|
Et videtur quod non.
1. Quia ut dicit Damascenus in II Lib.: nos autem dicimus,
quoniam ipsa, scilicet superiora corpora, non sunt causa alicuius
eorum quae fiunt, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur. Ergo,
cum haec inferiora sint generabilia et corruptibilia, non disponuntur
per superiora corpora.
2. Sed dicebat, quod dicuntur non esse causa horum, quia non
inducunt in his inferioribus necessitatem.- Sed contra, si effectus
caelestis corporis impeditur in his inferioribus hoc non potest esse
nisi propter aliquam dispositionem in his inventam. Sed si haec
inferiora per illa superiora gubernantur, oportet etiam illam
dispositionem impedientem in aliquam virtutem corporis caelestis
reducere. Ergo impedimentum non potest esse in his inferioribus nisi
secundum exigentiam superiorum; et ita, si superiora habent
necessitatem in suis motibus, etiam in inferiora necessitatem
inducent, si a superioribus gubernantur.
3. Praeterea, ad completionem alicuius actionis sufficit agens et
patiens. Sed in istis inferioribus inveniuntur virtutes activae
naturales, et etiam virtutes passivae. Ergo ad eorum actiones non
exigitur virtus corporis caelestis; ergo non gubernantur mediantibus
corporibus caelestibus.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod in rebus invenitur aliquid
actum et non agens, sicut sunt corpora; aliquid vero agens et non
actum, sicut Deus; aliquid vero agens et actum, sicut spirituales
substantiae. Sed caelestia corpora sunt corporalia pura. Ergo non
habent virtutem agendi in haec inferiora; et sic inferiora non
disponuntur eis mediantibus.
5. Praeterea, si corpus caeleste agit aliquid in haec inferiora:
aut agit inquantum est corpus, per formam scilicet corporalem; aut per
aliquid aliud. Sed non inquantum est corpus, quia sic agere cuilibet
corpori conveniret; quod non videtur secundum Augustinum. Ergo si
agunt, agunt per aliquid aliud; et sic illi incorporeae virtuti debet
attribui actio et non ipsis caelestibus corporibus; et sic idem quod
prius.
6. Praeterea, quod non convenit priori, non convenit etiam
posteriori. Sed, sicut dicit Commentator in Lib. de substantia
orbis, formae corporales praesupponunt dimensiones interminatas in
materia; dimensiones autem non agunt, quia quantitas nullius actionis
principium est. Ergo nec corporales formae sunt principia actionum;
et sic nullum corpus aliquid agit nisi per virtutem incorporalem in eo
existentem; et sic idem ut prius.
7. Praeterea, in libro II de causis, super illam propositionem:
omnis anima nobilis tres habet operationes etc., dicit Commentator,
quod anima agit in naturam cum divina virtute quae est in ea. Sed
anima est multo nobilior quam corpus. Ergo nec corpus potest aliquid
agere in animam nisi per aliquam virtutem divinam in eo existentem; et
sic idem quod prius.
8. Praeterea, illud quod est simplicius, non movetur ab eo quod est
minus simplex. Sed rationes seminales quae sunt in materia inferiorum
corporum, sunt simpliciores quam virtus corporalis ipsius caeli; quia
virtus illa est extensa in materia, quod de rationibus seminalibus dici
non potest. Ergo rationes seminales inferiorum corporum non possunt
moveri per virtutem corporis caelestis: et ita non gubernantur haec
inferiora in suis motibus per corpora caelestia.
9. Praeterea, Augustinus dicit in V de civitate Dei: nihil tam
ad corpus pertinet quam ipse corporis sexus; et tamen sub eadem
positione siderum diversi sexus in geminis concipi potuerunt. Ergo
etiam in corporalia superiora corpora influxum non habent; et sic idem
quod prius.
10. Praeterea, causa prima plus influit in causatum causae secundae
quam etiam causa secunda, ut dicitur in principio de causis. Sed si
inferiora corpora per superiora disponantur, tunc virtutes superiorum
corporum erunt sicut causae primae respectu inferiorum virtutum, quae
erunt sicut causae secundae. Ergo effectus in his inferioribus
contingentes magis dispositionem corporum caelestium sequentur quam
virtutem corporum inferiorum. Sed in illis invenitur necessitas, quia
semper eodem modo se habent. Ergo et effectus inferiores necessarii
erunt. Hoc autem est falsum. Ergo et primum; scilicet quod
inferiora per superiora corpora disponantur.
