|
Et videtur quod non.
1. Quia dicitur Iob XXXIV, 13,: quem constituit alium
super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Super
quo dicit Gregorius: mundum quippe per se ipsum regit, qui per se
ipsum condidit. Ergo Deus non gubernat corporalem creaturam mediante
spirituali.
2. Praeterea, Damascenus dicit, II libro, quod non est
conveniens alium esse factorem, et gubernatorem. Sed solus Deus est
factor corporalium creaturarum immediate. Ergo et ipse corporales
creaturas sine medio gubernat.
3. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit in Lib. de
Sacram., quod divina providentia est eius praedestinatio, quae est
summa sapientia et summa bonitas. Sed summum bonum, sive summa
sapientia, nulli creaturae communicatur. Ergo nec providentia; non
ergo mediantibus creaturis spiritualibus providet corporalibus.
4. Praeterea, secundum hoc corporales creaturae reguntur
providentia, quod ordinantur in finem; sed corpora ordinantur in finem
per suas operationes naturales, quae consequuntur naturas determinatas
ipsorum. Cum igitur a spiritualibus creaturis non sint naturae
determinatae naturalium corporum, sed immediate a Deo; videtur quod
non regantur mediantibus substantiis spiritualibus.
5. Praeterea, Augustinus, VIII super Genes. ad litteram,
distinguit duplicem operationem providentiae: quarum una est
naturalis, alia voluntaria: et dicit, quod naturalis est quae lignis
et herbis dat incrementum, voluntaria vero quae est per Angelorum
opera et hominum; et sic patet quod omnia corporalia naturali
providentiae operatione reguntur. Non ergo gubernantur mediantibus
Angelis, quia sic esset operatio voluntaria.
6. Praeterea, illud quod attribuitur alicui ratione suae
dignitatis, non convenit ei quod similem dignitatem non habet. Sed,
sicut dicit Hieronymus, magna est dignitas animarum, quarum
unaquaeque habet Angelum ad sui custodiam deputatum. Haec autem
dignitas in corporalibus creaturis non invenitur. Ergo providentiae et
gubernationi Angelorum commissa non sunt.
7. Praeterea, horum corporalium effectus et debiti cursus frequenter
impediuntur. Sed hoc non esset si mediantibus Angelis gubernarentur:
quia aut defectus isti acciderent eis volentibus; quod esse non
potest, cum essent ad contrarium constituti, scilicet ad gubernandum
naturam in suo debito ordine; aut accideret eis nolentibus, quod
iterum esse non potest, quia sic beati non essent, si aliquid eis
nolentibus accideret. Ergo corporales creaturae mediantibus
spiritualibus non gubernantur.
8. Praeterea, quanto aliqua causa est nobilior et potentior, tanto
habet perfectiorem effectum. Causae autem inferiores tales effectus
producunt, qui possunt conservari in esse, etiam remota operatione
causae producentis, sicut cultellus remota operatione fabri. Ergo
multo fortius effectus divini per seipsos subsistere poterunt absque
alicuius causae providentis gubernatione; et ideo non indigent quod per
Angelos gubernentur.
9. Praeterea, divina bonitas ad sui manifestationem totum condidit
universum, secundum illud Prov., XVI, 4: universa propter
semetipsum operatus est dominus. Magis autem manifestatur divina
bonitas, ut etiam Augustinus dicit, in diversitate naturarum quam in
numerositate eorum quae eamdem naturam habent: et propter hoc non fecit
omnes creaturas rationales vel per se existentes, sed quasdam
irrationales, et quasdam existentes in alio, sicut accidentia. Ergo
videtur quod ad maiorem sui manifestationem non solum condiderit
creaturas quae indigent alieno regimine, sed etiam aliquas quae nullo
regimine indigeant; et sic idem quod prius.
10. Praeterea, duplex est creaturae actus: scilicet primus et
secundus. Primus autem est forma, et esse quod forma dat; quorum
forma dicitur primo primus, et esse secundo primus: secundus autem
actus est operatio. Sed res corporales secundum actum primum sunt
immediate a Deo. Ergo et actus secundi immediate causantur a Deo.
Sed nullus gubernat aliquem nisi inquantum est causa operationis eius
aliquo modo. Ergo huiusmodi corporalia non gubernantur mediantibus
spiritualibus.
