|
Et videtur quod etiam essentialiter possit dici.
1. Quia nomen verbi a manifestatione imponitur, ut dictum est. Sed
essentia divina potest se per seipsam manifestare. Ergo ei per se
verbum competit et ita verbum essentialiter dicetur.
2. Praeterea, significatum per nomen est ipsa definitio, ut in IV
Metaphysic. dicitur. Sed verbum, secundum Augustinum in IX de
Trinitate, est notitia cum amore; et secundum Anselmum in
Monologio, dicere summo spiritui nihil est aliud quam cogitando
intueri. In utraque autem definitione nihil ponitur nisi essentialiter
dictum. Ergo verbum essentialiter dicitur.
3. Praeterea, quidquid dicitur, est verbum. Sed pater dicit non
solum seipsum, sed etiam filium et spiritum sanctum, ut Anselmus
dicit in libro praedicto. Ergo verbum tribus personis commune est;
ergo essentialiter dicitur.
4. Praeterea, quilibet dicens habet verbum quod dicit, ut
Augustinus dicit VII de Trinit. Sed, sicut dicit Anselmus in
Monol., sicut pater est intelligens, et filius intelligens, et
spiritus sanctus intelligens et tamen non sunt tres intelligentes, sed
unus intelligens: ita pater est dicens, et filius est dicens, et
spiritus sanctus est dicens: et tamen non sunt tres dicentes, sed unus
dicens. Ergo cuilibet eorum respondet verbum. Sed nihil est commune
tribus nisi essentia. Ergo verbum essentialiter dicitur in divinis.
5. Praeterea, in intellectu nostro non differt dicere et
intelligere. Sed verbum in divinis sumitur ad similitudinem verbi quod
est in intellectu. Ergo nihil aliud est in Deo dicere quam
intelligere; ergo et verbum nihil aliud quam intellectum. Sed
intellectum in divinis essentialiter dicitur. Ergo et verbum.
6. Praeterea, verbum divinum, ut Augustinus dicit, est potentia
operativa patris. Sed potentia operativa essentialiter dicitur in
divinis. Ergo et verbum essentialiter dicitur.
7. Praeterea, sicut amor importat emanationem affectus, ita verbum
emanationem intellectus. Sed amor in divinis essentialiter dicitur.
Ergo et verbum.
8. Praeterea, illud quod potest intelligi in divinis non intellecta
distinctione personarum, non dicitur personaliter. Sed verbum est
huiusmodi: quia etiam illi qui negant distinctionem personarum, ponunt
quod Deus dicit seipsum. Ergo verbum non dicitur personaliter in
Deo.
1. In contrarium. Est quod Augustinus dicit in VI de
Trinitate, quod solus filius dicitur verbum, non autem simul pater et
filius verbum. Sed omne quod essentialiter dicitur, communiter
utrique convenit. Ergo verbum non dicitur essentialiter.
2. Praeterea, Ioan. I, 1, dicitur: verbum erat apud Deum.
Sed ly apud, cum sit praepositio transitiva, distinctionem importat.
Ergo verbum a Deo distinguitur. Sed nihil distinguitur in divinis
quod dicatur essentialiter. Ergo verbum non dicitur essentialiter.
3. Praeterea, omne illud quod in divinis importat relationem
personae ad personam, dicitur personaliter, non essentialiter. Sed
verbum est huiusmodi. Ergo, et cetera.
4. Praeterea ad hoc est etiam auctoritas Richardi de sancto
Victore, qui ostendit in Lib. suo de Trinitate, solum filium
verbum dici.
Responsio. Dicendum, quod verbum secundum quod in divinis
metaphorice dicitur, prout ipsa creatura dicitur verbum manifestans
Deum, proculdubio ad totam pertinet Trinitatem; nunc autem quaerimus
de verbo secundum quod proprie dicitur in divinis. Quaestio autem ista
in superficie videtur esse planissima, propter hoc quod verbum originem
quamdam importat secundum quam in divinis personae distinguuntur.