11. Praeterea, motus caeli est naturalis, ut in I caeli et mundi
dicitur; et ita non videtur esse voluntarius vel electivus; et ita
quae per ipsum causantur, non causantur ex electione; et ita non
subduntur providentiae. Sed inconveniens est quod inferiora corpora
non gubernentur providentia. Ergo inconveniens est quod corporum
superiorum motus sit causa inferiorum.
12. Praeterea, posita causa ponitur effectus. Ergo esse causae
est sicut antecedens ad esse effectus. Sed si antecedens est
necessarium, et consequens est necessarium. Ergo si causa est
necessaria, et effectus. Sed effectus qui in inferioribus corporibus
accidunt non sunt necessarii, sed contingentes. Ergo non causantur a
motu caeli, qui est necessarius, cum sit naturalis; et sic idem quod
prius.
13. Praeterea, illud propter quod fit aliud, est eo nobilius.
Sed omnia facta sunt propter hominem, etiam corpora caelestia, ut
dicitur Deuteronom. IV, 19: ne forte, oculis elevatis ad
caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus
adores ea quae creavit dominus Deus tuus in ministerium cunctis
gentibus quae sub caelo sunt. Ergo homo est dignior creaturis
caelestibus. Sed vilius non influit in nobilius. Ergo corpora
caelestia non influunt in corpus humanum; et eadem ratione, nec in
alia corpora, quae sunt priora humano corpore, sicut sunt elementa.
14. Sed dicebat, quod homo est nobilior caelestibus corporibus
quantum ad animam, sed non quantum ad corpus.- Sed contra,
nobilioris perfectibilis nobilior est perfectio. Sed corpus hominis
habet nobiliorem formam quam corpus caeli; forma enim caeli est pure
corporalis, qua est multo nobilior rationalis anima. Ergo et corpus
humanum est nobilius caelesti corpore.
15. Praeterea, contrarium non est causa sui contrarii. Sed virtus
corporis caelestis quandoque contrariatur effectibus in istis
inferioribus inducendis; sicut corpus caeleste quandoque ad humiditatem
movet, cum medicus intendit materiam digerere desiccando ad sanitatem
inducendam, quam etiam quandoque inducit existente corpore caelesti in
contraria dispositione. Ergo corpora caelestia non sunt causa
effectuum corporalium in his inferioribus.
16. Praeterea, cum omnis actio fiat per contactum, quod non
tangit, non agit. Sed corpora caelestia non tangunt ista inferiora.
Ergo non agunt in ea; et sic idem quod prius.
17. Sed dicebat, quod corpora caelestia tangunt, haec per
medium.- Sed contra, quandocumque est contactus et actio per
medium, oportet quod medium prius recipiat effectum agentis quam
ultimum; sicut ignis prius calefacit aerem quam nos. Sed effectus
stellarum et solis non possunt recipi in orbibus inferioribus, qui sunt
de natura quintae essentiae, et ita non sunt susceptivi caloris aut
frigoris, aut aliarum dispositionum quae in his inferioribus
inveniuntur. Ergo non potest, eis mediantibus, a supremis corporibus
actio in haec infima pervenire.
18. Praeterea, ei quod est medium providentiae, providentia
communicatur. Sed providentia communicari non potest corporibus
caelestibus, cum ratione careant. Ergo non possunt esse medium in
provisione rerum.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit Lib. III de
Trinit.: corpora crassiora et infirmiora per subtiliora et potentiora
quodam ordine reguntur. Sed corpora caelestia sunt subtiliora et
potentiora quam inferiora. Haec ergo inferiora reguntur per illa.
2. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.,
quod radius solaris generationem visibilium corporum confert, et ad
vitam ipsa movet, et nutrit et auget. Hi autem sunt nobiliores
effectus in his inferioribus. Ergo et omnes alii effectus corporales
producuntur a divina providentia mediantibus corporibus caelestibus.
