut vox manifestat verbum
interius, ita per carnem manifestatum est verbum aeternum. Sed
quantum ad hoc est dissimile: quod ipsa caro assumpta a verbo aeterno,
non dicitur verbum, sed ipsa vox quae assumitur ad manifestationem
verbi interioris, dicitur verbum; et ideo verbum vocis est aliud a
verbo cordis; sed verbum incarnatum est idem quod verbum aeternum,
sicut et verbum significatum per vocem, est idem quod verbum cordis.
Ad septimum dicendum, quod ratio signi per prius convenit effectui
quam causae, quando causa est effectui causa essendi, non autem
significandi, sicut in exemplo proposito accidit. Sed quando effectus
habet a causa non solum quod sit, sed etiam quod significet, tunc,
sicut causa est prius quam effectus in essendo, ita in significando;
et ideo verbum interius per prius habet rationem significationis et
manifestationis quam verbum exterius; quia verbum exterius non
instituitur ad significandum nisi per interius verbum.
Ad octavum dicendum, quod nomen dicitur ab aliquo imponi dupliciter:
aut ex parte imponentis nomen, aut ex parte rei cui imponitur. Ex
parte autem rei nomen dicitur ab illo imponi per quod completur ratio
rei quam nomen significat; et hoc est differentia specifica illius
rei. Et hoc est quod principaliter significatur per nomen. Sed quia
differentiae essentiales sunt nobis ignotae, quandoque utimur
accidentibus vel effectibus loco earum, ut VIII Metaph. dicitur;
et secundum hoc nominamus rem; et sic illud quod loco differentiae
essentialis sumitur, est a quo imponitur nomen ex parte imponentis,
sicut lapis imponitur ab effectu, qui est laedere pedem. Et hoc non
oportet esse principaliter significatum per nomen, sed illud loco cuius
hoc ponitur. Similiter dico, quod nomen verbi imponitur a
verberatione vel a boatu ex parte imponentis, non ex parte rei.
Ad nonum dicendum, quod quantum ad rationem verbi pertinet, non
differt utrum aliquid intelligatur per similitudinem vel essentiam.
Constat enim quod interius verbum significat omne illud quod intelligi
potest, sive per essentiam sive per similitudinem intelligatur; et
ideo omne intellectum, sive per essentiam sive per similitudinem
intelligatur, potest verbum interius dici.
Ad decimum dicendum, quod de his quae dicuntur de Deo et creaturis,
quaedam sunt quorum res significatae per prius inveniuntur in Deo quam
in creaturis, quamvis nomina prius fuerint creaturis imposita; et
talia proprie dicuntur de Deo, ut bonitas sapientia, et huiusmodi.
Quaedam vero sunt nomina quorum res significatae Deo non conveniunt,
sed aliquid simile illis rebus; et huiusmodi dicuntur metaphorice de
Deo, sicut dicimus Deum leonem vel ambulantem. Dico ergo, quod
verbum in divinis dicitur ad similitudinem nostri verbi, ratione
impositionis nominis, non propter ordinem rei; unde non oportet quod
metaphorice dicatur.
Ad undecimum dicendum, quod prolatio pertinet ad rationem verbi
quantum ad id a quo imponitur nomen ex parte imponentis, non autem ex
parte rei. Et ideo quamvis prolatio dicatur metaphorice in divinis,
non sequitur quod verbum metaphorice dicatur; sicut etiam Damascenus
dicit, quod hoc nomen Deus dicitur ab ethin, quod est ardere: et
tamen, quamvis ardere dicatur metaphorice de Deo, non tamen hoc nomen
Deus.
Ad duodecimum dicendum, quod verbum incarnatum comparatur verbo vocis
propter quamdam similitudinem tantum, ut ex dictis, patet; et ideo
verbum incarnatum non potest dici verbum vocis nisi metaphorice. Sed
verbum aeternum comparatur verbo cordis secundum veram rationem verbi
interioris; et ideo verbum proprie dicitur utrobique.
|
|