|
Et videtur quod ad voluntatem sicut ad genus.
1. Quia, ut dicit Augustinus in Lib. de praedestinatione
sanctorum, praedestinatio est propositum miserendi. Sed propositum
est voluntatis. Ergo et praedestinatio.
2. Praeterea, praedestinatio videtur idem esse cum electione
aeterna, de qua dicitur Ephes., I, 4: elegit nos in ipso ante
mundi constitutionem, quia idem dicuntur electi et praedestinati. Sed
electio, secundum philosophum in VI et X Ethicorum, magis est
appetitus quam intellectus. Ergo et praedestinatio magis ad
voluntatem, quam ad scientiam pertinet.
3. Sed dicebat, quod electio praedestinationem praecedit, nec est
idem ei.- Sed contra, voluntas sequitur scientiam, et non
praecedit. Sed electio ad voluntatem pertinet. Si igitur electio
praedestinationem praecedit, praedestinatio non potest ad scientiam
pertinere.
4. Praeterea, si praedestinatio ad scientiam pertineret, idem
videretur esse praedestinatio quod praescientia; et sic quicumque
praesciret salutem alicuius, praedestinaret illum. Sed hoc est
falsum. Prophetae enim praesciverunt salutem gentium, quam non
praedestinaverunt. Ergo et cetera.
5. Praeterea, praedestinatio causalitatem importat. Sed causalitas
non est de ratione scientiae, sed magis de ratione voluntatis. Ergo
praedestinatio magis pertinet ad voluntatem quam ad scientiam.
6. Praeterea, voluntas in hoc a potentia differt quod potentia
effectus respicit tantum in futuro (non enim est potentia respectu
eorum quae sunt vel fuerunt), voluntas vero respicit aequaliter
effectum praesentem et futurum. Sed praedestinatio habet effectum in
praesenti et in futuro; unde et ab Augustino dicitur, quod
praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in
futuro. Ergo praedestinatio ad voluntatem pertinet.
7. Praeterea, scientia non respicit res ut factas vel faciendas,
sed magis ut scitas vel sciendas; praedestinatio vero respicit id quod
faciendum est. Ergo praedestinatio ad scientiam non pertinet.
8. Praeterea, effectus magis denominatur a causa proxima quam a
causa remota, sicut homo generatus ab homine generante magis quam a
sole. Sed praeparatio est a scientia et voluntate; scientia autem est
causa prior et remotior quam voluntas. Ergo praeparatio magis pertinet
ad voluntatem quam ad scientiam. Sed praedestinatio est praeparatio
alicuius ad gloriam, ut Augustinus dicit. Ergo et praedestinatio
magis erit voluntatis quam scientiae.
9. Praeterea, quando multi motus ordinantur ad unum terminum, tota
motuum coordinatio recipit nomen ultimi motus; sicut ad educendum
formam substantialem de potentia materiae ordinatur primo alteratio et
secundo generatio, et totum nominatur generatio. Sed ad aliquid
praeparandum ordinatur primo motus scientiae et deinceps motus
voluntatis. Ergo totum debet voluntati attribui; et ita
praedestinatio praecipue in voluntate esse videtur.
10. Praeterea, si unum contrariorum appropriatur alicui, reliquum
maxime removetur ab eodem. Sed mala maxime appropriantur divinae
praescientiae; malos enim praescitos dicimus; ergo praescientia non
respicit bona. Sed praedestinatio est de bonis salutaribus tantum.
Ergo praedestinatio non pertinet ad praescientiam.
11. Praeterea, illud quod proprie dicitur, glosatione non
indiget. Sed in sacra Scriptura quando cognitio respectu boni
dicitur, glossatur pro approbatione, ut patet in I Cor., cap.
VIII, 3: si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo id est
approbatus: et II Tim. II, 19: novit dominus qui sunt eius,
id est approbat. Ergo notitia non est proprie de bonis. Sed
praedestinatio est bonorum. Ergo, et cetera.
12. Praeterea, praeparare est motivae virtutis, quia ad opus
pertinet. Sed praedestinatio est praeparatio, ut dictum est. Ergo
praedestinatio ad virtutem motivam pertinet: ergo ad voluntatem, et
non ad scientiam.
