|
Et videtur quod sic.
1. Sicut enim dicit Basilius in III sermone de spiritu sancto,
sicut filius se habet ad patrem, eodem modo spiritus se habet ad
filium; et propter hoc Dei quidem verbum filius, verbum autem filii
spiritus. Ergo spiritus sanctus dicitur verbum.
2. Praeterea, Hebr. I, 3, dicitur de filio: cum sit splendor
gloriae et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis
suae. Ergo filius habet verbum a se procedens, quo omnia portantur.
Sed in divinis non procedit a filio nisi spiritus sanctus. Ergo
spiritus sanctus dicitur verbum.
3. Praeterea, verbum ut dicit Augustinus, IX de Trinitate, est
notitia cum amore. Sed, sicut notitia appropriatur filio, ita amor
spiritui sancto. Ergo, sicut verbum convenit filio, ita et spiritui
sancto.
4. Praeterea, Hebr., I, 3, super illud, portans omnia verbo
virtutis suae, dicit Glossa, quod verbum accipitur ibi pro imperio.
Sed imperium ponitur inter signa voluntatis. Cum ergo spiritus
sanctus per modum voluntatis procedat, videtur quod verbum possit
dici.
5. Praeterea, verbum de sui ratione manifestationem importat.
Sed, sicut filius manifestat patrem, ita spiritus sanctus manifestat
patrem et filium; unde dicitur Ioan., XVI, 13, quod spiritus
sanctus docet omnem veritatem. Ergo spiritus sanctus debet dici
verbum.
Sed contra est quod Augustinus dicit VI de Trinit., quod filius
eo dicitur verbum quo filius. Sed filius dicitur filius eo quod
genitus; ergo et verbum dicitur eo quod est genitus; sed spiritus
sanctus non est genitus. Ergo non est verbum.
Responsio. Dicendum, quod usus horum nominum, scilicet verbum et
imago, aliter est apud nos et sanctos nostros, et aliter apud antiquos
doctores Graecorum. Illi enim usi sunt nomine verbi et imaginis pro
omni eo quod in divinis procedit; unde indifferenter spiritum sanctum
et filium, verbum et imaginem appellabant. Sed nos et sancti nostri
in usu nominum horum aemulamur consuetudinem canonicae Scripturae,
quae aut vix aut nunquam verbum aut imaginem ponit nisi pro filio. Et
de imagine quidem ad praesentem quaestionem non pertinet. Sed de verbo
satis rationabilis usus noster apparet. Verbum enim manifestationem
quamdam importat; manifestatio autem per se non invenitur nisi in
intellectu. Si enim aliquid quod est extra intellectum, manifestare
dicatur, hoc non est nisi secundum quod ex ipso aliquid in intellectu
relinquitur, quod postea est principium manifestativum in eo.
Proximum ergo manifestans est in intellectu: sed remotum potest esse
etiam extra eum; et ideo nomen verbi proprie dicitur de eo quod
procedit ab intellectu. Quod vero ab intellectu non procedit, non
potest dici verbum nisi metaphorice, inquantum, scilicet, est aliquo
modo manifestans. Dico ergo, quod in divinis solus filius procedit
per viam intellectus, quia procedit ab uno; spiritus enim sanctus,
qui procedit a duobus, procedit per viam voluntatis; et ideo spiritus
sanctus non potest dici verbum nisi metaphorice, secundum quod omne
manifestans verbum dicitur. Et hoc modo exponenda est auctoritas
Basilii.
Et sic patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod verbum, secundum Basilium, accipitur ibi
pro spiritu sancto, et sic dicendum sicut ad primum. Vel potest dici
secundum Glossam, quod accipitur pro imperio filii; quod metaphorice
dicitur verbum, quia verbo consuevimus imperare.
Ad tertium dicendum, quod notitia est de ratione verbi quasi importans
essentiam verbi; sed amor est de ratione verbi non quasi pertinens ad
essentiam eius, sed quasi concomitans ipsum, ut ipsa auctoritas
inducta ostendit; et ideo non potest concludi quod spiritus sanctus sit
verbum, sed quod procedat ex verbo.
Ad quartum dicendum, quod verbum manifestat non solum quod est in
intellectu, sed etiam quod est in voluntate, secundum quod ipsa
voluntas est etiam intellecta; et ideo imperium quamvis sit signum
voluntatis, tamen potest dici verbum, et ad intellectum pertinet.
Ad quintum patet solutio ex dictis.
|
|