|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Damascenus in II libro, quae in nobis sunt,
non providentiae sunt, sed nostri liberi arbitrii. Sed actus humani
dicuntur qui sunt in nobis. Ergo ipsi non cadunt sub divina
providentia.
2. Praeterea, eorum quae sub providentia cadunt, quanto aliqua sunt
nobiliora, tanto digniori modo providentur. Sed homo est nobilior
insensibilibus creaturis, quae semper cursum suum tenent, nec excidunt
a recto ordine nisi raro; hominum autem actus frequenter a recto ordine
deviant. Ergo humani actus providentia non reguntur.
3. Praeterea, malum culpae maxime est odibile Deo. Sed nullus
providens, illud quod ei maxime displicet, permittit propter aliquid
aliud, quid sic absentia illius alterius magis ei displiceret. Ergo
cum Deus permittat in humanis actibus mala culpae accidere, videtur
quod humani actus providentia eius non regantur.
4. Praeterea, illud quod dimittitur sibi, non gubernatur
providentia. Sed Deus dimisit hominem in manu consilii sui, ut
dicitur Eccli., XVII. Ergo humani actus providentia non
reguntur.
5. Praeterea, Eccle. IX, 11 dicitur: vidi nec velocium esse
cursum, nec fortium bellum, sed tempus casumque in omnibus; et
loquitur de actibus humanis. Ergo videtur quod humani actus casu
agitentur, et non gubernentur providentia.
6. Praeterea, in his quae providentia reguntur, diversis diversa
attribuuntur. Sed in rebus humanis eadem bonis et malis eveniunt:
Eccle., IX, 2: universa aeque eveniunt iusto et impio, bono et
malo. Ergo res humanae providentia non reguntur.
1. Sed contra. Matth. X, 30, dicitur: vestri autem capilli
omnes numerati sunt. Ergo etiam minima in humanis actibus divina
providentia ordinantur.
2. Praeterea, punire et praemiare et praecepta dare, sunt
providentiae actus, quia per huiusmodi quilibet provisor suos subditos
gubernat. Sed Deus haec omnia circa humanos actus agit. Ergo omnes
humani actus divinae providentiae subduntur.
Responsio. Dicendum, quod, sicut prius dictum est, quanto aliquid
est propinquius primo principio, tanto nobilius sub ordine providentiae
collocatur. Inter omnia vero alia spirituales substantiae magis primo
principio appropinquant; unde et eius imagine insignitae dicuntur; et
ideo a divina providentia non solum consequuntur quod sint provisa, sed
etiam quod provideant. Et haec est causa quare praedictae substantiae
habent suorum actuum electionem, non autem ceterae creaturae, quae
sunt provisae tantum, non autem providentes. Providentia autem, cum
respiciat ordinem in finem, oportet quod fiat secundum regulam finis:
et quia primus providens ipsemet est sicut providentiae finis, habet
regulam providentiae sibi coniunctam; unde impossibile est ut ex parte
ipsius aliquis defectus incidere possit in provisis ab ipso: et sic non
est defectus in eis nisi ex parte provisorum. Sed creaturae, quibus
providentia est communicata, non sunt fines suae providentiae, sed in
alium finem ordinantur, scilicet Deum; unde oportet quod rectitudinem
suae providentiae ex regula divina sortiantur. Et inde est quod in
eorum providentia accidere potest defectus non tantum ex parte
provisorum, sed etiam ex parte providentium. Secundum tamen quod
aliqua creatura magis inhaeret regulae primi providentis, secundum hoc
firmiorem rectitudinem habet ordo providentiae eius. Quia igitur
huiusmodi creaturae deficere possunt in suis actibus, et ipsae sunt
causae suorum actuum, inde est quod eorum defectus rationem culpae
habent, quod non erat de defectibus aliarum creaturarum. Quia vero
huiusmodi spirituales creaturae incorruptibiles sunt etiam secundum
individua, etiam eorum individua sunt propter se provisa; et ideo
defectus qui in eis contingunt, ordinantur in poenam vel praemium,
secundum quod eis competit, non autem solum secundum quod ad alia
ordinantur. Et inter has creaturas est homo, quia eius forma,
scilicet anima, est spiritualis creatura, a qua est radix humanorum
actuum, et a qua etiam corpus hominis ordinem ad immortalitatem habet.