3. Praeterea, secundum philosophum in Lib. II Metaph., illud
quod est primum in aliquo genere, est causa eorum quae sunt post in
illo genere. Sed corpora caelestia sunt prima in genere corporum, et
motus eorum sunt primi inter alios motus corporales: ergo sunt causa
corporalium quae hic aguntur; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, philosophus dicit in II de generatione quod allatio
solis in circulo declivi est causa generationis et corruptionis in his
inferioribus; unde et generationes et corruptiones mensurantur per
motum praedictum. In libro etiam de animalibus dicit, quod omnes
diversitates quae sunt in conceptibus, sunt ex corporibus caelestibus.
Ergo eis mediantibus, haec inferiora disponuntur.
5. Praeterea, Rabbi Moyses dicit, quod caelum est in mundo sicut
cor in animali. Sed omnia alia membra gubernantur ab anima mediante
corde. Ergo omnia corpora alia gubernantur a Deo mediante caelo.
Responsio. Dicendum, quod communis intentio omnium fuit reducere
multitudinem in unitatem, et varietatem in uniformitatem, secundum
quod possibile esset. Et ideo antiqui, considerantes diversitatem
actionum in istis inferioribus, tentaverunt ea reducere in aliqua
principia pauciora et simpliciora, scilicet in elementa, multa aut
unum, et in qualitates elementares. Sed ista positio non est
rationabilis. Qualitates enim elementares inveniuntur se habere in
actionibus rerum naturalium sicut instrumentalia principia. Cuius
signum est, quod non eumdem modum actionis habent in omnibus, nec ad
eumdem terminum perveniunt actiones ipsorum; alium enim effectum habent
in auro et in ligno, et animalis carne; quod non esset, nisi agerent
inquantum essent ab alio regulata. Actio autem principalis agentis non
reducitur, sicut in principium, in actionem instrumenti, sed potius e
converso; sicut effectus artis non debet attribui serrae sed artifici:
unde et effectus naturales non possunt reduci in qualitates elementares
sicut in prima principia. Unde alii, scilicet Platonici, reduxerunt
eos in formas simplices et separatas, sicut in prima principia: ex
quibus, ut dicebant, erat esse et generatio in istis inferioribus, et
omnis proprietas naturalis. Sed hoc etiam non potest stare. A causa
enim eodem modo se habente est effectus semper eodem modo se habens:
formae autem illae ponebantur esse immobiles: unde oporteret ut semper
ab eis generatio esset uniformiter in istis inferioribus; cuius
contrarium videmus ad sensum. Unde oportet ponere, principia
generationis et corruptionis et aliorum motuum consequentium in his
inferioribus, esse aliqua quae non semper eodem modo se habeant:
oportet tamen ea semper manere quasi prima generationis principia ut
generatio continua esse possit: et ideo oportet ea esse invariabilia
secundum substantiam, moveri autem solum secundum locum; ut, per
accessum et recessum contrarios et diversos motus in his inferioribus
efficiant; et huiusmodi sunt corpora caelestia; et ideo omnes effectus
corporales oportet reducere in ea sicut in causas. Sed in hac
reductione duplex error fuit. Quidam enim haec inferiora in corpora
caelestia reduxerunt sicut in causas simpliciter primas, eo quod nullas
substantias incorporeas arbitrabantur; unde priora in corporibus
dixerunt esse prima inter entia. Sed hoc manifeste apparet esse
falsum. Omne quod enim movetur, oportet in principium immobile
reduci, cum nihil a seipso moveatur, et non sit abire in infinitum.
Corpus autem caeleste, quamvis non varietur secundum generationem et
corruptionem, aut secundum aliquem motum qui variet aliquid quod insit
substantiae eius, movetur tamen secundum locum: unde oportet in
aliquod prius principium reductionem fieri, ut sic ea quae alterantur,
quodam ordine reducantur in alterans non alteratum, motum tamen
secundum locum; et ulterius in id quod nullo modo movetur. Quidam
vero posuerunt corpora caelestia esse causas istorum inferiorum non
solum quantum ad motum, sed etiam quantum ad primam eorum
institutionem; sicut Avicenna dicit in sua Metaphys., quod ex eo
quod est commune omnibus corporibus caelestibus, scilicet natura motus
circularis, causatur in his inferioribus id quod est eis commune,
scilicet materia prima; et ex his in quibus corpora caelestia differunt
ad invicem, causatur diversitas formarum in his inferioribus: ut sic
caelestia corpora sint media inter Deum et ista inferiora etiam in via
creationis quodammodo. Sed hoc est alienum a fide, quae ponit omnem
naturam immediate esse a Deo conditam secundum sui primam
institutionem. Unam autem creaturam moveri ab altera, praesuppositis
virtutibus naturalibus utrique creaturae ex divino opere attributis; et
ideo ponimus corpora caelestia esse causas inferiorum per viam motus
tantum; et sic esse media in opere gubernationis, non autem in opere
creationis.
