|
Et videtur quod non.
1. Omne enim nomen quod importat respectum ad creaturam, dicitur de
Deo ex tempore, ut creator et dominus. Sed verbum de Deo ab aeterno
dicitur. Ergo non importat respectum ad creaturam.
2. Praeterea, omne relativum, vel est relativum secundum esse, vel
secundum dici. Sed verbum non refertur ad creaturam secundum esse,
quia sic dependeret a creatura; nec iterum secundum dici, quia
oporteret quod in aliquo casu ad creaturam referretur, quod non
invenitur: maxime enim videretur referri per genitivum casum, ut
diceretur: verbum est creaturae; quod Anselmus in Monolog.,
negat. Ergo verbum non importat respectum ad creaturam.
3. Praeterea, omne nomen importans respectum ad creaturam, non
potest intelligi non intellecto quod creatura sit, actu vel potentia:
quia qui intelligit unum relativorum, oportet quod intelligat et
reliquum. Sed non intellecto aliquam creaturam esse, vel futuram,
esse adhuc verbum in Deo intelligitur, secundum quod pater dicit
seipsum. Ergo verbum non importat aliquem respectum ad creaturam.
4. Praeterea, respectus Dei ad creaturam non potest esse nisi sicut
causae ad effectum. Sed, sicut habetur ex dictis Dionysii, cap.
II de divinis nominibus, omne nomen connotans effectum in creatura,
commune est toti Trinitati. Verbum autem non est huiusmodi. Ergo
non importat respectum aliquem ad creaturam.
5. Praeterea, Deus non intelligitur referri ad creaturam nisi per
sapientiam, potentiam et bonitatem. Sed omnia ista non dicuntur de
verbo nisi per appropriationem. Cum ergo verbum non sit appropriatum,
sed proprium, videtur quod verbum non importet respectum ad creaturam.
6. Praeterea, homo, quamvis sit dispositor rerum, non tamen in
hominis nomine importatur respectus ad res dispositas. Ergo, quamvis
per verbum omnia disponantur, non tamen nomen verbi respectum ad
creaturas dispositas importabit.
7. Praeterea, verbum relative dicitur, sicut et filius. Sed tota
relatio filii terminatur ad patrem: non est enim filius nisi patris.
Ergo similiter tota relatio verbi; ergo verbum non importat respectum
ad creaturam.
8. Praeterea, secundum philosophum, V Metaphys., omne relativum
dicitur ad unum tantum; alias relativum haberet duo esse, cum esse
relativi sit ad aliud se habere. Sed verbum relative dicitur ad
patrem. Non ergo relative dicitur ad creaturas.
9. Praeterea, si unum nomen imponatur diversis secundum speciem,
aequivoce eis conveniet, sicut canis latrabili et marino. Sed
suppositio et superpositio sunt diversae species relationis. Si ergo
unum nomen importet utramque relationem, oportebit nomen illud esse
aequivocum. Sed relatio verbi ad creaturam non est nisi
superpositionis; relatio autem verbi ad patrem est quasi
suppositionis, non propter inaequalitatem dignitatis, sed propter
principii auctoritatem. Ergo verbum quod importat relationem ad
patrem, non importat relationem ad creaturam, nisi aequivoce sumatur.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaest., sic dicens: in principio erat verbum, quod Graece logos
dicitur, Latine rationem et verbum significat; sed hoc loco melius
verbum interpretamur, ut significetur non solum ad patrem respectus,
sed ad illa etiam quae per verbum facta sunt operativa potentia. Ex
quo patet propositum.
2. Praeterea, super illud Psalmistae, Ps. LXI, 12, semel
locutus est Deus, dicit Glossa: semel, id est verbum aeternaliter
genuit, in quo omnia disposuit. Sed dispositio dicit respectum ad
disposita. Ergo verbum relative dicitur ad creaturas.
3. Praeterea, verbum omne importat respectum ad id quod per verbum
dicitur. Sed, sicut dicit Anselmus, Deus dicendo se, dixit omnem
creaturam. Ergo verbum importat respectum non solum ad patrem, sed ad
creaturam.
4. Praeterea, filius, ex hoc quod est filius, perfecte
repraesentat patrem, secundum id quod est ei intrinsecum. Sed verbum
ex suo nomine addit manifestationem; non potest autem esse alia
manifestatio nisi sicut manifestatur pater per creaturas, quae est
quasi manifestatio ad exterius. Ergo verbum importat respectum ad
creaturam.
5. Praeterea, Dionysius dicit, VII cap. de Divin. Nomin.,
quod Deus laudatur ratio vel verbum, quia est sapientiae et rationis
largitor; et sic patet quod verbum de Deo dictum importat rationem
causae. Sed causa dicitur ad effectum. Ergo verbum importat
respectum ad creaturas.
6. Praeterea, intellectus practicus refertur ad ea quae operata sunt
per ipsum. Sed verbum divinum est verbum intellectus practici, quia
est operativum verbum, ut Damascenus dicit. Ergo verbum dicit
respectum ad creaturam.