11. Praeterea, duplex est modus gubernationis: unus per
influentiam luminis sive cognitionis, sicut magister regit scholas, et
rector civitatem; alius per influentiam motus, sicut gubernator
navim. Sed spirituales creaturae non gubernant corporalia per
influentiam cognitionis aut luminis quia haec corporalia non sunt
cognitionis receptiva; similiter nec per influentiam motus, quia
movens oportet esse coniunctum mobili, ut probatur VII Phys.:
substantiae autem spirituales his inferioribus corporibus non sunt
coniunctae. Ergo nullo modo corporales substantiae (spiritualibus)
mediantibus gubernantur.
12. Praeterea, secundum sententiam Augustini, Deus mundum simul
creavit secundum omnes partes suas perfectum, ut in hoc eius potentia
magis ostendatur; sed similiter etiam magis commendabilis ostenderetur
sua providentia, si omnia immediate gubernaret. Ergo non gubernat
creaturas corporales spiritualibus mediantibus.
13. Praeterea, Boetius dicit in III de Consol.: Deus per se
solum cuncta disponit. Non ergo corporalia disponuntur per
spiritualia.
1. Sed contra. Est quod Gregorius dicit in IV Dialog.: in hoc
mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest.
2. Praeterea, Augustinus dicit in III de Trinit.: omnia
corporalia quodam ordine per spiritum vitae reguntur.
3. Praeterea, Augustinus, in Lib. LXXXIII quaestionum,
dicit, quod Deus quaedam facit per seipsum, sicut illuminare animas,
et beatificare eas; alia per servientem sibi creaturam integerrimis
legibus pro meritis ordinatam usque ad passerum administrationem, et
usque ad feni decorem, usque etiam ad numerum capillorum nostrorum
divina providentia pertendente. Sed creatura Deo ministrans
integerrimis legibus ordinata, est creatura angelica. Ergo Deus per
eam gubernat corporalia.
4. Praeterea, Num., XXII, 21 super illud: surrexit
Balaam mane, et strata etc., dicit Origenes in Glossa: opus est
mundo Angelis, qui sunt super bestias et praesunt animalium
nativitati, virgultorum, plantationumque, et ceterorum incrementis.
5. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod ministerio
Angelorum non solum vita humana regitur, sed etiam ea quae ad vitam
hominum ordinantur. Sed omnia corporalia sunt ad hominem ordinata.
Ergo omnia gubernantur mediantibus Angelis.
6. Praeterea, in omnibus coordinatis ad invicem priora agunt in
posteriora, et non e converso. Sed substantiae spirituales sunt
priores corporalibus substantiis, utpote primo propinquiores. Ergo
per actionem substantiarum spiritualium gubernantur corporales, et non
e converso.
7. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia anima hoc modo regit
corpus humanum sicut Deus totum universum; in quo etiam anima prae
Angelis ad imaginem dicitur. Sed anima nostra corpus gubernat
mediantibus quibusdam spiritibus qui sunt quidem spirituales respectu
corporis, sed corporales respectu animae. Ergo et Deus reget
corporalem creaturam mediantibus creaturis spiritualibus.
8. Praeterea, anima nostra quasdam operationes immediate exercet,
sicut intelligere et velle; quasdam vero mediantibus corporeis
instrumentis, sicut operationes animae sensibilis et vegetabilis: sed
quasdam operationes Deus exercet immediate, sicut beatificare animas,
et alia quae agit in substantiis supremis. Ergo etiam aliquae
operationes eius erunt in infimis substantiis, mediantibus supremis
substantiis.
9. Praeterea, prima causa non aufert operationem suam a causa
secunda, sed fortificat eam, ut patet ex hoc quod in Lib. de causis
dicitur. Sed si Deus immediate omnia gubernaret, tunc secundae
causae nullam operationem habere possent. Ergo Deus gubernat
inferiora per superiora.
10. Praeterea, in universo est aliquid rectum et non regens, sicut
ultima corporum; aliquid autem regens, et non rectum sicut Deus.
Ergo aliquid erit regens et rectum, quod est medium inter utrumque.
Ergo Deus mediantibus creaturis superioribus regit inferiores.