Ad primum igitur dicendum, quod Damascenus intendit a corporibus
caelestibus excludere respectu horum inferiorum causalitatem primam,
vel etiam necessitatem inducentem. Corpora enim caelestia etsi semper
eodem modo agant, eorum tamen effectus recipitur in inferioribus
secundum modum inferiorum corporum, quae in contrariis dispositionibus
frequenter inveniuntur; unde virtutes caelestes non semper inducunt
effectus suos in his inferioribus propter impedimentum contrariae
dispositionis. Et hoc est quod philosophus dicit in Lib. de somno et
vigilia quod frequenter fiunt signa imbrium et ventorum, quae tamen non
eveniunt propter contrarias dispositiones fortiores.
Ad secundum dicendum, quod dispositiones istae quae contrariantur
caelesti virtuti, non sunt ex prima institutione causatae a corpore
caelesti, sed ex divina operatione, per quam ignis effectus est
calidus, et aqua frigida, et sic de aliis; et sic non oportet omnia
impedimenta huiusmodi in causas caelestes reducere.
Ad tertium dicendum, quod virtutes activae in his inferioribus sunt
instrumentales tantum; unde, sicut instrumentum non movet nisi motum a
principali agente, ita nec virtutes activae inferiores agere possunt
nisi motae a corporibus caelestibus.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa tangit quamdam opinionem quae
habetur in Lib. fontis vitae, qui ponit quod nullum corpus ex virtute
corporali agit; sed quantitas quae in est materia, impedit formam ab
actione; et omnis actio quae attribuitur corpori, est alicuius
virtutis spiritualis operantis in ipso corpore. Et hanc opinionem
Rabbi Moyses dicit esse loquentium in lege Maurorum: dicunt enim,
quod ignis non calefacit, sed Deus in igne. Sed haec positio stulta
est cum auferat rebus omnibus naturales operationes; et contrariatur
dictis philosophorum et sanctorum. Unde dicimus, quod corpora per
virtutem corporalem agunt, nihilominus tamen Deus operatur in omnibus
rebus sicut causa prima operatur in causa secunda. Quod igitur
inducitur, quod corpora aguntur tantum et non agunt, debet intelligi
secundum hoc quod illud dicitur agere quod habet dominium super actionem
suam; secundum quem modum loquendi dicit Damascenus, quod animalia
bruta non agunt, sed aguntur. Per hoc tamen non excluditur quin agant
secundum quod agere est aliquam actionem exercere.
Ad quintum dicendum, quod agens semper est diversum vel contrarium
patienti, ut dicitur in I de generatione; et ideo corpori non
competit agere in aliud corpus, secundum hoc quod habet commune cum
eo, sed secundum id in quo ab eo distinguitur. Et ideo corpus non
agit inquantum est corpus, sed inquantum est tale corpus; sicut etiam
animal non ratiocinatur inquantum est animal, sed inquantum est homo;
et similiter ignis non calefacit inquantum est corpus, sed inquantum
est calidus; et similiter etiam est de corpore caelesti.
Ad sextum dicendum, quod dimensiones praeintelliguntur in materia,
non in actu completo ante formas naturales, sed in actu incompleto; et
ideo sunt prius in via materiae et generationis; sed forma est prior in
via complementi. Secundum hoc autem aliquid agit quod completum est et
ens actu, non secundum quod est in potentia; secundum hoc enim
patitur; et ideo non sequitur, si materia vel dimensiones in materia
praeexistentes non agunt, quod forma non agat; sed e converso.
