|
Et videtur quod non.
1. Deus enim non est provisor eius cuius non est actor, quia non est
conveniens ponere alium provisorem et alium conditorem, ut Damascenus
dicit in II libro. Sed Deus non est actor mali, cum omnia,
inquantum ab eo sunt, bona sint. Cum igitur in motibus et actionibus
horum inferiorum multa mala accidant, videtur quod non omnes motus
horum inferiorum, divinae providentiae subsint.
2. Praeterea, contrarii motus non videntur esse unius ordinis. Sed
in istis inferioribus inveniuntur contrarii motus et contrariae
actiones. Ergo impossibile est quod omnes cadant sub ordine divinae
providentiae.
3. Praeterea, nihil cadit sub providentia nisi ex hoc quod ordinatur
in finem. Sed malum non ordinatur in finem: quinimmo malum est
privatio ordinis. Ergo malum non cadit sub providentia. In his autem
inferioribus multa mala accidunt. Ergo, et cetera.
4. Praeterea, non est prudens qui sustinet aliquod malum evenire in
illis quorum actus eius providentiae subsunt, si possit impedire. Sed
Deus est prudentissimus et potentissimus. Cum ergo multa mala
eveniant in his inferioribus, videtur quod particulares actus horum
inferiorum divinae providentiae non subdantur.
5. Sed dicebat, quod Deus ideo permittit mala fieri, quia potest
ex eis elicere bona.- Sed contra, bonum est potentius quam malum.
Ergo magis ex bono potest elici bonum quam ex malo; ergo non est
necesse quod Deus mala permittat fieri ut eliciat ex eis bona.
6. Praeterea, sicut Deus condidit omnia per suam bonitatem, ita
etiam omnia sua bonitate gubernat, ut Boetius dicit in IV de
Consol. Sed divina bonitas non permittit ut aliquid ab eo malum
producatur. Ergo nec divina bonitas permittet aliquid malum suae
providentiae subesse.
7. Praeterea, nullum provisum est casuale. Si ergo omnes motus
horum inferiorum essent provisi, nihil casu accideret, et ita omnia ex
necessitate contingerent; quod est impossibile.
8. Praeterea, si omnia ex necessitate materiae contingerent in his
inferioribus, haec inferiora non regerentur providentia, ut
Commentator dicit, II Physicor. Sed multa in his inferioribus
accidunt ex necessitate materiae. Ergo ad minus ista divinae
providentiae non subduntur.
9. Praeterea, nullus prudens permittit bonum ut veniat malum. Ergo
eadem ratione nullus prudens permittit malum ut veniat bonum. Sed
Deus est prudens. Ergo non permittit mala fieri ut bona eveniant; et
ita videtur quod mala quae fiunt in his inferioribus, non cadant etiam
sub providentia concessionis.
10. Praeterea, illud quod est reprehensibile in homine, nullo modo
Deo attribuendum est. Sed hoc reprehenditur in homine ut faciat mala
ad bonum consequendum, ut patet Roman. III, 8: sicut
blasphemamur, et sicut quidam aiunt nos dicere: faciamus mala ut
veniant bona. Ergo Deo non competit ut sub eius providentia cadant
mala, ut bona ex eis eliciantur.
11. Praeterea, si actus inferiorum corporum divinae providentiae
subderentur, hoc modo agerent secundum quod divinae iustitiae
conveniret. Sed non hoc modo inveniuntur inferiora elementa agere,
quia ignis aequaliter comburit domum iusti hominis et iniusti. Ergo
actus inferiorum corporum non subduntur providentiae divinae.
1. Sed contra. Est quod dicitur Matth. X, vers. 19: nonne
duo passeres asse veneunt? Et unus ex eis non cadet in terram sine
patre vestro; ubi dicit Glossa: magna est Dei providentia, quam nec
parva latent. Ergo etiam minimi motus horum inferiorum subduntur
providentiae.