Sed, interius considerata, difficilior invenitur, eo quod in divinis
invenimus quaedam quae originem important non secundum rem, sed
secundum rationem tantum; sicut hoc nomen operatio, quae proculdubio
importat aliquid procedens ab operante: et tamen iste processus non est
nisi secundum rationem tantum; unde operatio in divinis non
personaliter, sed essentialiter dicitur, quia in Deo non differt
essentia, virtus et operatio. Unde non statim fit evidens, utrum hoc
nomen verbum processum realem importet, sicut hoc nomen filius; vel
rationis tantum, sicut hoc nomen operatio; et ita utrum personaliter
vel essentialiter dicatur. Unde, ad huius notitiam, sciendum est,
quod verbum intellectus nostri, secundum cuius similitudinem loqui
possumus de verbo divino, est id ad quod operatio intellectus nostri
terminatur, quod est ipsum intellectum, quod dicitur conceptio
intellectus; sive sit conceptio significabilis per vocem incomplexam,
ut accidit quando intellectus format quidditates rerum; sive per vocem
complexam, quod accidit quando intellectus componit et dividit. Omne
autem intellectum in nobis est aliquid realiter progrediens ab altero;
vel sicut progrediuntur a principiis conceptiones conclusionum, vel
sicut conceptiones quidditatum rerum posteriorum a quidditatibus
priorum; vel saltem sicut conceptio actualis progreditur ab habituali
cognitione. Et hoc universaliter verum est de omni quod a nobis
intelligitur, sive per essentiam intelligatur, sive per
similitudinem. Ipsa enim conceptio est effectus actus intelligendi;
unde etiam quando mens intelligit seipsam, eius conceptio non est ipsa
mens, sed aliquid expressum a notitia mentis. Ita ergo verbum
intellectus in nobis duo habet de sua ratione; scilicet quod est
intellectum, et quod est ab alio expressum. Si ergo secundum
utriusque similitudinem verbum dicatur in divinis, tunc non solum
importabitur per nomen verbi processus rationis, sed etiam rei. Si
autem secundum similitudinem alterius tantum, scilicet quod est
intellectum, sic hoc nomen verbum in divinis non importabit processum
realem, sed rationis tantum, sicut et hoc nomen intellectum. Sed hoc
non erit secundum propriam verbi acceptionem, quia si aliquid eorum
quae sunt de ratione alicuius auferatur, iam non erit propria
acceptio. Unde verbum si proprie accipiatur in divinis, non dicitur
nisi personaliter; si autem accipiatur communiter, poterit etiam dici
essentialiter. Sed tamen, quia nominibus utendum ut plures, secundum
philosophum, usus maxime est aemulandus in significationibus nominum;
et quia omnes sancti communiter utuntur nomine verbi, prout
personaliter dicitur, ideo hoc magis dicendum est, quod personaliter
dicatur.
Ad primum igitur dicendum, quod verbum de ratione sui non solum habet
manifestationem, sed realem processum unius ab alio. Et quia essentia
non realiter progreditur a seipsa, quamvis manifestet seipsam, non
potest essentia verbum dici, nisi ratione identitatis essentiae ad
personam; sicut etiam dicitur pater vel filius.
Ad secundum dicendum, quod notitia quae ponitur in definitione verbi
est intelligenda notitia expressa ab alio, quae est in nobis notitia
actualis. Quamvis autem sapientia vel notitia essentialiter dicatur in
divinis, tamen sapientia genita non dicitur nisi personaliter.
Similiter etiam quod Anselmus dicit, quod dicere est cogitando
intueri, est intelligendum, si proprie dicere accipiatur de intuitu
cogitationis, secundum quod per ipsum aliquid progreditur, scilicet
cogitatum ipsum.
Ad tertium dicendum, quod conceptio intellectus est media inter
intellectum et rem intellectam, quia ea mediante operatio intellectus
pertingit ad rem. Et ideo conceptio intellectus non solum est id quod
intellectum est, sed etiam id quo res intelligitur; ut sic id quod
intelligitur, possit dici et res ipsa, et conceptio intellectus; et
similiter id quod dicitur, potest dici et res quae dicitur per verbum,
et verbum ipsum; ut etiam in verbo exteriori patet; quia et ipsum
nomen dicitur, et res significata per nomen dicitur ipso nomine. Dico
igitur, quod pater dicitur, non sicut verbum, sed sicut res dicta per
verbum; et similiter spiritus sanctus, quia filius manifestat totam
Trinitatem; unde pater dicit verbo uno suo omnes tres personas.
