|
Et videtur quod tantum ad scientiam.
1. Quia, sicut dicit Boetius in IV de consolatione Philos.,
illud certe manifestum est, immobilem simplicemque formam gerendarum
rerum esse providentiam. Sed forma rerum agendarum in Deo est idea,
quae ad scientiam pertinet. Ergo et providentia ad cognitionem
pertinet.
2. Sed dicebat, quod providentia pertinet ad voluntatem etiam
inquantum est causa rerum.- Sed contra, in nobis scientia practica
est causa rerum scitarum. Sed scientia practica in sola cognitione
est. Ergo et providentia.
3. Praeterea, Boetius dicit in Lib. praedicto: modus rerum
gerendarum, cum in ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur,
providentia nominatur. Sed puritas intelligentiae ad cognitionem
speculativam pertinere videtur. Ergo providentia ad cognitionem
speculativam pertinet.
4. Praeterea, Boetius dicit in V de consolatione Philos., quod
providentia dicitur: eo quod porro a rebus infimis constituta, quasi
ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Sed prospicere
cognitionis est, et praecipue speculativae. Ergo providentia maxime
videtur ad cognitionem speculativam pertinere.
5. Praeterea, sicut dicit Boetius in IV de consolatione, uti est
ad intellectum ratiocinatio, ita est fatum ad providentiam. Sed tam
intellectus quam ratiocinatio ad cognitionem pertinet communiter
speculativam et practicam. Ergo et providentia.
6. Praeterea, Augustinus in libro LXXXIII quaestionum
dicit, lex incommutabilis omnia mutabilia pulcherrima gubernatione
moderatur. Sed gubernare et moderari ad providentiam pertinet. Ergo
lex incommutabilis est ipsa providentia. Sed lex ad cognitionem
pertinet. Ergo et providentia.
7. Praeterea, lex naturalis in nobis ex divina providentia
causatur. Sed causa agit ad effectum producendum per viam
similitudinis; unde dicimus quod bonitas Dei est causa bonitatis in
rebus, et essentia essendi et vita vivendi. Ergo divina providentia
est lex; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, Boetius dicit in IV de consolatione, quod
providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe
constituta. Sed ratio rei in Deo est idea, ut Augustinus dicit in
Lib. LXXXIII quaestionum. Ergo providentia est idea. Sed
idea pertinet ad cognitionem. Ergo et providentia.
9. Praeterea, scientia practica ordinatur vel ad producendum res in
esse, vel ad ordinandum iam productas res. Sed producere res non est
providentiae, quia providentia praesupponit res provisas; similiter
etiam nec ordinare res productas, quia hoc ad dispositionem pertinet.
Ergo providentia non pertinet ad cognitionem practicam, sed
speculativam tantum.
1. Sed e contra. Videtur quod pertineat ad voluntatem, quia sicut
dicit Damascenus in Lib. II: providentia est voluntas Dei,
propter quam omnia quae sunt, convenientem deductionem suscipiunt.
2. Praeterea, illos qui sciunt quid agendum est et tamen nolunt
facere, non dicimus providos. Ergo providentia magis respicit
voluntatem quam cognitionem.
3. Praeterea, sicut dicit Boetius in IV de Consol., Deus sua
bonitate gubernat mundum. Sed bonitas ad voluntatem pertinet. Ergo
et providentia, cuius est gubernare.
4. Praeterea, disponere non est scientiae, sed voluntatis. Sed
secundum Boetius in IV de Consol., providentia est ratio per quam
Deus cuncta disponit. Ergo providentia ad voluntatem pertinet, non
ad notitiam.
5. Praeterea, provisum, inquantum provisum, non est sapiens vel
scitum, sed est bonum. Ergo nec providens, inquantum providens, est
sapiens, sed bonus; et ita providentia non pertinet ad sapientiam,
sed ad bonitatem, vel voluntatem.
6. Sed iterum videtur quod pertineat ad potentiam, quia Boetius
dicit in Lib. de Consol.: providentia dedit rebus a se creatis hanc
vel maximam manendi causam, ut quoad possint, naturaliter manere
desiderent. Ergo providentia est creationis principium. Sed creatio
appropriatur potentiae. Ergo providentia ad potentiam pertinet.
7. Praeterea, gubernatio est providentiae effectus, ut dicitur
Sapient., XIV, 3: tu autem, pater, gubernas omnia
providentia. Sed, sicut Hugo dicit in Lib. de sacramentis,
voluntas est ut imperans, sapientia ut dirigens, potentia ut
exequens; et sic potentia est gubernationi propinquior quam scientia
vel voluntas. Ergo providentia pertinet magis ad potentiam quam
scientiam vel voluntatem.
