|
Et videtur quod non.
1. Quia secundum hoc verbum est causa rerum, quod res sunt in ipso.
Si ergo res in verbo sunt vita, verbum causat res per modum vitae.
Sed ex hoc quod causat res per modum bonitatis, sequitur quod omnia
sunt bona. Ergo ex hoc quod causat res per modum vitae, sequetur quod
omnia sint viva: quod falsum est; ergo et primum.
2. Praeterea, res sunt in verbo sicut artificiata apud artificem.
Sed artificiata in artifice non sunt vita: nec enim ipsius artificis
vita sunt, qui vivebat etiam antequam artificiata in ipso essent;
neque artificiatorum, quae vita carent. Ergo nec creaturae in verbo
sunt vita.
3. Praeterea efficientia vitae magis appropriatur in Scriptura
spiritui sancto quam verbo, ut patet Ioan. VI, 64: spiritus est
qui vivificat; et in pluribus aliis locis. Sed verbum non dicitur de
spiritu sancto, sed de filio tantum, ut patet ex dictis. Ergo nec
convenienter dicitur quod res in verbo sit vita.
4. Praeterea, lux intellectualis (non) est principium vitae. Sed
res in verbo non sunt lux. Ergo videtur quod in eo non sint vita.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ioan. cap. I, vers. 3: quod
factum est in ipso vita erat.
2. Praeterea, secundum philosophum in VIII physicorum, motus
caeli dicitur vita quaedam omnibus natura existentibus. Sed magis
influat verbum in creaturas quam motus caeli in naturam. Ergo res,
secundum quod sunt in verbo, debent dici vita.
Responsio. Dicendum, quod res, secundum quod sunt in verbo,
considerari possunt dupliciter: uno modo per comparationem ad verbum;
alio modo per comparationem ad res in propria natura existentes; et
utroque modo similitudo creaturae in verbo est vita. Illud enim
proprie vivere dicimus quod in seipso habet principium motus vel
operationis cuiuscumque. Ex hoc enim primo sunt dicta aliqua vivere,
quia visa sunt in seipsis habere aliquid ea movens secundum quemcumque
motum. Et hinc processit nomen vitae ad omnia quae in seipsis habent
operationis propriae principium; unde et ex hoc quod aliqua intelligunt
vel sentiunt vel volunt, vivere dicuntur, non solum ex hoc quod
secundum locum moventur, vel secundum augmentum. Illud ergo esse quod
habet res prout est movens seipsam ad operationem aliquam, proprie
dicitur vita rei, quia vivere viventis est esse, ut in II de anima
dicitur. In nobis autem nulla operatio ad quam nos movemus, est esse
nostrum; unde intelligere nostrum non est vita nostra, proprie
loquendo, nisi secundum quod vivere accipitur pro opere, quod est
signum vitae; et similiter nec similitudo intellecta in nobis est vita
nostra. Sed intelligere verbi est suum esse, et similiter similitudo
ipsius; unde similitudo creaturae in verbo, est vita eius. Similiter
etiam similitudo creaturae est quodammodo ipsa creatura, per modum
illum quo dicitur, quod anima quodammodo est omnia. Unde ex hoc quod
similitudo creaturae in verbo est productiva et motiva creaturae in
propria natura existentis, quodammodo contingit ut creatura seipsam
moveat, et ad esse producat, inquantum scilicet producitur in esse,
et movetur a sua similitudine in verbo existente. Et ita similitudo
creaturae in verbo est quodammodo creaturae vita.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod creatura in verbo existens
dicitur vita, non pertinet ad rationem propriam creaturae, sed ad
modum quo est in verbo. Unde, cum non sit eodem modo in seipsa, non
sequitur quod in seipsa vivat, quamvis in verbo sit vita; sicut non
est in seipsa immaterialis, quamvis in verbo sit immaterialis. Sed
bonitas, entitas, et huiusmodi, pertinent ad propriam rationem
creaturae; et ideo, sicut secundum quod sunt in verbo, sunt bona,
ita etiam secundum quod sunt in propria natura.
Ad secundum dicendum, quod similitudines rerum in artifice non possunt
proprie dici vita, quia non sunt ipsum esse artificis viventis, nec
etiam ipsa eius operatio, sicut in Deo accidit; et tamen Augustinus
dicit, quod arca in mente artificis vivit; sed hoc est secundum quod
in mente artificis habet esse intelligibile, quod ad genus vitae
pertinet.
Ad tertium dicendum, quod vita spiritui sancto attribuitur secundum
hoc quod Deus dicitur vita rerum, prout ipse est in rebus omnibus
movens eas, ut sic modo quodam omnes res a principio intrinseco motae
videantur; sed vita appropriatur verbo secundum quod res sunt in Deo,
ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum, quod similitudines rerum in verbo, sicut sunt
rebus causa existendi, ita sunt rebus causa cognoscendi; inquantum
scilicet imprimuntur intellectualibus mentibus, ut sic res cognoscere
possint; et ideo, sicut dicuntur vita prout sunt principia existendi,
ita dicuntur lux prout sunt principia cognoscendi.
|
|