Sequeretur autem quod si non patiuntur, quod forma non patiatur; et
tamen forma corporis caelestis non inest ei mediantibus huiusmodi
dimensionibus, ut Commentator dicit ibidem.
Ad septimum dicendum, quod ordo effectuum debet respondere ordini
causarum. In causis autem, secundum auctorem illius libri, talis
ordo invenitur, quod primum est causa prima, scilicet Deus; secundum
autem intelligentia; tertium vero anima: unde et primus effectus, qui
est esse, proprie attribuitur causae primae; et secundus, qui est
cognoscere, attribuitur intelligentiae; et tertius, qui est movere,
attribuitur animae. Sed tamen causa secunda semper agit in virtute
causae primae, et sic aliquid habet de operatione eius; sicut etiam
inferiores orbes habent aliquid de motu primi orbis; unde et
intelligentia, secundum ipsum, non solum intelligit, sed et dat
esse; et anima, quae est effecta ab intelligentia secundum eum, non
solum movet, quod est actio animalis, sed etiam intelligit, quod est
actio intellectualis, et dat esse, quod est actio divina; et hoc dico
de anima nobili, quam intelligit ille esse animam caelestis corporis,
vel quamlibet aliam rationalem animam. Sic ergo non oportet quod sola
virtus divina immediate moveat, sed etiam inferiores causae per
virtutes proprias, secundum quod participant virtutem superiorum
causarum.
Ad octavum dicendum, quod secundum Augustinum rationes seminales
dicuntur omnes vires activae et passivae a Deo creaturis collatae,
quibus mediantibus naturales effectus in esse producit; unde ipse dicit
in III de Trinitate, quod sicut matres gravidae sunt foetibus, sic
ipse mundus gravidus est causis nascentium; exponens quod supra de
rationibus seminalibus dixerat, quas etiam vires et facultates rebus
distributas nominaverat. Unde inter has rationes seminales continentur
etiam virtutes activae corporum caelestium, quae sunt nobiliores
virtutibus activis inferiorum corporum, et ita possunt eas movere; et
dicuntur rationes seminales inquantum in causis activis sunt omnes
effectus originaliter sicut in quibusdam seminibus. Si tamen
intelligantur rationes seminales inchoationes formarum quae sunt in
materia prima, secundum quod est in potentia ad omnes formas, ut
quidam volunt; quamvis non multum conveniat dictis Augustini, tamen
potest dici, quod earum simplicitas est propter earum imperfectionem,
sicut et materia prima est simplex; et ideo ex hoc non habent quod non
moveantur, sicut nec materia prima.
Ad nonum dicendum, quod oportet sexuum diversitatem in aliquas causas
caelestes reducere. Omne enim agens intendit assimilare sibi patiens,
secundum quod potest; unde vis activa quae est in semine maris,
intendit conceptum semper ducere ad sexum masculinum, qui perfectior
est; unde sexus femineus accidit praeter intentionem naturae
particularis agentis. Nisi ergo esset aliqua virtus quae intenderet
femineum sexum, generatio feminae esset omnino a casu, sicut et
aliorum monstrorum; et ideo dicitur, quod quamvis sit praeter
intentionem naturae particularis, ratione cuius dicitur femina mas
occasionatus, tamen de intentione est naturae universalis, quae est
vis corporis caelestis, ut Avicenna dicit. Sed potest esse
impedimentum ex parte materiae, quod nec virtus caelestis nec
particularis consequitur effectum suum, productionem scilicet masculini
sexus; unde quandoque femina generatur etiam existente dispositione in
corpore caelesti ad contrarium, propter materiae indispositionem; vel
e contrario generabitur sexus masculinus contra dispositionem caelestis
corporis, propter particularis virtutis victoriam super materiam.
Contingit ergo quod in conceptione geminorum, operatione naturae
materia separatur, cuius una pars magis obedit virtuti agenti quam
altera, propter alterius indigentiam; et ideo in una parte generatur
sexus femineus, in altera masculinus, sive corpus caeleste disponat ad
unum, sive ad alterum; magis tamen hoc potest accidere, quando corpus
caeleste disponit ad femineum sexum.
