|
Et videtur quod certitudinem non habeat.
1. Nulla enim causa cuius effectus variari potest habet certitudinem
respectu effectus sui. Sed effectus praedestinationis potest variari,
quia ille qui est praedestinatus, potest non consequi praedestinationis
effectum; quod patet ex hoc quod Augustinus dicit, exponens illud
quod habetur Apocal., III, 11: tene quod habes ne alius
accipiat etc.: si, inquit, alius non est accepturus nisi iste
perdiderit, certus est electorum numerus. Ex quo videtur quod unus
possit amittere, et alius accipere coronam, quae est praedestinationis
effectus.
2. Praeterea, sicut res naturales subduntur divinae providentiae,
ita et res humanae. Sed illi soli effectus naturales certitudinaliter
ex suis causis procedunt secundum ordinem divinae providentiae, quos
necessario causae suae producunt. Cum igitur effectus
praedestinationis, qui est salus humana, non necessario, sed
contingenter ex causis proximis eveniat, videtur quod ordo
praedestinationis non sit certus.
3. Praeterea, si aliqua causa habet certum ordinem ad aliquem
effectum, effectus ille ex necessitate proveniet, nisi aliquid possit
resistere virtuti causae agentis; sicut dispositiones in corporibus
inferioribus inventae resistunt interdum actioni caelestium corporum,
ut non producant proprios effectus, quos necessario producerent, nisi
esset aliquid resistens. Sed praedestinationi divinae nihil potest
resistere: voluntati enim eius quis resistit? Ut dicitur Rom.
IX, 19. Ergo si habet certum ordinem ad effectum suum, effectus
eius necessario producetur.
4. Sed dicebat, quod certitudo praedestinationis ad effectum, est
cum praesuppositione causae secundae.- Sed contra, omnis certitudo
quae est cum suppositione alicuius, non est certitudo absoluta, sed
conditionalis; sicut non est certum quod sol causet fructum in planta,
nisi cum hac conditione, si virtus generativa in planta fuerit bene
disposita, propter hoc quod certitudo solis ad effectum praedictum
praesupponit plantae virtutem quasi causam secundam. Si igitur
certitudo divinae praedestinationis sit cum praesuppositione secundae
causae, non erit certitudo absoluta, sed conditionalis tantum; sicut
in me est certitudo quod Socrates movetur si currit, et quod iste
salvabitur, si praeparabit se; et ita non erit in divina
praedestinatione alia certitudo de salvandis quam apud me; quod est
absurdum.
5. Praeterea, Iob XXXIII, 24, dicitur: conteret multos
et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis: quod exponens
Gregorius dicit: locum vitae, aliis cadentibus, alii sortiuntur.
Sed locus vitae est ad quem praedestinatio ordinat. Ergo a
praedestinationis effectu praedestinatus deficere potest; et sic non
est certa praedestinatio.
6. Praeterea, secundum Anselmum, eadem est veritas
praedestinationis et propositionis de futuro. Sed propositio de futuro
non habet veritatem certam et determinatam, sed variari potest, ut
patet per philosophum in Lib. Periher., et in II Perigeneseos,
ubi dicit, quod futurus quis incedere, non incedet. Ergo nec veritas
praedestinationis certitudinem habet.
7. Praeterea, aliquis praedestinatus quandoque est in peccato
mortali, sicut patet de Paulo, quando Ecclesiam persequebatur.
Potest autem in peccato mortali perseverare usque ad mortem, vel tunc
statim tunc interfici; quorum utrolibet posito, praedestinatio
effectum suum non consequetur. Ergo possibile est praedestinationem
non consequi effectum suum.
8. Sed dicebat, quod cum dicitur praedestinatus potest in peccato
mortali mori, si accipiatur subiectum prout stat sub forma
praedestinationis, sic est composita, et falsa; si autem accipiatur
prout consideratur sine tali forma, sic est divisa, et vera.- Sed
contra, in formis illis quae non possunt removeri a subiecto, non
differt utrum aliquid attribuatur subiecto sub forma considerato, vel
sine forma; utroque enim modo haec est falsa: corvus niger potest esse
albus. Sed praedestinatio est talis forma quae non potest a
praedestinato removeri. Ergo praedicta distinctio in proposito locum
non habet.
9. Praeterea, si aeternum coniungatur temporali et contingenti,
totum erit temporale et contingens: sicut patet de creatione, quae est
temporalis, quamvis claudat in sua ratione essentiam Dei aeternam et
effectum temporalem; et similiter missio, quae importat processionem
aeternam et effectum temporalem. Sed praedestinatio, quamvis importet
aliquid aeternum, tamen importat etiam cum hoc effectum temporalem.