13. Praeterea, ratio exemplata sequitur rationem exemplarem. Sed
in ratione humana, quae est exemplata a divina, videmus quod
praeparatio est voluntatis, et non scientiae. Ergo et in
praeparatione divina erit similiter; et sic idem quod prius.
14. Praeterea, omnia attributa divina sunt idem secundum rem, sed
differentia eorum ostenditur ex diversitate effectuum. Ad illud ergo
attributum reduci debet aliquid de Deo dictum, cui eius effectus
appropriatur. Sed gratia et gloria sunt effectus praedestinationis,
et appropriantur voluntati, sive bonitati. Ergo et praedestinatio ad
voluntatem pertinet, non ad scientiam.
1. Sed contra. Est quod dicit Glossa Rom. VIII, 29 super
illud quos praescivit, hos et praedestinavit: praedestinatio,
inquit, est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, et cetera.
2. Praeterea, omne praedestinatum est scitum, sed non convertitur.
Ergo praedestinatum est in genere sciti. Ergo et praedestinatio est
in genere scientiae.
3. Praeterea, magis est ponendum unumquodque in genere eius quod
convenit ei semper, quam in genere eius quod non convenit ei semper.
Sed praedestinationi semper convenit id quod est ex parte scientiae:
semper enim praedestinationem praescientia concomitatur, non autem
semper concomitatur eam appositio gratiae, quae est per voluntatem:
quia praedestinatio est aeterna, appositio autem gratiae est
temporalis. Ergo praedestinatio magis debet poni in genere scientiae
quam voluntatis.
4. Praeterea, habitus cognitivi et operativi inter intellectuales
virtutes a philosopho computantur, qui ad rationem pertinent magis quam
ad appetitum, ut patet de prudentia et arte in VI Ethic. Sed
praedestinatio importat principium cognitivum et operativum quia est et
praescientia et praeparatio, ut ex definitione inducta patet. Ergo
praedestinatio magis pertinet ad cognitionem quam ad voluntatem.
5. Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed praedestinationi
est contraria reprobatio. Cum ergo reprobatio sit in genere
scientiae, quia Deus praescit malitiam reproborum et non facit eam,
videtur quod etiam praedestinatio sit in genere scientiae.
Responsio. Dicendum, quod destinatio, unde nomen praedestinationis
accipitur, importat directionem alicuius in finem: unde aliquis
dicitur nuntium destinare qui eum dirigit ad aliquid faciendum. Et
quia id quod proponimus, ad executionem dirigimus, sicut ad finem;
ideo id quod proponimus, dicimur destinare, secundum illud II
Machab., cap. VI, 20, de Eleazaro, quod destinavit in corde
suo non admittere illicita propter vitae amorem. Sed haec praepositio
prae, quae adiungitur, adiungit ordinem ad futurum; unde cum
destinare non sit nisi eius quod est, praedestinare potest esse etiam
eius quod non est: et quantum ad haec duo praedestinatio sub
providentia collocatur ut pars eius. Dictum est enim in praecedenti
quaestione quod ad providentiam pertinet directio in finem: providentia
etiam a Tullio ponitur respectu futuri; et a quibusdam definitur,
quod providentia est praesens notio futurum pertractans eventum. Sed
tamen praedestinatio quantum ad duo a providentia differt: providentia
enim dicit universaliter ordinationem in finem, et ideo se extendit ad
omnia quae a Deo in finem aliquem ordinantur, sive rationalia sive
irrationalia, sive bona sive mala; sed praedestinatio respicit tantum
illum finem qui est possibilis rationali creaturae, utpote gloriam; et
ideo praedestinatio non est nisi hominum, et respectu horum quae
pertinent ad salutem. Differt etiam alio modo. In qualibet enim
ordinatione ad finem est duo considerare: scilicet ipsum ordinem, et
exitum vel eventum ordinis: non enim omnia quae ad finem ordinantur,
finem consequuntur. Providentia ergo, ordinem in finem respicit
tantum, unde per Dei providentiam homines omnes ad beatitudinem
ordinantur. Sed praedestinatio respicit etiam exitum vel eventum