Responsio. Dicendum, quod quandocumque aliqua duo sic se habent ad
invicem, quod unum dependet ad alterum, sed non e converso; in eo
quod dependet ab altero, est realis relatio; sed in eo ad quod
dependet, non est relatio nisi rationis tantum; prout, scilicet, non
potest intelligi aliquid referri ad alterum quin cointelligatur etiam
respectus oppositus ex parte alterius, ut patet in scientia, quae
dependet ad scibile, sed non e converso. Unde, cum creaturae omnes a
Deo dependeant, sed non e converso, in creaturis sunt relationes
reales, quibus referuntur ad Deum; sed in Deo sunt relationes
oppositae secundum rationem tantum. Et quia nomina sunt signa
intellectuum, inde est quod aliqua nomina de Deo dicuntur, quae
important respectum ad creaturam, cum tamen ille respectus sit rationis
tantum, ut dictum est. Relationes enim reales in Deo sunt illae
tantummodo quibus personae ab invicem distinguuntur. In relativis
autem invenimus quod quaedam nomina imponuntur ad significandum
respectus ipsos, sicut hoc nomen similitudo; quaedam vero ad
significandum aliquid ad quod sequitur respectus, sicut hoc nomen
scientia imponitur ad significandum qualitatem quamdam quam sequitur
quidam respectus. Et hanc diversitatem invenimus in nominibus
relativis de Deo dictis, et quae ab aeterno et quae ex tempore de Deo
dicuntur. Hoc enim nomen pater, quod ab aeterno de Deo dicitur, et
similiter hoc nomen dominus, quod dicitur de eo ex tempore, imponuntur
ad significandum ipsos respectus; sed hoc nomen creator, quod de Deo
ex tempore dicitur, imponitur ad significandum actionem divinam, quam
consequitur respectus quidam; similiter etiam hoc nomen verbum,
imponitur ad significandum aliquid absolutum cum aliquo respectu
adiuncto; est enim verbum idem quod sapientia genita, ut Augustinus
dicit. Nec ob hoc impeditur quin verbum personaliter dicatur, quia,
sicut pater personaliter dicitur, ita et Deus generans, vel Deus
genitus. Contingit autem ut aliqua res absoluta ad plura habere possit
respectum. Et inde est quod nomen illud quod imponitur ad
significandum aliquid absolutum ad quod sequitur aliquis respectus,
potest ad plura relative dici, secundum quod scientia dicitur,
inquantum est scientia, relative ad scibile; sed inquantum est
accidens quoddam vel forma, refertur ad scientem. Ita etiam et hoc
nomen verbum habet respectum et ad dicentem, et ad id quod per verbum
dicitur; ad quod quidem potest dici dupliciter. Uno modo secundum
convertentiam nominis; et sic verbum dicitur ad dictum. Alio modo ad
rem cui convenit ratio dicti. Et quia pater principaliter dicit se,
generando verbum suum, et ex consequenti dicit creaturas: ideo
principaliter, et quasi per se, verbum refertur ad patrem; sed ex
consequenti, et quasi per accidens, refertur ad creaturam; accidit
enim verbo ut per ipsum creatura dicatur.
Ad primum dicendum, quod ratio illa tenet in illis quae important
actualem respectum ad creaturam, non autem in illis quae important
respectum habitualem; et dicitur respectus habitualis qui non requirit
creaturam simul esse in actu; et tales sunt omnes respectus qui
consequuntur actus animae, quia voluntas et intellectus potest esse
etiam de eo quod non est actu existens. Verbum autem importat
processionem intellectus; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod verbum non dicitur relative ad creaturam
secundum rem, quasi relatio ad creaturam sit in Deo realiter, sed
dicitur secundum dici. Nec est remotum quin dicatur in aliquo casu;
possum enim dicere quod est verbum creaturae, id est de creatura, non
a creatura; in quo sensu Anselmus negat. Et praeterea, si non
referretur secundum aliquem casum, sufficeret quocumque modo
referretur; ut puta si referatur per praepositionem adiunctam casuali,
ut dicatur quod verbum est ad creaturam, scilicet constituendam.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de illis nominibus quae
per se important respectum ad creaturam. Hoc autem nomen non est
huiusmodi, ut ex dictis, patet; et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod ex illa parte qua hoc nomen verbum importat
aliquid absolutum, habet habitudinem causalitatis ad creaturam; sed ex
respectu realis originis quem importat, efficitur personale, ex quo ad
creaturam habitudinem non habet.
Et per hoc patet responsio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod verbum non solum est id per quod fit
dispositio, sed est ipsa patris dispositio de rebus creandis; et ideo
aliquo modo ad creaturam refertur.
Ad septimum dicendum, quod filius importat tantum relationem alicuius
ad principium a quo oritur; sed verbum importat relationem et ad
principium a quo dicitur, et ad id quod est quasi terminus, scilicet
id quod per verbum manifestatur; quod quidem principaliter est pater,
sed ex consequenti est creatura, quae nullo modo potest esse divinae
personae principium; et ideo filius nullo modo importat respectum ad
creaturam, sicut verbum.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procedit de illis nominibus quae
imponuntur ad significandum ipsos respectus. Non enim potest esse quod
unus respectus terminetur ad multa, nisi secundum quod illa multa
aliquo modo uniuntur.
Et similiter etiam est dicendum ad nonum.
Rationes autem quae sunt ad oppositum, concludunt quod aliquo modo ad
creaturam referatur verbum; non autem quod hanc relationem per se
importet, et quasi principaliter; et in hoc sensu concedendae sunt.
|
|