Ergo totum hoc quod est praedestinatio, est temporale et contingens;
et ita non videtur certitudinem habere.
10. Praeterea, quod potest esse et non esse, non habet aliquam
certitudinem. Sed praedestinatio Dei de salute alicuius potest esse
et non esse; sicut enim potuit ab aeterno praedestinare et non
praedestinare, ita et nunc potest praedestinasse et non
praedestinasse; cum in aeternitate non differant praesens, praeteritum
et futurum. Ergo praedestinatio non habet certitudinem.
1. Sed contra. Est quod dicitur Roman. VIII, 29: quos
praescivit et praedestinavit, et cetera. Glossa: praedestinatio est
praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, qua certissime
liberantur quicumque liberantur.
2. Praeterea, illud cuius est immobilis veritas, oportet esse
certum. Sed veritas praedestinationis est immobilis, ut Augustinus
dicit in Lib. de praedestinatione sanctorum. Ergo praedestinatio
habet certitudinem.
3. Praeterea, cuicumque convenit praedestinatio, ab aeterno ei
convenit. Sed quod est ab aeterno, invariabile est. Ergo
praedestinatio est invariabilis, et ita certa.
4. Praeterea, praedestinatio includit praescientiam, ut patet ex
Glossa inducta; sed praescientia habet certitudinem, ut probat
Boetius in V de Consolat. Ergo et praedestinatio.
Responsio. Dicendum, quod duplex est certitudo: scilicet
cognitionis, et ordinis. Cognitionis quidem certitudo est, quando
cognitio non declinat in aliquo ab eo quod in re invenitur, sed hoc
modo existimat de ea sicut est; et quia certa existimatio de re
praecipue habetur per causam rei, ideo tractum est nomen certitudinis
ad ordinem causae ad effectum, ut dicatur ordo causae ad effectum esse
certus, quando causa infallibiliter effectum producit. Praescientia
ergo Dei, quia non importat universaliter habitudinem causae respectu
omnium quorum est, non consideratur in ea nisi certitudo cognitionis
tantum; sed praedestinatio, quia praescientiam includit, et
habitudinem causae ad ea, quorum est, addit, inquantum est directio
sive praeparatio quaedam; sic potest in ea considerari supra
certitudinem cognitionis, certitudo ordinis; de qua solum certitudine
praedestinationis nunc quaerimus: de certitudine enim cognitionis, in
ipsa inventa, patere potest ex his quae dicta sunt, cum de scientia
Dei quaereretur. Sciendum est autem, quod, cum praedestinatio sit
quaedam providentiae pars, sicut secundum suam rationem supra
providentiam addit, sic etiam et certitudo eius supra certitudinem
providentiae. Ordo enim providentiae dupliciter certus invenitur.
Uno modo in particulari; quando scilicet res quae a divina providentia
in finem aliquem ordinantur, absque defectu ad finem illum particularem
deveniunt; sicut patet in motibus caelestibus, et in omnibus quae
necessario aguntur in natura. Alio modo in universali sed non in
particulari; sicut videmus in generabilibus et corruptibilibus, quorum
virtutes quandoque deficiunt a propriis effectibus, ad quos sunt
ordinatae sicut ad proprios fines, sicut virtus formativa quandoque
deficit a perfecta consummatione membrorum; sed tamen ipse defectus
divinitus ordinatur ad aliquem finem, ut patet ex dictis, dum de
providentia ageretur; et sic nihil potest deficere a generali fine
providentiae, quamvis quandoque deficiat ab aliquo particulari fine.
Sed ordo praedestinationis est certus non solum respectu universalis
finis, sed etiam respectu particularis et determinati, quia ille qui
est ordinatus per praedestinationem ad salutem, nunquam deficit a
consecutione salutis. Nec tamen hoc modo est certus ordo
praedestinationis respectu particularis finis, sicut erat ordo
providentiae: quia in providentia ordo non erat certus respectu
particularis finis, nisi quando causa proxima necessario producebat
effectum suum; in praedestinatione autem invenitur certitudo respectu
singularis finis; et tamen causa proxima, scilicet liberum arbitrium,
non producit effectum illum nisi contingenter. Unde difficile videtur
concordare infallibilitatem praedestinationis cum arbitrii libertate.
