|
Et videtur quod sic.
1. Verbum enim importat aliquid progrediens ab intellectu. Sed
intellectus divinus est etiam de his quae nec sunt, nec erunt, nec
fuerunt, ut in quaestione de scientia Dei, dictum est. Ergo verbum
etiam de his esse potest.
2. Praeterea, secundum Augustinum, Lib. VI de Trinit.,
filius est ars patris plena rationum viventium. Sed, sicut dicit
August. in Lib. LXXXIII quaestionum, ratio, etsi nihil per
illam fiat, recte ratio dicitur. Ergo verbum est etiam eorum quae nec
fient, nec facta sunt.
3. Praeterea, verbum non esset perfectum nisi contineret in se omnia
quae sunt in scientia dicentis. Sed in scientia patris dicentis sunt
ea quae nunquam erunt, nec facta sunt. Ergo et ista erunt in verbo.
1. Sed contra. Est quod Anselmus dicit in Monologio: eius quod
nec est, nec fuit nec futurum est, nullum verbum esse potest.
2. Praeterea, hoc ad virtutem dicentis pertinet, ut quidquid
dicit, fiat. Sed Deus est potentissimus. Ergo verbum eius non est
de aliquo quod non aliquando fiat.
Responsio. Dicendum, quod aliquid potest esse in verbo dupliciter.
Uno modo sicut id quod verbum cognoscit, vel quod in verbo cognosci
potest, et sic in verbo est etiam illud quod nec est, nec erit, nec
factum est, quia hoc cognoscit verbum sicut et pater; et in verbo
etiam cognosci potest sicut et in patre. Alio modo dicitur aliquid
esse in verbo sicut id quod per verbum dicitur. Omne autem quod aliquo
verbo dicitur, ordinatur quodammodo ad executionem, quia verbo
instigamus alios ad agendum, et ordinamus aliquos ad exequendum id quod
mente concepimus; unde etiam dicere Dei, disponere ipsius est, ut
patet per Glossam super illud Psalm. LXI, 12: semel locutus
est Deus, et cetera. Unde, sicut Deus non disponit nisi quae
sunt, vel erunt, vel fuerunt, ita nec dicit; unde verbum est horum
tantum, sicut per ipsum dictorum. Scientia autem et ars et idea, vel
ratio, non important ordinem ad aliquam executionem, et ideo non est
simile de eis et de verbo.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|