ordinis, unde non est nisi eorum qui gloriam consequentur. Sicut
igitur se habet providentia ad impositionem ordinis, ita se habet
praedestinatio ad ordinis exitum vel eventum: quod enim aliqui finem
gloriae consequantur, non est principaliter ex propriis viribus, sed
ex auxilio gratiae divinitus dato. Unde, sicut de providentia, supra
dictum est, quod consistit in actu rationis, sicut et prudentia cuius
est pars, eo quod solius rationis est dirigere vel ordinare; ita etiam
et praedestinatio in actu rationis consistit dirigentis vel ordinantis
in finem. Sed ad directionem in finem praeexigitur voluntas finis:
nullus enim aliquid in finem ordinat quem non vult: unde etiam et
perfecta prudentiae electio non potest esse nisi in eo qui habet
virtutem moralem, secundum philosophum in VI Ethicorum: per
virtutem enim moralem affectus alicuius in fine stabilitur, ad quem
prudentia ordinat. Finis autem in quem praedestinatio dirigit, non
est universaliter consideratus, sed secundum comparationem eius ad
illum qui finem ipsum consequitur, quem oportet esse distinctum apud
dirigentem ab his qui finem illum non consequentur: et ideo
praedestinatio praesupponit dilectionem, per quam Deus vult salutem
alicuius. Ut sicut prudens non ordinat in finem nisi inquantum est
temperatus vel iustus, ita Deus non praedestinat nisi inquantum est
diligens. Praeexigitur etiam et electio, per quam ille qui in finem
infallibiliter dirigitur ab aliis separatur qui non hoc modo in finem
ordinantur. Haec autem separatio non est propter aliquam diversitatem
inventam in his qui separantur quae posset ad amorem incitare: quia cum
nondum nati essent aut aliquid boni egissent aut mali, dictum est:
Iacob dilexi, Esau autem odio habui; ut dicitur Roman., cap.
IX, 11-13. Et ideo praedestinatio praesupponit electionem et
dilectionem; electio vero dilectionem. Ad praedestinationem vero duo
sequuntur: scilicet consecutio finis, quod est glorificatio, et
collatio auxilii ad consequendum finem, quod est appositio gratiae,
quae ad vocationem pertinet; unde et praedestinationi duo effectus
assignantur, scilicet gratia et gloria.
Ad primum ergo dicendum, quod in actibus animae ita est quod
praecedens actus includitur quodammodo virtute in sequenti: et quia
praedestinatio praesupponit dilectionem, quae est actus voluntatis,
ideo in ratione praedestinationis aliquid includitur ad voluntatem
pertinens, et propter hoc, propositum, et alia ad voluntatem
pertinentia, in definitione praedestinationis quandoque ponuntur.
Ad secundum dicendum, quod praedestinatio non est idem electioni, sed
praesupponit eam, ut dictum est; et ideo est quod idem sunt
praedestinati et electi.
Ad tertium dicendum, quod cum electio sit voluntatis et directio
rationis, semper directio electionem praecedit, si referantur ad
idem; sed si ad diversa, tunc non est inconveniens quod electio
praecedat praedestinationem, quae directionis rationem importat:
electio enim, prout hic accipitur, pertinet ad ipsum qui in finem
dirigitur: prius autem est accipere illum qui dirigitur in finem, quam
ipsum in finem dirigere; et ideo electio in proposito praedestinationem
praecedit.
Ad quartum dicendum, quod praedestinatio, quamvis ponatur in genere
scientiae, tamen aliquid supra scientiam et supra praescientiam addit:
scilicet directionem vel ordinationem in finem, sicut etiam prudentia
supra cognitionem; unde, sicut non omnis cognoscens quid agendum sit,
est prudens, ita nec omnis praesciens est praedestinans.
Ad quintum dicendum, quod quamvis causalitas non sit de ratione
scientiae inquantum huiusmodi, est tamen de ratione scientiae inquantum
est dirigens et ordinans in finem; quod non est voluntatis, sed
rationis tantum; sicut etiam intelligere est de ratione animalis
rationalis, non inquantum est animal, sed inquantum est rationale.