Responsio. Dicendum, quod ea quae de Deo intelliguntur, propter
nostri intellectus infirmitatem cognoscere non possumus nisi ex his quae
apud nos sunt; et ideo, ut sciamus quomodo providentia dicatur in
Deo, videndum est quomodo providentia sit in nobis. Sciendum est
ergo, quod Tullius providentiam ponit prudentiae partem in II libro
veteris rhetoricae, et est pars prudentiae quasi completiva. Quia
aliae duae partes, scilicet memoria et intelligentia, non sunt nisi
quaedam praeparationes ad prudentiae actum. Prudentia autem, secundum
philosophum in VI Ethic., est recta ratio agibilium. Et differunt
agibilia a factibilibus, quia factibilia dicuntur illa quae procedunt
ab agente in exteriorem materiam, sicut scamnum et domus: et horum
recta ratio est ars; sed agibilia dicuntur actiones quae non
progrediuntur extra agentem, sed sunt actus perficientes ipsum, sicut
caste vivere, patienter se habere, et huiusmodi: et horum recta ratio
est prudentia. Sed in istis agibilibus duo quaedam consideranda
occurrunt: scilicet finis, et id quod est ad finem. Prudentia ergo
praecipue dirigit in his quae sunt ad finem; ex hoc enim aliquis
dicitur prudens, quod est bene consiliativus, ut dicitur in VI
Ethic. Consilium autem non est de fine, sed de his quae sunt ad
finem, ut dicitur in III Ethic. Sed finis agibilium praeexistit
in nobis dupliciter: scilicet per cognitionem naturalem de fine
hominis; quae quidem naturalis cognitio ad intellectum pertinet,
secundum philosophum in VI Ethic., qui est principiorum operabilium
sicut et speculabilium; principia autem operabilium sunt fines, ut in
eodem Lib. dicitur. Alio modo quantum ad affectionem; et sic fines
agibilium sunt in nobis per virtutes morales, per quas homo afficitur
ad iuste vivendum vel fortiter vel temperate, quod est quasi finis
proximus agibilium. Et similiter ad ea quae sunt ad finem perficimur,
et quantum ad cognitionem per consilium, et quantum ad appetitum per
electionem; et in his per prudentiam dirigimur. Patet ergo quod
prudentiae est aliqua ordinate ad finem disponere. Et quia ista
dispositio eorum quae sunt ad finem, in finem per prudentiam est per
modum cuiusdam ratiocinationis, cuius principia sunt fines (ex eis
enim trahitur tota ratio ordinis praedicti in omnibus operabilibus,
sicut manifeste apparet in artificiatis); ideo ad hoc quod aliquis sit
prudens, requiritur quod bene se habeat circa ipsos fines. Non enim
potest esse recta ratio, nisi principia rationis salventur. Et ideo
ad prudentiam requiritur et intellectus finium, et virtutes morales,
quibus affectus recte collocatur in fine; et propter hoc oportet omnem
prudentem esse virtuosum, ut in VI Ethic. dicitur. In omnibus
autem viribus et actibus animae ordinatis hoc est commune, quod virtus
primi salvatur in omnibus sequentibus; et ideo in prudentia quodammodo
includitur et voluntas, quae est de fine, et cognitio finis. Ex
dictis igitur patet quomodo providentia se habeat ad alia quae de Deo
dicuntur. Scientia enim se habet communiter ad cognitionem finis, et
eorum quae sunt ad finem: per scientiam enim Deus scit se et
creaturas. Sed providentia pertinet tantum ad cognitionem eorum quae
sunt ad finem, secundum quod ordinantur in finem; et ideo providentia
in Deo includit et scientiam et voluntatem; sed tamen essentialiter in
cognitione manet, non quidem speculativa, sed practica. Potentia
autem executiva est providentiae; unde actus potentiae praesupponit
actum providentiae sicut dirigentis; unde in providentia non includitur
potentia sicut voluntas.
Ad primum ergo dicendum, quod in re creata duo possunt considerari:
scilicet ipsa species eius absolute, et ordo eius ad finem; et
utriusque forma praecessit in Deo. Forma ergo exemplaris rei secundum
suam speciem absolute est idea; sed forma rei secundum quod est
ordinata in finem, est providentia. Ipse autem ordo a divina
providentia rebus inditus, fatum vocatur, secundum Boetium. Unde,
sicut se habet idea ad speciem rei, ita se habet providentia ad fatum;
et tamen, quamvis idea possit pertinere ad speculativam cognitionem
aliquo modo, tamen providentia tantum ad practicam pertinet; eo quod
importat ordinem ad finem, et ita ad opus, quo mediante pervenitur ad
finem.
Ad secundum dicendum, quod providentia plus habet de ratione
voluntatis quam scientia practica absolute: scientia enim practica
absolute communiter se habet ad cognitionem finis et eorum quae sunt ad
finem; unde non praesupponit voluntatem finis, ut sic aliquo modo
voluntas in scientia includatur; sicut de providentia dictum est.
Ad tertium dicendum, quod puritas intelligentiae non dicitur ad
exclusionem voluntatis, sed ad excludendum mutabilitatem et varietatem
a providentia.