Et ideo humani actus sub divina providentia cadunt hoc modo quod et
ipsi provisores sunt suorum actuum, et eorum defectus ordinantur
secundum quod competit eisdem, non solum secundum quod competit aliis;
sicut peccatum hominis ordinatur a Deo in bonum eius, ut cum post
peccatum resurgens humilior redditur, vel saltem in bonum quod in ipso
fit per divinam iustitiam, dum pro peccato punitur. Sed defectus in
creaturis sensibilibus contingentes ordinantur solum in id quod competit
aliis, sicut corruptio huius ignis in generationem illius aeris. Et
ideo ad designandum hunc specialem providentiae modum, quo Deus
humanos actus gubernat, dicitur sapientiae XII, 18: cum
reverentia disponis nos.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Damasceni non est intelligendum
hoc modo quod omnino ea quae sunt in nobis, id est in electione
nostra, a divina providentia excludantur; sed quia non sunt per
divinam providentiam ita determinata ad unum, sicut ea quae libertatem
arbitrii non habent.
Ad secundum dicendum, quod res naturales insensibiles providentur
solum a Deo; et ideo non potest ibi accidere defectus ex parte
providentis, sed solummodo ex parte provisorum. Humani autem actus
possunt habere defectum ex parte providentiae humanae; et ideo plures
defectus et inordinationes inveniuntur in humanis actibus quam in
actibus naturalibus. Et tamen hoc quod homo habet providentiam suorum
actuum, ad nobilitatem eius pertinet; unde multiplicitas defectuum non
impedit quin homo nobiliorem gradum sub providentia teneat.
Ad tertium dicendum, quod Deus plus amat quod magis bonum est, et
ideo magis vult praesentiam magis boni quam absentiam minus mali, quia
et absentia mali quoddam bonum est: et ideo ad hoc ut aliqua bona
maiora eliciantur, permittit aliquos etiam in mala culpae cadere, quae
maxime secundum genus sunt odibilia, quamvis unum eorum sit ei magis
odibile alio; unde ad medicinam unius permittit quandoque cadere in
aliud.
Ad quartum dicendum, quod Deus permisit hominem in manu consilii
sui, inquantum constituit eum propriorum actuum provisorem; sed tamen
providentia hominis de suis actibus non excludit divinam providentiam de
eisdem, sicut nec virtutes activae creaturarum excludunt virtutem
activam divinam.
Ad quintum dicendum, quod quamvis multa in humanis actibus casu
eveniant, si considerentur inferiores causae; nihil tamen casu
evenit, si consideretur divina providentia, quae omnibus praeeminet.
Hoc etiam quod tam multa in humanis actibus accidunt quorum contraria
deberent accidere, ut videtur consideratis inferioribus causis,
ostendit quod humani actus divina providentia gubernantur; ex qua
contingit quod frequenter potentiores succumbunt: ostenditur enim per
hoc quod victor magis est ex divina providentia quam humana virtute; et
similiter est in aliis.
Ad sextum dicendum, quod quamvis videatur nobis quod omnia aequaliter
bonis et malis accidant, ex hoc quod nescimus qua de causa divina
providentia singula dispenset; non est tamen dubium quin in omnibus
bonis et malis, quae eveniunt sive bonis sive malis, sit recta ratio,
secundum quam divina providentia omnia ordinat. Et quia eam ignoramus
videtur nobis quod inordinate et irrationabiliter eveniant; sicut si
aliquis intraret officinam fabri, videretur ei quod instrumenta
fabrilia essent inutiliter multiplicata, si nesciret rationem utendi
unoquoque; quorum tamen multiplicatio ex causa rationabili esse apparet
ei qui virtutem artis intuetur.
|
|