Ad sextum dicendum, quod sicut voluntas respicit effectum praesentem
et futurum, ita scientia; unde quantum ad hoc non magis potest probari
quod praedestinatio ad unum eorum pertineat quam ad alterum. Sed tamen
praedestinatio, proprie loquendo, non respicit nisi futurum, quod ex
praepositione designatur, quae importat ordinem ad futurum; nec est
idem dicere habere effectum in praesenti, et habere effectum
praesentem, quia in praesenti esse dicitur quidquid pertinet ad statum
huius vitae, sive sit praesens, sive praeteritum, sive futurum.
Ad septimum dicendum, quod quamvis scientia inquantum est scientia,
non respiciat facienda, tamen scientia practica facienda respicit; et
ad talem scientiam praedestinatio reducitur.
Ad octavum dicendum, quod praeparatio proprie importat dispositionem
potentiae ad actum. Est autem duplex potentia: scilicet activa et
passiva: et ideo duplex est praeparatio: una patientis, secundum quem
modum materia dicitur praeparari ad formam; alia agentis, secundum
quam aliquis dicitur se praeparare ad aliquid agendum; et talem
praeparationem praedestinatio importat, quae nihil aliud in Deo ponere
potest quam ipsam ordinationem alicuius in finem. Ordinationis autem
principium proximum est ratio, sed remotum voluntas, ut ex dictis
patet; et ideo secundum rationem inductam, praedestinatio principalius
rationi quam voluntati attribuitur.
Similiter autem dicendum est ad nonum.
Ad decimum dicendum, quod mala appropriantur praescientiae, non quia
praescientia sit magis proprie de malis quam de bonis, sed quia bona
habent aliquid aliud respondens in Deo quam praescientiam, mala vero
non; sicut etiam convertibile non indicans substantiam appropriat sibi
nomen proprii, quod etiam aeque proprie definitioni convenit, propter
hoc quod definitio aliquid dignitatis addit.
Ad undecimum dicendum, quod glossatio non semper significat
improprietatem, sed est quandoque necessaria ad specificandum quod
generaliter dicitur; et hoc modo glossatur notitia per approbationem.
Ad duodecimum dicendum, quod praeparare vel ordinare est motivae
tantum; sed motiva non solum est voluntas, sed etiam ratio practica,
ut patet in III de anima.
Ad decimumtertium dicendum, quod etiam in ratione humana ita est,
quod praeparatio, secundum quod importat ordinationem vel directionem
in finem, est actus proprius rationis, et non voluntatis.
Ad decimumquartum dicendum, quod in attributo divino non solum est
considerandus effectus, sed respectus eius ad effectum: quia idem est
effectus scientiae et potentiae et voluntatis, sed non idem respectus
ad illum effectum per illa tria nomina importatur. Respectus autem
quem praedestinatio importat ad effectum suum, cum respectu scientiae,
inquantum est dirigens, magis convenit quam cum respectu potentiae et
voluntatis; et ideo praedestinatio ad scientiam reducitur.
Alia concedimus: quamvis ad secundum posset dici, quod non omne quod
est in plus, sit genus, quia potest accidentaliter praedicari.
Ad tertium etiam posset dici, quod quamvis dare gratiam non semper
concomitetur praedestinationem, tamen velle dare semper concomitatur.
Ad quintum etiam posset dici, quod reprobatio directe non opponitur
praedestinationi, sed electioni, quia qui eligit, alterum accipit et
alterum reiicit, quod dicitur reprobare; unde etiam reprobatio ex
ratione sui nominis magis pertinet ad voluntatem: est enim reprobare
quasi refutare; nisi forte dicatur reprobare idem quod iudicare
indignum quod admittatur. Sed pro tanto reprobatio ad praescientiam
dicitur in Deo pertinere, quia nihil positive ex parte voluntatis est
in Deo respectu mali culpae; non enim vult culpam, sicut vult
gratiam. Et tamen etiam reprobatio dicitur praeparatio quantum ad
poenam, quam etiam Deus vult voluntate consequenti, sed non
antecedenti.
|
|