|
Et videtur quod non.
1. Quia I Cor., IX 9, dicitur quod non est Deo cura de
bobus. Ergo nec de aliis brutis, eadem ratione.
2. Praeterea, Habacuc, I, 14, dicitur: numquid facies
homines sicut pisces maris? Et sunt verba prophetae conquerentis de
perturbatione ordinis, quae videtur in humanis actibus accidere. Ergo
videtur quod actus irrationalium creaturarum divina providentia non
gubernentur.
3. Praeterea, si homo sine culpa puniretur, et poena in eius bonum
non cederet, non videretur quod res humanae providentia gubernarentur.
Sed in brutis animalibus non est culpa; nec hoc quod quandoque
occiduntur, in eorum bonum ordinatur, quia nullum est eis praemium
post mortem. Ergo eorum vita providentia non regitur.
4. Praeterea, nihil regitur divina providentia nisi quod ordinatur
ad finem quem ipsa intendit, qui non est aliud quam ipse Deus. Sed
bruta non possunt pervenire ad participationem Dei, cum non sint
capacia beatitudinis. Ergo videtur quod divina providentia non
gubernentur.
1. Sed contra. Est quod dicitur, Matth. cap. X, vers. 29,
quod unus ex passeribus non cadit in terram sine patre caelesti.
2. Praeterea, bruta animalia sunt digniora aliis insensibilibus
creaturis. Sed aliae creaturae cadunt sub divina providentia; et
etiam omnes actus ipsarum. Ergo et multo magis bruta.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc duplex fuit error. Quidam enim
dixerunt, quod animalia bruta non gubernantur providentia, nisi
inquantum participant naturam speciei, quae est a Deo provisa et
ordinata: et ad hunc providentiae modum referunt omnia quae in sacra
Scriptura inveniuntur, quae videntur importare providentiam Dei circa
bruta, sicut illud: qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis etc.;
et iterum: catuli leonum rugientes etc.; et multa huiusmodi. Sed
hic error maximam imperfectionem Deo attribuit: non enim potest esse
quod sciat singulares actus brutorum animalium, et eos non ordinet,
cum sit summe bonus, et bonitatem suam per hoc in omnia diffundens.
Unde praedictus error vel derogat divinae scientiae, subtrahens ei
particularium cognitionem, vel divinae bonitati subtrahens ei
ordinationem particularium in quantum sunt particularia. Unde alii
dixerunt, quod etiam brutorum actus sub providentia cadunt, et eodem
modo quo actus rationalium; ut scilicet nullum malum in eis accidere
patiatur quin ordinet in bonum ipsorum. Sed hoc est longe etiam a
ratione: non enim debetur praemium vel poena nisi ei qui liberum
arbitrium habet. Et ideo dicendum est, quod bruta et omnes eorum
actus etiam in singulari sub divina providentia cadunt; non tamen eodem
modo quo homines, et eorum actus: quia de hominibus etiam in singulari
est providentia propter se; sed singularia brutorum non providentur
nisi propter aliud, sicut et de aliis creaturis corruptibilibus dictum
est. Et ideo malum quod in bruto accidit, non ordinatur in bonum
eius, sed in bonum alterius, sicut mors asini ordinatur in bonum
leonis vel lupi. Sed occisio hominis qui a leone occiditur, non solum
ad hoc ordinatur, sed principalius ad poenam eius, vel ad augmentum
meriti, quod per patientiam crescit.
Ad primum igitur dicendum, quod apostolus non intendit universaliter
bruta a cura divina removere; sed intendit dicere quod Deus non hoc
modo curat de brutis quod propter bruta homini legem det ut scilicet eis
beneficiat, vel ab eorum occisione abstineat, quia bruta in usum
hominum facta sunt; unde non sunt propter se provisa, sed propter
hominem.
Ad secundum dicendum, quod in piscibus et in brutis animalibus Deus
hoc ordinavit ut potentiora infirmiora subiiciant absque alicuius meriti
vel demeriti consideratione, sed solummodo ad conservationem boni
naturae; et ideo admiratur propheta, si hoc modo etiam res humanae
gubernentur; quod est inconveniens.
Ad tertium dicendum, quod in rebus humanis alius ordo requiritur
providentiae quam in brutis; unde si ille ordo solus quo bruta
ordinantur, in humanis rebus esset, res humanae improvisae
viderentur; sed tamen ille ordo sufficit ad providentiam brutorum.
Ad quartum dicendum, quod omnium creaturarum ipse Deus est finis,
sed diversimode: quarumdam enim creaturarum dicitur esse finis
inquantum illae creaturae participant aliquid de Dei similitudine; et
hoc est commune omnibus creaturis: quarumdam vero est finis hoc modo
quod ipsae creaturae pertingunt ad ipsum Deum per suam operationem; et
hoc est solum creaturarum rationabilium, quae possunt Deum cognoscere
et amare, in quo earum beatitudo consistit.
|
|