|
Et videtur quod non.
1. Quia cum dicimus: pater dicit se; non significatur ibi nisi
dicens et dictum; et ex utraque parte significatur pater tantum. Cum
ergo pater non producat ex se verbum nisi secundum quod dicit se,
videtur quod verbo, quod ex patre procedit, non dicatur creatura.
2. Praeterea, verbum quo unumquodque dicitur, est similitudo
illius. Sed verbum non potest dici similitudo creaturae, ut Anselmus
probat in Monolog.; quia vel verbum perfecte conveniret cum
creaturis, et sic esset mutabile, sicut et creaturae, et periret in
eo summa immutabilitas: vel non summe conveniret; et sic non esset in
eo summa veritas, quia similitudo tanto verior est, quanto magis
convenit cum eo cuius est similitudo. Ergo filius non est verbum quo
creatura dicatur.
3. Praeterea, verbum creaturarum in Deo dicitur hoc modo sicut
verbum artificiatorum in artifice. Sed verbum artificiatorum in
artifice non est nisi dispositio de artificiatis. Ergo et verbum
creaturarum in Deo non est nisi dispositio de creaturis. Sed
dispositio de creaturis in Deo, essentialiter dicitur, et non
personaliter. Ergo verbum quo creaturae dicuntur, non est verbum quod
personaliter dicitur.
4. Praeterea, verbum omne ad id quod per verbum dicitur, habet
habitudinem vel exemplaris vel imaginis. Exemplaris quidem, quando
verbum est causa rei sicut accidit in intellectu practico; imaginis
autem, quando causatur a re, sicut accidit in nostro intellectu
speculativo. Sed in Deo non potest esse verbum creaturae quod sit
creaturae imago. Ergo oportet quod verbum creaturae in Deo sit
creaturae exemplar. Sed exemplar creaturae in Deo est idea. Ergo
verbum creaturae in Deo nihil est aliud quam idea. Idea autem non
dicitur in divinis personaliter, sed essentialiter. Ergo verbum
personaliter dictum in divinis, quo pater dicit seipsum, non est
verbum quo dicuntur creaturae.
5. Praeterea, magis distat creatura a Deo quam ab aliqua creatura.
Sed diversarum creaturarum sunt plures ideae in Deo. Ergo et non est
idem verbum, quo pater se et creaturam dicit.
6. Praeterea, secundum Augustinum, eo dicitur verbum quo imago.
Sed filius non est imago creaturae. Sed solius patris; ergo filius
non est verbum creaturae.
7. Praeterea, omne verbum procedit ab eo cuius est verbum. Sed
filius non procedit a creatura. Ergo non est verbum quo creatura
dicatur.
1. Sed contra. Anselmus dicit, quod pater dicendo se dixit omnem
creaturam. Sed verbum quo se dixit, est filius. Ergo verbo, quod
est filius, dicit omnem creaturam.
2. Praeterea, Augustinus, sic exponit, dixit et factum est: id
est verbum genuit, in quo erat ut fieret. Ergo verbo, quod est
filius, dixit omnem creaturam.
3. Praeterea, eadem est conversio artificis ad artem et ad
artificiatum. Sed ipse Deus est ars aeterna, a qua creaturae
producuntur sicut artificiata quaedam. Ergo pater eadem conversione
convertitur ad se et ad omnes creaturas; et sic, dicendo se, dicit
omnes creaturas.
4. Praeterea, omne posterius reducitur ad id quod est primum in
aliquo genere, sicut ad causam. Sed creaturae dicuntur a Deo. Ergo
reducuntur ad primum, quod a Deo dicitur. Sed ipse primo seipsum
dicit. Ergo per hoc quod dicit se, dicit omnes creaturas.