Responsio. Dicendum, quod causa productionis rerum in esse est
divina bonitas, ut Dionysius et Augustinus dicunt. Voluit enim
Deus perfectionem suae bonitatis, creaturae alteri communicare
secundum quod possibile erat. Divina autem bonitas duplicem habet
perfectionem: unam secundum se; prout, scilicet, omnem perfectionem
supereminenter in se continet; aliam prout influit in res, secundum,
scilicet, quod est causa rerum, unde et divinae bonitati congruebat ut
utraque creaturae communicaretur; ut, scilicet, res creata non solum
a divina bonitate haberet quod esset et bona esset, sed etiam quod alii
esse et bonitatem largiretur; sicut etiam sol per diffusionem radiorum
suorum non solum facit corpora illuminata, sed etiam illuminantia; hoc
tamen ordine servato, ut illa quae magis sunt soli conformia, plus de
lumine eius recipiant, ac per hoc non solum sufficienter sibi, sed
etiam ad influendum aliis. Unde et in ordine universi creaturae
superiores ex influentia divinae bonitatis habent non solum quod in
seipsis bonae sint; sed etiam quod sint causa bonitatis aliorum, quae
extremum modum participationis divinae bonitatis habent; quam scilicet
participant ad hoc solum ut sint, non ut alia causent. Et inde est
quod semper agens est honorabilius patiente, ut Augustinus dicit et
philosophus. Inter superiores autem creaturas maxime Deo propinquae
sunt creaturae rationales, quae ad Dei similitudinem sunt, vivunt et
intelligunt; unde eis non solum a divina bonitate confertur ut super
alia influant, sed etiam ut eumdem modum influendi retineant quo
influit Deus; scilicet per voluntatem, et non per necessitatem
naturae. Unde Deus inferiores creaturas gubernat et per creaturas
spirituales, et per corporales digniores; sed per creaturas corporales
hoc modo providet quod eas non facit providentes, sed agentes tantum;
per spirituales autem hoc modo providet quod eas providentes facit.
Sed in creaturis etiam rationalibus ordo invenitur. Ultimum enim
gradum in eis rationales animae tenent, et earum lumen est obumbratum
respectu luminis quod est in Angelis; unde et particulariorem
cognitionem habent, ut Dionysius dicit; et inde est quod eorum
providentia coarctatur ad pauca, scilicet ad res humanas, et ea quae
in usum humanae vitae venire possunt. Sed providentia Angelorum
universalis est, et extenditur super totam creaturam corporalem; et
ideo tam a sanctis quam a philosophis dicitur, quod omnia corporalia
mediantibus Angelis a divina providentia gubernantur. In hoc tamen
oportet nos a philosophis differre, quod quidam eorum ponunt Angelorum
providentia non solum administrari corporalia, sed etiam et creata
esse; quod est a fide alienum. Unde oportet ponere, secundum
sanctorum sententias, quod administrentur mediantibus Angelis
huiusmodi corporalia per viam motus tantum; inquantum scilicet movent
superiora corpora, ex quorum motibus causantur inferiorum corporum
motus.
Ad primum igitur dicendum, quod dictio exclusiva non excludit ab
operatione instrumentum, sed aliud principale agens: ut si dicatur:
solus Socrates facit cultellum; non excluditur operatio martelli, sed
alterius fabri. Ita etiam quod dicitur, quod Deus per se mundum
gubernat, non excludit operationem inferiorum causarum, quibus quasi
mediis instrumentis Deus agit, sed excluditur regimen alterius
principaliter gubernantis.
Ad secundum dicendum, quod gubernatio rei pertinet ad ordinem eius in
finem. Ordo autem rei ad finem praesupponit esse eius; sed esse nihil
aliud praesupponit; et ideo creatio, secundum quam res ad esse
deductae sunt, est illius solius causae quae nullam aliam praesupponit
qua sustinetur; sed gubernatio potest esse illarum causarum quae alias
praesupponunt; et ideo non oportet quod Deus mediantibus aliquibus
creaverit, quibus mediantibus gubernat.
Ad tertium dicendum, quod illa quae a Deo in creaturis recipiuntur,
non possunt esse in creaturis eo modo quo in Deo sunt; et ideo inter
nomina quae de Deo dicuntur, talis apparet differentia; quod illa
quae absolute aliquam perfectionem exprimunt, sunt creaturis
communicabilia; illa vero quae exprimunt cum perfectione modum quo
inveniuntur in Deo, creaturae communicari non possunt; ut
omnipotentia, summa sapientia et summa bonitas; et ideo patet quod
quamvis summum bonum creaturae non communicetur, providentia tamen
communicari potest.