Ad quartum dicendum, quod Boetius in verbis illis non ponit completam
providentiae rationem, sed nominis rationem assignat; unde, quamvis
videre ad cognitionem speculativam pertinere possit, non tamen sequitur
quod providentia. Et praeterea, secundum hoc Boetius exponit
providentiam quasi procul videntiam, quia ipse Deus ab excelso rerum
cacumine cuncta prospicit. Secundum hoc autem est in excelso rerum
cacumine quod omnia causat et ordinat: et sic etiam in verbis Boetii
potest aliquid ad practicam cognitionem pertinens notari.
Ad quintum dicendum, quod comparatio illa Boetii accipitur secundum
similitudinem proportionis simplicis ad compositum, et quieti ad
mobile: sicut enim intellectus simplex est et sine discursu, ratio
autem discurrendo circa diversa vagatur; ita etiam providentia simplex
est et immobilis, fatum autem multiplex et variabile: unde non
sequitur ratio.
Ad sextum dicendum, quod providentia in Deo proprie non nominat legem
aeternam, sed aliquid ad legem aeternam consequens. Lex enim aeterna
est consideranda in Deo, sicut accipiuntur in nobis principia
operabilium naturaliter nota, ex quibus procedimus in consiliando et
eligendo: quod est prudentiae, sive providentiae; unde hoc modo se
habet lex intellectus nostri ad prudentiam sicut principium
indemonstrabile ad demonstrationem. Et similiter etiam in Deo lex
aeterna non est ipsa providentia, sed providentiae quasi principium;
unde et convenienter legi aeternae attribuitur actus providentiae,
sicut et omnis effectus demonstrationis principiis indemonstrabilibus
attribuitur.
Ad septimum dicendum, quod in divinis attributis invenimus duplicem
rationem causalitatis. Unam per viam exemplaritatis, sicut dicimus
quod a primo vivo procedunt omnia viva, et haec ratio causandi est
communis omnibus attributis. Alia ratio est secundum ordinem ad
obiectum attributi, prout dicimus quod potentia est causa possibilium,
et scientia scitorum, et secundum hunc modum causandi non oportet quod
causatum habeat similitudinem causae: non enim quae per scientiam facta
sunt, oportet esse scientia, sed scita. Et per hunc modum
providentia Dei causa omnium ponitur; unde, quamvis a providentia sit
lex naturalis intellectus nostri, non sequitur quod divina providentia
sit lex aeterna.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa in summo principe constituta non
dicitur providentia nisi adiuncto ordine ad finem, ad quem
praesupponitur voluntas finis; unde licet essentialiter ad cognitionem
pertineat, tamen voluntatem aliquo modo includit.
Ad nonum dicendum, quod in rebus potest considerari duplex ordo: unus
secundum quod egrediuntur a principio; alius secundum quod ordinantur
ad finem. Dispositio ergo pertinet ad illum ordinem quo res
progrediuntur a principio: dicuntur enim aliqua disponi secundum quod
in diversis gradibus collocantur a Deo, sicut artifex diversimode
collocat partes sui artificii; unde dispositio ad artem pertinere
videtur. Sed providentia importat illum ordinem qui est ad finem. Et
sic providentia differt ab arte divina et dispositione, quia ars divina
dicitur respectu productionis rerum; sed dispositio respectu ordinis
productorum; providentia autem dicit ordinem in finem. Sed quia ex
fine artificiati colligitur quidquid est in artificiato; ordo autem ad
finem est fini propinquior quam ordo partium ad invicem, et quodammodo
causa eius; ideo providentia quodammodo est dispositionis causa, et
propter hoc actus dispositionis frequenter providentiae attribuitur.
Quamvis ergo providentia nec sit ars quae respicit productionem rerum,
nec dispositio quae respicit rerum ordinem ad invicem, non tamen
sequitur quod non pertineat ad practicam cognitionem.
Ad primum vero quod de voluntate obiicitur, dicendum est, quod pro
tanto Damascenus providentiam dicit esse voluntatem, quia voluntatem
includit et praesupponit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum in VI Ethic.,
nullus potest esse prudens nisi virtutes morales habeat, per quas recte
sit dispositus circa fines; sicut nullus potest bene demonstrare, nisi
recte se habeat circa demonstrationis principia; et propter hoc etiam
nullus dicitur providus nisi habeat rectam voluntatem, non quia
providentia sit in voluntate.
Ad tertium dicendum, quod Deus dicitur gubernare per bonitatem, non
quasi bonitas sit ipsa providentia, sed quia est providentiae
principium, cum habeat rationem finis; et etiam quia ita se habet
divina bonitas ad ipsum sicut moralis virtus ad nos.
Ad quartum dicendum, quod disponere, quamvis voluntatem
praesupponat, non tamen est actus voluntatis: quia ordinare quod in
dispositione intelligitur, est sapientis, ut philosophus dicit; et
ideo dispositio et providentia essentialiter ad cognitionem pertinent.
Ad quintum dicendum, quod providentia comparatur ad provisum sicut
scientia ad scitum, et non sicut scientia ad scientem; unde non
oportet quod provisum, inquantum provisum, sit sapiens, sed quod sit
scitum. Alia duo concedimus.
|
|