Ad quartum dicendum, quod in hoc videtur contrariari Anselmus sibi
ipsi. Dicit enim, quod verbum non dicitur nisi personaliter, et
convenit soli filio; sed dicere convenit tribus personis; dicere autem
nihil est aliud quam ex se emittere verbum. Similiter etiam verbo
Anselmi contrariatur verbum Augustini in VII de Trinitate, ubi
dicit, quod non singulus in Trinitate est dicens, sed pater verbo
suo; unde, sicut verbum proprie dictum non dicitur nisi personaliter
in divinis, et convenit soli filio, ita et dicere et soli patri
convenit. Sed Anselmus accepit dicere communiter pro intelligere, et
verbum proprie; et potuisset facere e converso si ei placuisset.
Ad quintum dicendum, quod in nobis dicere non solum significat
intelligere, sed intelligere cum hoc quod est ex se exprimere aliquam
conceptionem; nec aliter possumus intelligere, nisi huiusmodi
conceptionem exprimendo; et ideo omne intelligere in nobis, proprie
loquendo, est dicere. Sed Deus potest intelligere sine hoc quod
aliquid ex ipso procedat secundum rem, quia in eo idem est intelligens
et intellectum et intelligere: quod in nobis non accidit; et ideo non
omne intelligere in Deo, proprie loquendo, dicitur dicere.
Ad sextum dicendum, quod sicut verbum non dicitur notitia patris nisi
notitia genita ex patre, ita et dicitur et virtus operativa patris,
quia est virtus procedens a patre virtute. Virtus autem procedens
personaliter dicitur. Et similiter potentia operativa procedens a
patre.
Ad septimum dicendum, quod dupliciter aliquid potest procedere ab
altero: uno modo sicut actio ab agente, vel operatio ab operante;
alio sicut operatum ab operante. Processus ergo operationis ab
operante non distinguit rem per se existentem ab alia re per se
existente, sed distinguit perfectionem a perfecto, quia operatio est
perfectio operantis. Sed processus operati distinguit unam rem ab
alia. In divinis autem non potest esse secundum rem distinctio
perfectionis a perfectibili. Inveniuntur tamen in Deo res ab invicem
distinctae, scilicet tres personae; et ideo processus qui significatur
in divinis ut operationis ab operante, non est nisi rationis tantum;
sed processus qui significatur ut rei a principio, potest in Deo
realiter inveniri. Haec autem est differentia inter intellectum et
voluntatem: quod operatio voluntatis terminatur ad res, in quibus est
bonum et malum; sed operatio intellectus terminatur in mente, in qua
est verum et falsum, ut dicitur in VI Metaphysic. Et ideo voluntas
non habet aliquid progrediens a seipsa, quod in ea sit nisi per modum
operationis; sed intellectus habet in seipso aliquid progrediens ab
eo, non solum per modum operationis, sed etiam per modum rei
operatae. Et ideo verbum significatur ut res procedens, sed amor ut
operatio procedens; unde amor non ita se habet ad hoc ut dicatur
personaliter, sicut verbum.
Ad octavum dicendum, quod non intellecta distinctione personarum, non
proprie Deus dicet seipsum, nec proprie hoc a quibusdam intelligitur,
qui distinctionem personarum in Deo non ponunt.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, posset de facili
responderi, si quis vellet contrarium sustinere.
Ad hoc enim quod obiicit de verbis Augustini, posset dici, quod
Augustinus accipit verbum, secundum quod importat realem originem.
Ad secundum posset dici, quod etsi haec praepositio apud importet
distinctionem, haec tamen distinctio non importatur in nomine verbi;
unde ex hoc quod verbum dicitur esse apud patrem, non potest concludi
quod verbum personaliter dicatur quia etiam dicitur Deus de Deo, et
Deus apud Deum.
Ad tertium potest dici, quod relatio illa est rationis tantum.
Ad quartum sicut ad primum.
|
|