Ad quartum dicendum, quod quamvis institutio naturae, per quam res
corporales inclinantur in finem, sit immediate a Deo; tamen eorum
motus et actio potest esse mediantibus Angelis; sicut etiam rationes
seminales sunt in natura inferiori a Deo tantum, sed per providentiam
agricolae adiuvantur, ut in actum exeant; unde, sicut agricola
gubernat pullulationem agri, ita per Angelos omnis operatio creaturae
corporalis administratur.
Ad quintum dicendum, quod naturalis operatio providentiae dividitur
contra voluntariam ab Augustino secundum considerationem proximorum
principiorum operationis, quia alicuius operationis divinae
providentiae subiacentis proximum principium est natura, alicuius vero
voluntas; sed remotum principium omnium est voluntas, ad minus
divina; unde ratio non procedit.
Ad sextum dicendum, quod sicut omnia corporalia divinae providentiae
subiacent, et tamen cura dicitur esse ei de hominibus tantum, propter
specialem providentiae modum; ita etiam quamvis omnia corporalia
Angelorum gubernationi sint subdita, quia tamen specialius ad hominum
custodiam deputantur, hoc attribuitur animarum dignitati.
Ad septimum dicendum, quod sicut voluntas Dei gubernantis non est
contra defectus qui in rebus accidunt, sed concedit sive permittit
eos; ita etiam omnino est de voluntatibus Angelorum, quae divinae
voluntati conformantur perfecte.
Ad octavum dicendum, quod, sicut dicit Avicenna in sua metaphysica,
nullus effectus potest remanere, si auferatur id quod erat causa eius
inquantum huiusmodi. Sed in causis inferioribus quaedam sunt causae
fiendi, quaedam vero essendi: et dicitur causa fiendi quod educit
formam de potentia materiae per motum, sicut faber est causa efficiens
cultelli; causa vero essendi rem est illud a quo per se esse rei
dependet, sicut esse luminis in aere dependet a sole. Ablato ergo
fabro, cessat fieri cultelli, non autem esse eius; absente vero
sole, cessat esse luminis in aere; et similiter actione divina
cessante, esse creaturae omnino deficeret, cum Deus non sit solum
causa fiendi rebus, sed etiam essendi.
Ad nonum dicendum, quod ista conditio non est in creatura possibilis,
ut habeat esse sine aliquo conservante: hoc enim rationi creaturae
repugnat, quae, inquantum huiusmodi, esse causatum habet, ac per hoc
ab alio dependens.
Ad decimum dicendum, quod plura requiruntur ad actum secundum quam ad
actum primum: et ideo non est inconveniens ut aliquid sit causa
alicuius quantum ad motum et operationem, quod non sit causa eius
quantum ad esse.
Ad undecimum dicendum, quod spiritualis creatura gubernat corporalem
per influentiam motus; nec oportet, propter hoc, quod omnibus
corporibus coniungantur, sed eis solum quae immediate movent, scilicet
corporibus primis; nec eis coniunguntur ut formae, sicut quidam
posuerunt, sed sicut motores tantum.
Ad duodecimum dicendum, quod divinae providentiae et bonitatis
magnitudo magis manifestatur in hoc quod inferiora per superiora
gubernat, quam si omnia gubernaret immediate: quia secundum hoc,
quantum ad plura divinae bonitatis perfectio creaturis communicatur, ut
ex dictis patet.
Ad decimumtertium dicendum, quod cum dicitur per alterum aliquid
fieri, haec praepositio per importat causam operationis. Sed cum
operatio sit media inter operantem et operatum, potest importare causam
operationis secundum quod terminatur ad operatum; et sic per
instrumentum dicitur aliquid fieri: vel secundum quod exit ab
operante; et sic dicitur aliquid fieri per formam agentis (non enim
instrumentum est causa agenti, quod agat; sed forma agentis solum vel
aliquis superior agens); instrumentum vero est causa operato quod
actionem agentis suscipiat. Cum ergo dicitur, quod Deus per se solum
cuncta disponit, ly per denotat causam dispositionis divinae secundum
quod exit a Deo disponente; et sic per se solum dicitur disponere,
quia nec ab alio superiori disponente movetur, nec per formam extraneam
disponit, sed per propriam bonitatem.
|
|