2. Praeterea, Augustinus dicit, VIII super Genesim ad
litteram: secundum divinam providentiam videmus caelestia superius
ordinari, inferiusque terrestria luminaria sideraque fulgere, diei
noctisque vices agitari, aquis terram fundatam interlui atque
circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et
nasci, crescere et senescere, occidere, et quidquid aliud in rebus
interiori naturalique motu geritur. Ergo omnes motus inferiorum
corporum subduntur providentiae divinae.
Responsio. Dicendum, quod cum idem sit primum principium rerum et
ultimus finis, eodem modo aliqua progrediuntur a principio primo et
ordinantur in finem ultimum. In progressu autem rerum a principio
invenimus, quod ea quae sunt propinqua principio, esse indeficiens
habent; quae vero distant, habent esse corruptibile, ut dicitur in
II de Generat.; unde et in ordine rerum ad finem, illa quae sunt
propinquissima fini ultimo indeclinabiliter tenent ordinem ad finem;
quae vero remota, quandoque ab illo ordine declinant. Eadem autem
sunt propinqua vel remota respectu principii et finis; unde
incorruptibilia, sicut habent esse indeficiens, ita nunquam declinant
in suis actibus ab ordine ad finem, sicut sunt corpora caelestia quorum
motus nunquam a cursu naturali exorbitant. In corruptibilibus vero
corporibus multi motus proveniunt praeter rectum ordinem ex defectu
naturae; unde philosophus in XI Metaph. dicit, quod in ordine
universi substantiae incorruptibiles similantur liberis in domo, qui
semper operantur ad bonum domus; sed corpora corruptibilia comparantur
servis et animalibus in domo, quorum actiones frequenter exeunt ab
ordine gubernantis domum. Et propter hoc etiam Avicenna dicit, quod
ultra orbem lunae non est malum, sed solum in his inferioribus. Nec
tamen isti actus deficientes a recto ordine in rebus inferioribus,
omnino sunt extra ordinem providentiae. Dupliciter enim aliquid subest
providentiae: uno modo sicut ad quod aliquid ordinatur; alio modo
sicut quod ad alterum ordinatur. In ordine autem eorum quae sunt ad
finem, omnia intermedia sunt fines et ad finem, ut dicitur in II
physicorum et V metaphysicae; et ideo quidquid est in recto ordine
providentiae, cadit sub providentia non solum sicut ordinatum ad
aliud, sed sicut ad quod aliud ordinatur. Sed illud quod exit a recto
ordine, cadit sub providentia solum secundum quod ordinatur ad aliud,
non quod aliquid ordinetur ad ipsum; sicut actus virtutis generativae,
qua homo generat hominem perfectum in natura, est ordinatus a Deo ad
aliquid, scilicet ad formam humanam, et ad ipsum ordinatur aliquid,
scilicet vis generativa; sed actus deficiens, quo interdum monstra
generantur in natura, ordinatur quidem a Deo ad aliquam utilitatem,
sed ad hoc nihil aliud ordinatur; incidit enim ex defectu alicuius
causae. Et respectu primi est providentia approbationis, respectu
autem secundi est providentia concessionis, quos duos modos
providentiae Damascenus ponit in II libro. Sciendum tamen quod
quidam praedictum providentiae modum retulerunt tantum ad species
naturalium rerum, non autem ad singularia, nisi in quantum participant
in natura communi, quia non ponebant Deum cognoscere singularia;
dicebant enim, quod Deus taliter naturam alicuius speciei ordinavit,
ut ex virtute quae consequitur speciem, talis actio consequi deberet;
et si aliquando deficeret, quod hoc ad talem utilitatem ordinaretur,
sicut corruptio unius ordinatur ad generationem alterius; non tamen
hanc virtutem particularem ad hunc particularem actum ordinavit, nec
hunc particularem defectum ad hanc particularem utilitatem. Nos autem
Deum perfecte cognoscere omnia particularia dicimus; et ideo
praedictum providentiae ordinem in singularibus ponimus, etiam in
quantum singularia sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de providentia
approbationis; sic enim nihil providetur a Deo nisi quod ab eo aliquo
modo fit; unde malum, quod non est a Deo, non cadit sub providentia
approbationis, sed concessionis tantum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis contrarii motus non sint unius
ordinis specialis, sunt tamen unius ordinis generalis; sicut etiam
diversi ordines diversorum artificiorum quae ordinantur in uno ordine
civitatis unius.