Ad decimum dicendum, quod causa prima magis dicitur influere quam
secunda inquantum eius effectus est intimior et permanentior in
causato, quam effectus causae secundae; effectus tamen magis similatur
causae secundae, quia per eam determinatur quodammodo actio primae
causae ad hunc effectum.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis motus caelestis, secundum quod
est actus mobilis corporis, non sit motus voluntarius, secundum tamen
quod est actus moventis, est voluntarius, id est ab aliqua voluntate
causatus; et secundum hoc, ea quae ex motu illo causantur, sub
providentia cadere possunt.
Ad duodecimum dicendum, quod effectus non sequitur ex causa prima,
nisi posita causa secunda; unde necessitas causae primae non inducit
necessitatem in effectu nisi posita necessitate in causa secunda.
Ad decimumtertium dicendum, quod corpus caeleste non est factum
propter hominem sicut propter principalem finem; sed finis principalis
eius est bonitas divina. Et iterum, quod homo sit nobilius caelesti
corpore, non est ex natura corporis, sed ex natura animae rationalis.
Et praeterea, dato quod etiam corpus hominis esset simpliciter
nobilius quam corpus caeli, nihil prohiberet corpus caeli secundum
aliquid esse nobilius humano corpore, inquantum illud scilicet, habet
virtutem activam, hoc autem passivam, et sic poterit agere in ipsum;
et sic etiam ignis, inquantum est actu calidus, agit in corpus
humanum, inquantum est potentia calidum.
Ad decimumquartum dicendum, quod anima rationalis, et est substantia
quaedam, et est corporis actus. Inquantum ergo est substantia, est
nobilior forma caelesti; non autem inquantum est corporis actus. Vel
potest dici, quod anima est perfectio corporis humani et ut forma, et
ut motor; corpus autem caeleste, quia perfectum est, non requirit
aliquam substantiam spiritualem quae perficiat ipsum ut forma, sed quae
perficit ipsum ut motor tantum; et haec perfectio secundum naturam est
nobilior quam anima humana. Quamvis etiam quidam posuerint motores
coniunctos orbium esse formas eorum; quod sub dubio ab Augustino
relinquitur super Genes. ad Litt. Hieronymus etiam asserere
videtur, Eccle. I, 6, super illud: lustrans universa in
circuitu, etc., Glossa: spiritum solem nominavit, quod animal
sit, spiret et vigeat. Damascenus tamen in Lib. II contrarium
dicit: nullus, inquit, animatos caelos vel luminaria existimet:
inanimati sunt enim et insensibiles.
Ad decimumquintum dicendum, quod actio etiam contrarii, quod repugnat
virtuti activae alicuius corporis caelestis, habet aliquam causam in
caelo: per motum enim primum ponitur a philosophis quod res inferiores
conservantur in suis actionibus; et ita illud contrarium, quod agit
impediendo effectum alicuius corporis caelestis, utpote calidum quod
impedit humectationem lunae, habet etiam aliquam causam caelestem; et
sic etiam sanitas quae consequitur, non omnino contrariatur actioni
caelestis corporis, sed habet ibi aliquam radicem.
Ad decimumsextum dicendum, quod corpora caelestia tangunt inferiora,
sed non tanguntur ab eis, ut dicitur in I de Gener.; nec quodlibet
eorum tangit quodlibet istorum immediate, sed per medium, ut
dicebatur.
Ad decimumseptimum dicendum, quod actio agentis recipitur in medio per
modum medii; et ideo quandoque alio modo recipitur in medio quam in
ultimo; sicut virtus magnetis attrahentis defertur ad ferrum per medium
aerem, qui non attrahitur; et virtus piscis stupefacientis manum
defertur ad manum mediante rete quod non stupescit, ut dicit
Commentator in VIII physicorum. Corpora autem caelestia habent
quidem omnes qualitates existentes in his inferioribus suo modo,
scilicet originaliter, et non prout sunt in his; unde et actiones
supremorum corporum non recipiuntur in mediis orbibus, ut alterentur
sicut haec inferiora.
Ad decimumoctavum dicendum, quod huiusmodi inferiora gubernantur a
divina providentia per superiora corpora; non ita quod divina
providentia illis corporibus communicetur, sed quia efficiuntur divinae
providentiae instrumenta; sicut ars non communicatur martello, quod
est instrumentum artis.
|
|