Responsio. Dicendum, quod filius procedit a patre et per modum
naturae, inquantum procedit ut filius, et per modum intellectus,
inquantum procedit ut verbum. Uterque autem processionis modus apud
nos invenitur, quamvis non quantum ad idem. Nihil enim est apud nos
quod per modum intellectus et naturae ex alio procedat, quia
intelligere et esse non est idem apud nos, sicut apud Deum; uterque
autem modus processionis habet similem differentiam, secundum quod in
nobis et in Deo invenitur. Filius enim hominis, qui a patre homine
per viam naturae procedit, non habet in se totam substantiam patris,
sed partem substantiae eius recipit. Filius autem Dei, inquantum per
viam naturae procedit a patre, totam in se naturam patris recipit, ut
sic sint naturae unius numero filius et pater. Et similis differentia
invenitur in processu qui est per viam intellectus. Verbum enim quod
in nobis exprimitur per actualem considerationem, quasi exortum ex
aliqua priorum consideratione, vel saltem cognitione habituali, non
totum in se recipit quod est in eo a quo oritur: non enim quidquid
habituali cognitione tenemus, hoc totum exprimit intellectus in unius
verbi conceptione, sed aliquid eius. Similiter in consideratione
unius conclusionis non exprimitur omne id quod erat virtutis in
principiis. Sed in Deo, ad hoc quod verbum eius perfectum sit,
oportet quod verbum eius exprimat quidquid continetur in eo ex quo
exoritur; et praecipue cum Deus omnia uno intuitu videat, non
divisim. Sic igitur oportet quod quidquid in scientia patris
continetur, totum hoc per unum ipsius verbum exprimatur, et hoc modo
quo in scientia continetur, ut sit verbum verum suo principio
correspondens. Per scientiam autem suam pater scit se, et cognoscendo
se omnia alia cognoscit, unde et verbum ipsius exprimit ipsum patrem
principaliter, et consequenter omnia alia quae cognoscit pater
cognoscendo seipsum. Et sic filius ex hoc ipso quod est verbum
perfecte exprimens patrem, exprimit omnem creaturam. Et hic ordo
ostenditur in verbis Anselmi, qui dicit, quod dicendo se, dixit
omnem creaturam.
Ad primum igitur dicendum, quod cum dicitur: pater dicit se; in hac
dictione includitur etiam omnis creatura; inquantum, scilicet, pater
scientia sua continet omnem creaturam velut exemplar creaturae totius.
Ad secundum dicendum, quod Anselmus accipit stricte nomen
similitudinis, sicut et Dionysius, in IX cap. de divinis nominibus
ubi dicit, quod in aeque ordinatis ad invicem, recipimus similitudinis
reciprocationem; ut scilicet unum dicatur alteri simile, et e
converso. Sed in his quae se habent per modum causae et causati, non
invenitur, proprie loquendo, reciprocatio similitudinis: dicimus enim
quod imago Herculis similatur Herculi sed non e converso. Unde,
quia verbum divinum non est factum ad imitationem creaturae, ut verbum
nostrum, sed potius e converso; ideo Anselmus vult quod verbum non
sit similitudo creaturae, sed e converso. Si autem largo modo
similitudinem accipiamus, sic possumus dicere, quod verbum est
similitudo creaturae, non quasi imago eius, sed sicut exemplar; sicut
etiam Augustinus dicit, ideas esse rerum similitudines. Nec tamen
sequitur quod in verbo non sit summa veritas, quia est immutabile,
creaturis existentibus mutabilibus: quia non exigitur ad veritatem
verbi similitudo ad rem quae per verbum dicitur, secundum conformitatem
naturae, sed secundum repraesentationem, ut in quaestione de scientia
Dei dictum est.
Ad tertium dicendum, quod dispositio creaturarum non dicitur verbum,
proprie loquendo, nisi secundum quod est ab altero progrediens, quae
est dispositio genita; et dicitur personaliter, sicut et sapientia
genita, quamvis dispositio simpliciter sumpta, essentialiter dicatur.
Ad quartum dicendum, quod verbum differt ab idea: idea enim nominat
formam exemplarem absolute; sed verbum creaturae in Deo nominat formam
exemplarem ab alio deductam; et ideo idea in Deo ad essentiam
pertinet. Sed verbum ad personam.
Ad quintum dicendum, quod quamvis Deus maxime distet a creatura,
considerata proprietate naturae, tamen Deus est creaturae exemplar;
non autem una creatura est exemplar alterius; et ideo per verbum quo
exprimitur Deus, exprimitur omnis creatura, non autem idea qua
exprimitur una creatura, exprimitur alia. Ex quo etiam apparet alia
differentia inter verbum et ideam: quia idea directe respicit
creaturam, et ideo plurium creaturarum sunt plures ideae, sed verbum
respicit directe Deum, qui primo per verbum exprimitur, et ex
consequenti creaturas. Et quia creaturae secundum quod in Deo sunt,
unum sunt, ideo creaturarum omnium est unum verbum.
Ad sextum dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod filius eo
dicitur verbum quo imago, intelligit quantum ad proprietatem personalem
filii, quae est eadem secundum rem, sive secundum eam dicatur filius,
sive verbum, sive imago. Sed quantum ad modum significandi non est
eadem ratio trium nominum praedictorum: verbum enim non solum importat
rationem originis et imitationis, sed etiam manifestationis; et hoc
modo verbum est aliquo modo creaturae, inquantum scilicet per verbum
creatura manifestatur.
Ad septimum dicendum, quod verbum est alicuius multipliciter: uno
modo ut dicentis, et sic procedit ab eo cuius est verbum; alio modo ut
manifestati per verbum, et sic non oportet quod procedat ab eo cuius
est, nisi quando scientia ex qua procedit verbum, est causata a
rebus; quod in Deo non accidit; et ideo ratio non sequitur.
|
|