|
Et videtur quod non.
1. Quia illud quod sibi relinquitur, non gubernatur; sed mali sibi
relinquuntur; Psalm. LXXX, 13: dimisi eos secundum desideria
cordis eorum; ibunt etc.; ergo mali per providentiam non
gubernantur.
2. Praeterea, ad providentiam qua Deus homines gubernat, pertinet
quod eis Angelorum custodiam adhibet. Sed Angeli custodientes,
quandoque homines derelinquunt, ex quorum voce dicitur Ierem.,
LII: curavimus Babylonem, et non est curata; derelinquamus ergo
eam. Ergo et mali divina providentia non gubernantur.
3. Praeterea, illud quod datur bonis in praemium, non convenit
malis. Sed hoc in praemium bonis repromittitur, quod a Deo
gubernentur; Psalm. XXXIII, 16: oculi domini super iustos;
ergo et cetera.
Sed contra, nullus punit iuste eos qui non sunt de suo regimine. Sed
Deus iuste punit malos pro his in quibus peccant. Ergo eius ipsi
regimini subduntur.
Responsio. Dicendum, quod providentia divina se extendit ad homines
dupliciter: uno modo inquantum ipsi providentur; alio modo inquantum
providentes fiunt. Ex hoc autem quod in providendo deficiunt, vel
rectitudinem servant, boni vel mali dicuntur; ex hoc autem quod
providentur eis a Deo, bona vel mala praestantur; et secundum quod
ipsi diversimode se habent in providendo, diversimode providetur eis.
Si enim rectum ordinem in providendo servent; et in eis divina
providentia ordinem servat congruum humanae dignitati, ut, scilicet,
nihil eis eveniat quod in eorum bonum non cedat; et quod omnia quae eis
proveniunt eos in bonum promoveant; secundum id quod dicitur Rom.
VIII, 28: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Si
autem in providendo ordinem non servent, qui congruit rationali
creaturae, sed provideant secundum modum animalium brutorum, et divina
providentia de eis ordinabit secundum ordinem qui brutis competit; ut
scilicet ea quae in eis bona vel mala sunt, non ordinentur in eorum
bonum proprium, sed in bonum aliorum, secundum id quod in Psalm.
XLVIII, 13, dicitur: homo, cum in honore esset, non
intellexit: comparatus et cetera. Ex hoc patet quod altiori modo
divina providentia gubernat bonos quam malos: mali enim dum ab uno
ordine providentiae exeunt, ut scilicet Dei voluntatem faciant, in
alium ordinem dilabuntur, ut scilicet de eis voluntas divina fiat; sed
boni quantum ad utrumque sunt in recto ordine providentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum hoc dicitur Deus derelinquere
malos, non quod omnino sint ab eius providentia alieni, sed quia eorum
actus non ordinat in eorum promotionem; et praecipue quantum ad
reprobos.
Ad secundum dicendum, quod Angeli qui sunt deputati hominibus ad
custodiam, nunquam totaliter hominem dimittunt; sed dicuntur eum
dimittere, inquantum ex iusto Dei iudicio permittunt eum cadere in
culpam vel poenam.
Ad tertium dicendum, quod specialis modus providentiae repromittitur
bonis in praemium; et hic non competit malis, ut dictum est.
|
|