|
Et videtur quod non.
1. Causa enim et effectus sunt eiusdem coordinationis. Sed
creaturae corruptibiles sunt causae culpae, ut patet: quod species
mulieris est fomentum et causa luxuriae; et Sap., XIV, 11,
dicitur quod creaturae Dei factae sunt in muscipulam pedibus
insipientium. Cum ergo culpa sit extra ordinem providentiae divinae,
videtur quod ordini providentiae corruptibilia non subdantur.
2. Praeterea, nihil provisum a sapiente est corruptivum effectus
eius, quia sic contrariaretur sapiens sibi ipsi, eadem aedificans et
destruens. Sed in rebus corruptibilibus invenitur una contraria
alteri, et corruptiva illius. Ergo non sunt provisa a Deo.
3. Praeterea, sicut dicit Damascenus in II Lib., necesse est
omnia quae providentia fiunt, secundum rectam rationem et optimam et
Deo decentissimam fieri, et sicut potest melius fieri. Sed
corruptibilia possent fieri meliora, quia incorruptibilia. Ergo
providentia divina ad corruptibilia se non extendit.
4. Praeterea, omnia corruptibilia de sua natura corruptionem
habent, alias non esset necesse omnia corruptibilia corrumpi. Sed
corruptio, cum sit defectus, non est provisa a Deo, qui non potest
esse causa alicuius defectus. Ergo naturae corruptibiles non sunt
provisae a Deo.
5. Praeterea, sicut dicit Dionysius in IV de Divin. Nomin.,
providentiae non est naturam perdere, sed salvare. Ergo providentiae
omnipotentis Dei est res perpetuo salvare. Sed corruptibilia non
perpetuo salvantur. Ergo non subiacent divinae providentiae.
1. Sed contra. Est quod dicitur Sapient., cap. XIV, 3: tu
autem, pater, gubernas omnia providentia.
2. Praeterea, Sapient., XIII, dicitur quod ipse est Deus,
cui est cura de omnibus. Ergo tam corruptibilia quam incorruptibilia
eius providentiae subsunt.
3. Praeterea, sicut dicit Damascenus in II libro, non est
conveniens alium esse factorem rerum, et alium provisorem. Sed Deus
est causa efficiens omnium corruptibilium. Ergo et eorum provisor.
Responsio. Dicendum, quod providentia Dei, qua res gubernat, ut
dictum est, est similis providentiae qua paterfamilias gubernat domum,
aut rex civitatem aut regnum: in quibus gubernationibus hoc est
commune, quod bonum commune est eminentius quam bonum singulare; sicut
bonum gentis est divinius quam bonum civitatis vel familiae vel
personae, ut habetur, in principio Ethicorum. Unde quilibet
provisor plus attendit quid communitati conveniat, si sapienter
gubernat, quam quid conveniat uni tantum. Hoc ergo quidam non
attendentes, considerantes in rebus corruptibilibus aliqua quae possent
meliora esse secundum seipsa considerata, non attendentes ordinem
universi, secundum quem optime collocatur unumquodque in ordine suo,
dixerunt ista corruptibilia non gubernari a Deo, sed sola
incorruptibilia; ex quorum persona dicitur Iob cap. XXII, 14:
nubes latibulum eius, scilicet Dei, nec nostra considerat, sed circa
cardines caeli perambulat. Haec autem corruptibilia posuerunt vel
omnino absque gubernatore temere agi, vel a contrario principio
gubernari. Quam positionem philosophus in XI Metaphysic. reprobat
per similitudinem exercitus, in quo invenimus duplicem ordinem: unum
quo exercitus partes ordinantur ad invicem, alium quo ordinantur ad
bonum exterius, scilicet bonum ducis; et ordo ille quo partes
exercitus ordinantur ad invicem, est propter illum ordinem quo totus
exercitus ordinatur ad ducem; unde si non esset ordo ad ducem, non
esset ordo partium exercitus ad invicem. Quamcumque ergo multitudinem
invenimus ordinatam ad invicem, oportet eam ordinari ad exterius
principium. Partes autem universi, corruptibiles et incorruptibiles,
sunt ad invicem ordinatae, non per accidens, sed per se: videmus enim
ex corporibus caelestibus utilitates provenientes in corporibus
corruptibilibus vel semper vel in maiori parte secundum eumdem modum;
unde oportet omnia, corruptibilia et incorruptibilia, esse in uno
ordine providentiae principii exterioris, quod est extra universum.
Unde philosophus concludit, quod necesse est ponere in universo unum
dominatum et non plures. Sciendum tamen, quod aliquid providetur
dupliciter: uno modo propter se, alio modo propter aliud; sicut in
domo propter se providentur ea in quibus consistit essentialiter bonum
domus, sicut filii, possessiones, et huiusmodi: alia vero
providentur ad horum utilitatem, ut vasa, animalia, et huiusmodi.
Et similiter in universo illa propter se providentur in quibus
consistit essentialiter perfectio universi; et haec perpetuitatem
habent, sicut et universum perpetuum est. Quae vero perpetua non
sunt, non providentur nisi propter alium. Et ideo substantiae
spirituales et corpora caelestia, quae sunt perpetua et secundum
speciem, et secundum individuum, sunt provisa propter se et in specie
et in individuo. Sed corruptibilia perpetuitatem non possunt habere
nisi in specie; unde species ipsae sunt provisae propter se, sed
individua eorum non sunt provisa nisi propter perpetuum esse speciei
conservandum. Et secundum hoc salvatur opinio illorum qui dicunt quod
ad huiusmodi corruptibilia non se extendit divina providentia nisi
secundum quod participant naturam speciei: hoc enim est verum (si)
intelligatur de providentia qua aliqua propter se providentur.
Ad primum ergo dicendum, quod creaturae corruptibiles non sunt per se
causa culpae, sed occasio tantum, et per accidens causa: causa autem
per accidens et effectus non oportet esse unius coordinationis.
Ad secundum dicendum, quod sapiens provisor non solum attendit quid
expediat uni eorum quae suae providentiae subduntur, sed magis quid
competat omnibus. Quamvis ergo corruptio alicuius rei in universo non
sit ei conveniens, competit tamen perfectioni universi: quia per
continuam generationem et corruptionem individuorum conservatur esse
perpetuum in speciebus, in quibus per se consistit perfectio universi.
Ad tertium dicendum, quod quamvis res corruptibilis melior esset si
incorruptibilitatem haberet, melius tamen est universum quod ex
corruptibilibus et incorruptibilibus constat, quam quod ex
incorruptibilibus tantum constaret, quia utraque natura bona est,
scilicet corruptibilis et incorruptibilis; melius autem est esse duo
bona quam unum tantum. Nec multiplicatio individuorum in una natura
posset aequivalere diversitati naturarum, cum bonum naturae, quod est
communicabile, praemineat bono individuali, quod est singulare.
Ad quartum dicendum, quod sicut tenebrae sunt a sole non ex hoc quod
aliquid agat, sed ex hoc quod lumen non immittit, ita corruptio est a
Deo non quasi aliquid agente, sed non tribuente permanentiam.
Ad quintum dicendum, quod illa quae propter se providentur a Deo,
perpetuo manent. Non autem hoc oportet de illis quae propter se non
providentur; sed oportet ea tantum manere quantum est necessarium his
propter quae providentur; et ideo particularia quaedam, quia propter
se non sunt provisa, corrumpuntur, ut ex dictis patet.
|
|