Non enim potest dici quod praedestinatio supra certitudinem
providentiae nihil aliud addat nisi certitudinem praescientiae; ut
scilicet dicatur, quod Deus ordinat praedestinatum ad salutem, sicut
et quemlibet alium; sed cum hoc de praedestinato scit, quod non
deficiet a salute. Sic enim non diceretur praedestinatus differre a
non praedestinato ex parte ordinis, sed tantum ex parte praescientiae
eventus; et sic praescientia esset causa praedestinationis, nec
praedestinatio esset per electionem praedestinantis; quod est contra
auctoritatem Scripturae et dicta sanctorum. Unde etiam praeter
certitudinem praescientiae ipse ordo praedestinationis habet
infallibilem certitudinem; nec tamen causa proxima salutis ordinatur ad
eam necessario, sed contingenter, scilicet liberum arbitrium. Quod
hoc modo potest considerari. Invenimus enim ordinem infallibilem esse
respectu alicuius dupliciter. Uno modo inquantum una causa singularis
necessario inducit effectum suum ex ordine divinae providentiae; alio
modo quando ex concursu multarum causarum contingentium, et deficere
possibilium, pervenitur ad unum effectum; quarum unamquamque Deus
ordinat ad consecutionem effectus loco eius quae defecit, vel ne altera
deficiat; sicut videmus quod omnia singularia unius speciei sunt
corruptibilia, et tamen per successionem unius ad alterum potest
secundum naturam in eis salvari perpetuitas speciei, divina providentia
taliter gubernante, quod non omnia deficiant uno deficiente: et hoc
modo est in praedestinatione. Liberum enim arbitrium deficere potest a
salute; tamen in eo quem Deus praedestinat, tot alia adminicula
praeparat, quod vel non cadat, vel si cadit, quod resurgat, sicut
exhortationes, suffragia orationum, gratiae donum, et omnia
huiusmodi, quibus Deus adminiculatur homini ad salutem. Si ergo
consideremus salutem respectu causae proximae, scilicet liberi
arbitrii, non habet certitudinem, sed contingentiam; respectu autem
causae primae, quae est praedestinatio, certitudinem habet.
Ad primum igitur dicendum, quod verbum illud Apocalypsis potest
intelligi vel de corona praesentis iustitiae, vel de corona gloriae.
Utrolibet autem modo intelligatur, secundum hoc unus dicitur accipere
coronam alterius, alio cadente, inquantum bona unius alteri prosunt
vel in auxilium meriti, vel etiam in augmentum gloriae propter
connexionem caritatis, quae facit omnia bona membrorum Ecclesiae
communia esse; et ita contingit quod unus coronam alterius accipit,
dum, aliquo per peccatum cadente et ita suorum meritorum praemium non
consequente, alius fructum percipit de meritis quae ille habuit, sicut
etiam percepisset alio persistente. Nec ex hoc sequitur quod
praedestinatio umquam cassetur. Vel potest dici, quod unus coronam
alterius accipere dicitur, non quod aliquis amittat coronam quae est ei
praedestinata, sed quia quandoque aliquis amittit coronam sibi debitam
secundum praesentem iustitiam, et in locum eius alius substituitur ad
complendum numerum electorum, sicut in locum Angelorum cadentium sunt
homines substituti.
Ad secundum dicendum, quod effectus naturalis qui ex divina
providentia infallibiliter evenit, consequitur ex una causa proxima in
effectum necessario ordinata; ordo autem praedestinationis non est
certus per hunc modum, sed per alium, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod corpus caeleste agit in haec inferiora
necessitatem quasi inducens, quantum est de se; et ideo effectus eius
necessario provenit, nisi sit aliquid resistens. Sed Deus agit in
voluntate non per modum necessitatis, quia voluntatem non cogit, sed
movet eam non auferendo ei modum suum, qui in libertate ad utrumlibet
consistit: et ideo, quamvis nihil divinae voluntati resistat, tamen
voluntas, et quaelibet alia res, exequitur divinam voluntatem secundum
modum suum, quia et ipsum modum divina voluntas rebus dedit, ut sic
eius voluntas impleretur; et ideo quaedam explent divinam voluntatem
necessario, quaedam vero contingenter, quamvis illud quod Deus vult,
semper fiat.
