|
Et videtur quod non sint verius in verbo.
1. Verius enim est aliquid ubi est per essentiam suam, quam ubi per
suam similitudinem tantum. Sed in verbo res non sunt nisi per suam
similitudinem, in se autem sunt per suam essentiam. Ergo verius sunt
in seipsis quam in verbo.
2. Sed dicebat, quod pro tanto sunt nobilius in verbo, quia ibi
habent nobilius esse.- Contra, res materialis nobilius esse habet in
anima nostra quam in seipsa, ut etiam Augustinus dicit in Lib. de
Trin., et tamen verius est in seipsa quam in anima nostra. Ergo
eadem ratione verius est in se quam sit in verbo.
3. Praeterea, verius est id quod est in actu, quam id quod est in
potentia. Sed res in seipsa est in actu, in verbo autem est tantum in
potentia, sicut artificiatum in artifice. Ergo verius est res in se
quam in verbo.
4. Praeterea, ultima rei perfectio est sua operatio. Sed res in
seipsis existentes habent proprias operationes, quas non habent ut sunt
in verbo. Ergo verius sunt in seipsis quam in verbo.
5. Praeterea, illa solum sunt comparabilia quae sunt unius
rationis. Sed esse rei in seipsa, non est unius rationis cum esse
quod habet in verbo. Ergo, ad minus, non potest dici quod verius sit
in verbo quam in seipsa.
1. Sed contra. Creatura in creatore est creatrix essentia, ut
Anselmus dicit. Sed esse increatum est verius quam creatum. Ergo
res verius esse habet in verbo quam in seipsa.
2. Praeterea, sicut ponebat Plato ideas rerum esse extra mentem
divinam, ita nos in mente divina ponimus eas. Sed secundum
Platonem, verius erat homo separatus, homo, quam materialis; unde
hominem separatum per se hominem nominabat. Ergo et secundum
positionem fidei verius sunt res in verbo quam sint in seipsis.
3. Praeterea, illud quod est verissimum in unoquoque genere, est
mensura totius generis. Sed similitudines rerum in verbo existentes,
sunt mensurae veritatis in rebus omnibus, quia secundum hoc res aliqua
dicitur vera, secundum quod imitatur exemplar suum, quod est in
verbo. Ergo res verius sunt in verbo quam in seipsis.
Responsio. Dicendum, quod, sicut dicit Dionysius II cap. de
divinis nominibus, causata deficiunt ab imitatione suarum causarum,
quae eis supercollocantur. Et propter istam distantiam causae a
causato, aliquid vere praedicatur de causato quod non praedicatur de
causa, sicut patet quod delectationes non dicuntur proprie delectari,
quamvis sint nobis causae delectandi: quod quidem non contingit nisi
quia modus causarum est sublimior quam ea quae de effectibus
praedicantur. Et hoc invenimus in omnibus causis aequivoce agentibus;
sicut sol non potest dici calidus, quamvis ab eo alia calefiant; quod
est propter ipsius solis supereminentiam ad ea quae calida dicuntur.
Cum ergo quaeritur utrum res verius sint in seipsis quam in verbo,
distinguendum est: quia ly verius potest designare vel veritatem rei,
vel veritatem praedicationis. Si designet veritatem rei, sic
proculdubio maior est veritas rerum in verbo quam in seipsis. Si autem
designetur veritas praedicationis, sic est e converso: verius enim
praedicatur homo de re quae est in propria natura, quam de ea secundum
quod est in verbo. Nec hoc est propter defectum verbi, sed propter
supereminentiam ipsius, ut dictum est.
Ad primum igitur dicendum, quod si intelligatur de veritate
praedicationis, simpliciter verum est quod verius est aliquid ubi est
per essentiam quam ubi est per similitudinem. Sed si intelligatur de
veritate rei, tunc verius est ubi est per similitudinem quae est causa
rei; minus autem vere ubi est per similitudinem causatam a re.
Ad secundum dicendum, quod similitudo rei quae est in anima nostra,
non est causa rei sicut similitudo rerum in verbo; et ideo non est
simile.
Ad tertium dicendum, quod potentia activa est perfectior quam sit
actus, qui est eius effectus; et hoc modo creaturae dicuntur esse in
potentia in verbo.
Ad quartum dicendum, quod quamvis creaturae in verbo non habeant
proprias operationes, habent tamen operationes nobiliores, inquantum
sunt effectivae rerum, et operationum ipsarum.
Ad quintum dicendum, quod quamvis non sint unius rationis, esse
creaturarum in verbo et in seipsis secundum univocationem, sunt tamen
aliquo modo unius rationis, secundum analogiam.
Ad id vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod ratio
illa procedit de veritate rei, non autem de veritate praedicationis.
Ad secundum dicendum, quod Plato in hoc reprehenditur quod posuit
formas naturales secundum propriam rationem esse praeter materiam, ac
si materia accidentaliter se haberet ad species naturales; et secundum
hoc res naturales vere praedicari possent de his quae sunt sine
materia. Nos autem hoc non ponimus; et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
|
|