Ad tertium dicendum, quod quamvis malum, secundum quod exit ab agente
proprio, sit inordinatum, et ex hoc per privationem ordinis
definiatur, tamen nihil prohibet quin a superiori agente ordinetur; et
sic sub providentia cadit.
Ad quartum dicendum, quod quilibet prudens sustinet aliquod parvum
malum ne impediatur magnum bonum; quodlibet autem particulare bonum est
parvum respectu boni alicuius naturae universalis. Non posset autem
impediri malum quod ex aliquibus rebus provenit, nisi natura eorum
tolleretur, quae talis est, ut possit deficere vel non deficere, et
quae alicui particulari nocumentum infert, et tamen in universo quamdam
pulchritudinem addit. Et ideo Deus, cum sit prudentissimus, sua
providentia non prohibet mala, sed permittit unumquodque agere secundum
quod natura eius requirit; ut enim Dionysius dicit, IV cap. de
Divin. Nomin., providentiae non est naturam perdere, sed salvare.
Ad quintum dicendum, quod aliquod bonum est quod non posset elici nisi
ex aliquo malo, sicut bonum patientiae non nisi ex malo persecutionis
elicitur, et bonum poenitentiae ex malo culpae; nec hoc impedit
infirmitas mali respectu boni, quia huiusmodi non eliciuntur ex malo
quasi ex causa per se, sed quasi per accidens et materialiter.
Ad sextum dicendum, quod illud quod producitur, oportet quod secundum
esse suum habeat formam producentis, quia productio rei terminatur ad
esse rei; unde non potest esse malum quod a bono actore productum est.
Sed providentia rem ordinat in finem. Ordo autem in finem consequitur
ad rei esse; et ideo non est impossibile aliquod malum a bono ordinari
in bonum; sed impossibile est a bono aliquid ordinari in malum; sicut
enim bonitas producentis inducit formam bonitatis in productis, ita
bonitas providentis inducit ordinem ad bonum in provisis.
Ad septimum dicendum, quod effectus accidentes in istis inferioribus
possunt considerari dupliciter: uno modo in ordine ad causas proximas,
et sic multa casu eveniunt; alio modo in ordine ad causam primam, et
sic nihil casu accidit in mundo. Neque tamen sequitur quod omnia
necessario eveniant, quia effectus non sequuntur in necessitate et
contingentia causas primas, sed proximas.
Ad octavum dicendum, quod illa quae ex necessitate materiae
proveniunt, consequuntur naturas ordinatas in finem et secundum hoc
ipsa etiam sub providentia cadere possunt, quod non esset, si omnia ex
materiae necessitate contingerent.
Ad nonum dicendum, quod malum est contrarium bono. Nullum autem
contrarium per se inducit ad suum contrarium, sed omne contrarium
contrarium sibi inducit ad sibi simile; sicut calidum non inducit rem
aliquam in frigiditatem nisi per accidens, sed magis frigidum per
calidum ad caliditatem reducitur. Similiter etiam nullus bonus ordinat
aliquid in malum, sed potius ordinat in bonum.
Ad decimum dicendum, quod facere malum, ut ex dictis patet, nullo
modo bonis competit; unde facere malum propter bonum in homine
reprehensibile est nec Deo potest attribui. Sed ordinare malum in
bonum, hoc non contrariatur bonitati alicuius; et ideo permittere
malum propter aliquod bonum inde eliciendum, Deo attribuitur.
|
|