Ad quartum dicendum, quod causa secunda, quam oportet supponere ad
inducendum praedestinationis effectum, etiam ordini praedestinationis
subiacet; non autem est ita in virtutibus inferioribus respectu
alicuius virtutis superioris agentis. Et ideo ordo divinae
praedestinationis, quamvis sit cum suppositione voluntatis humanae,
nihilominus tamen absolutam certitudinem habet, etsi contrarium in
exemplo inducto appareat.
Ad quintum dicendum, quod verba illa Iob et Gregorii sunt referenda
ad statum praesentis iustitiae, a quo aliqui quandoque decidunt, aliis
subrogatis; unde per hoc non potest concludi aliquid incertitudinis
circa praedestinationem quia illi qui finaliter a gratia deficiunt,
nunquam praedestinati fuerunt.
Ad sextum dicendum, quod similitudo Anselmi quantum ad hoc tenet,
quod, sicut veritas propositionis de futuro non aufert futuro
contingentiam, ita nec veritas praedestinationis; sed differt quantum
ad hoc, quod propositio de futuro respicit futurum ut futurum est, et
hoc modo non potest habere certitudinem; sed veritas praescientiae et
praedestinationis respicit futurum ut est praesens, ut in quaest. de
scientia Dei dictum est; et ideo certitudinem habet.
Ad septimum dicendum, quod aliquid potest dici posse dupliciter. Uno
modo considerando potentiam quae in ipso est, sicut dicitur quod lapis
potest moveri deorsum. Alio modo considerando id quod ex parte
alterius est, sicut si dicerem, quod lapis potest moveri sursum, non
per potentiam quae in ipso sit, sed per potentiam proiicientis. Cum
ergo dicitur: praedestinatus iste potest in peccato mori; si
consideretur potentia ipsius, verum est; si autem loquamur de
praedestinato secundum ordinem quem habet ad aliud, scilicet ad Deum
praedestinantem, sic ordo ille non compatitur secum istum eventum,
quamvis compatiatur secum istam potentiam. Et ideo potest distingui
secundum distinctionem prius inductam, scilicet cum forma, vel sine
forma consideratio subiecti.
Ad octavum dicendum, quod nigredo et albedo sunt quaedam formae
existentes in subiecto, quod dicitur album vel nigrum; et ideo non
potest aliquid attribui subiecto nec secundum potentiam nec secundum
actum, quod repugnet formae praedictae, quamdiu in subiecto manet.
Sed praedestinatio non est forma existens in praedestinato, sed in
praedestinante, sicut et scitum denominatur a scientia quae est in
sciente; et ideo quantumcumque immobiliter stet sub ordine scientiae,
tamen potest ei aliquid attribui considerando suam naturam, etsi etiam
repugnet ordini praedestinationis. Hoc enim modo praedestinatio est
aliquid praeter ipsum hominem qui dicitur praedestinatus, sicut nigredo
est aliquid praeter essentiam corvi, quamvis non sit aliquid extra
corvum; considerando autem tantummodo essentiam corvi, potest aliquid
ei attribui quod repugnat nigredini eius; secundum quem modum dicit
Porphyrius, quod potest intelligi corvus albus. Et ita etiam in
proposito potest ipsi homini praedestinato attribui aliquid secundum se
considerato, quod non attribuitur ei secundum quod intelligitur stare
sub praedestinatione.
Ad nonum dicendum, quod creatio et missio, et huiusmodi, important
productionem alicuius temporalis effectus, et ideo ponunt temporalem
effectum esse; et propter hoc oportet ea esse temporalia, quamvis in
se aliquid aeternum claudant. Sed praedestinatio non importat
productionem alicuius effectus temporalis secundum suum nomen, sed
tantummodo ordinem ad aliquid temporale, sicut voluntas, potentia, et
huiusmodi omnia: et ideo, quia non ponitur effectus temporalis esse in
actu, qui etiam est contingens, non oportet quod praedestinatio sit
temporalis et contingens: quia ad aliquod temporale et contingens
potest aliquid ordinari ab aeterno et immutabiliter.
Ad decimum dicendum, quod, absolute loquendo, Deus potest
unumquemque praedestinare vel non praedestinare, aut praedestinasse vel
non praedestinasse: quia actus praedestinationis, cum mensuretur
aeternitate, nunquam cedit in praeteritum, sicut nunquam est futurus;
unde semper consideratur ut egrediens a voluntate per modum libertatis.
Tamen ex suppositione hoc efficitur impossibile: non enim potest non
praedestinare cum suppositione quod praedestinaverit, vel e converso,
quia mutabilis esse non potest; et ita non sequitur quod praedestinatio
possit variari.
|
|