|
Et videtur quod non.
1. Quia nullus numerus cui potest fieri additio, est certus. Sed
numero praedestinatorum additio fieri potest: hoc enim petit Moyses
Deuter. cap. I, 11,: dominus Deus patrum nostrorum addat ad
hunc numerum multa millia. Glossa: definitum apud Deum, qui novit
qui sunt eius. Frustra autem peteret, nisi fieri posset. Ergo
numerus praedestinatorum non est certus.
2. Praeterea, sicut dispositio naturalium bonorum est praeparatio ad
gratiam, ita per gratiam praeparamur ad gloriam. Sed in quocumque est
praeparatio sufficiens ex naturalibus bonis, est invenire gratiam.
Ergo etiam in quocumque est invenire gratiam, erit invenire gloriam.
Sed aliquis non praedestinatus quandoque habet gratiam. Ergo habebit
gloriam; ergo erit praedestinatus. Ergo aliquis non praedestinatus
potest fieri praedestinatus, et sic augeri numerus praedestinatorum;
et ita non erit certus.
3. Praeterea, si aliquis habens gratiam non sit habiturus gloriam:
aut hoc erit propter defectum gratiae, aut propter defectum dantis
gloriam. Non autem est ex defectu gratiae, quae, quantum est in se,
sufficienter ad gloriam disponit; nec ex defectu dantis gloriam, quia
quantum est in se, paratus est omnibus dare. Ergo quicumque habet
gratiam, de necessitate habebit gloriam; et sic aliquis praescitus
habebit gloriam; et erit praedestinatus; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, quicumque praeparat se ad gratiam sufficienter, habet
gratiam. Sed aliquis praescitus potest se ad gratiam praeparare.
Ergo potest habere gratiam. Sed quicumque habet gratiam, potest
perseverare in illa. Ergo praescitus potest usque ad mortem in gratia
perseverare, et sic fieri praedestinatus, ut videtur; et sic idem
quod prius.
5. Sed dicebat, quod praescitum mori sine gratia, est necessarium
necessitate conditionata, quamvis non absoluta.- Contra, omnis
necessitas carens principio et fine, et continuata in medio, est
simplex et absoluta, et non conditionata. Sed talis est necessitas
praescientiae, cum sit aeterna. Ergo est simplex, et non
conditionata.
6. Praeterea, quolibet numero finito potest esse aliquis maior.
Sed numerus praedestinatorum est finitus. Ergo eo potest esse aliquis
maior: ergo non est certus.
7. Praeterea, cum bonum sit communicativum sui, infinita bonitas
non debet terminum ponere suae communicationi. Sed praedestinatis
divina bonitas se maxime communicat. Ergo non est eius statuere certum
praedestinatorum numerum.
8. Praeterea, sicut factio rerum est ex voluntate divina, ita et
hominum praedestinatio. Sed Deus plura potest facere quam fecit:
subest enim ei, cum voluerit, posse, ut dicitur Sap. XII,
18. Ergo similiter non tot praedestinat quin plures possit
praedestinare; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, quidquid Deus potuit, adhuc potest. Sed Deus
potuit ab aeterno illum praedestinare quem non praedestinavit. Ergo
modo etiam potest eum praedestinare, et sic potest fieri additio numero
praedestinatorum.
10. Praeterea, in omnibus potentiis quae non sunt determinatae ad
unum, quod potest esse, potest non esse. Sed potentia
praedestinantis ad praedestinatum, et potentia praedestinati ad
consequendum praedestinationis effectum sunt huiusmodi, quia et
praedestinans voluntate praedestinat, et praedestinatus voluntate
effectum praedestinationis consequitur. Ergo praedestinatus potest
esse non praedestinatus, et non praedestinatus potest esse
praedestinatus; ergo idem quod prius.
11. Praeterea, Luc. V, 6, super illud: rumpebatur autem rete
eorum, dicit Glossa: in Ecclesia circumcisionis rumpitur rete, quia
non tot intrant de Iudaeis, quot apud (Deum ad) vitam erant
praeordinati. Ergo numerus praedestinatorum potest diminui, et ita
non est certus.
1. Sed contra. Dicit Augustinus in libro de correctione et
gratia: certus est praedestinatorum numerus, qui nec augeri potest nec
minui.
2. Praeterea, Augustinus in Enchiridio, dicit: superna
Ierusalem mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum
numerositate fraudabitur, aut uberiori etiam copia fortasse regnabit.
Sed cives illius civitatis sunt praedestinati. Ergo praedestinatorum
numerus non potest augeri nec minui, et ita est certus.
3. Praeterea, quicumque est praedestinatus, ab aeterno est
praedestinatus. Sed quod est ab aeterno, est immutabile; et quod non
fuit ab aeterno, nunquam potest esse aeternum. Ergo ille qui non est
praedestinatus, non potest esse praedestinatus, nec e contrario.
4. Praeterea, omnes praedestinati post resurrectionem erunt cum
corporibus suis in caelo Empyreo. Sed locus ille finitus est, cum
omne corpus sit finitum: duo etiam glorificata corpora, ut communiter
dicitur, non possunt esse simul. Ergo oportet esse determinatum
praedestinatorum numerum.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem quidam ita
distinxerunt dicentes, quod numerus praedestinatorum certus est, si
loquamur de numero numerante, sive de numero formaliter; non autem est
certus, si loquamur de numero numerato, sive materialiter accepto;
puta, si diceretur, quod certum est esse centum praedestinatos, non
autem est certum qui centum sint. Et istud dictum occasionem sumere
videtur ex verbo Augustini supra inducto, in quo innuere videtur quod
unus amittere possit, et alius accipere praedestinatam coronam, numero
tamen praedestinatorum nullatenus variato. Sed si haec opinio loquatur
de certitudine per comparationem ad causam primam, scilicet Deum
praedestinantem, omnino apparet absurda: ipse enim Deus habet certam
cognitionem de numero praedestinatorum et formali et materiali: scit
enim quot et qui sint salvandi, et utrumque infallibiliter ordinat, ut
sic, quantum ex parte Dei est, respectu utriusque numeri inveniatur
certitudo non solum cognitionis, sed etiam ordinis. Sed si loquamur
de certitudine numeri praedestinatorum per comparationem ad causam
proximam salutis humanae, ad quam praedestinatio ordinatur, non erit
idem iudicium de numero formali et materiali. Numerus enim materialis
aliquo modo subiacet voluntati humanae, quae est variabilis, inquantum
salus uniuscuiusque est sub libertate arbitrii constituta, sicut sub
causa proxima; et sic numerus materialis aliquo modo certitudine
caret. Sed numerus formalis nullo modo cadit sub voluntate humana, eo
quod nulla voluntas se extendit per modum causalitatis alicuius ad totam
integritatem numeri praedestinatorum; et ideo numerus formalis remanet
omnibus modis certus. Et sic potest praedicta distinctio sustineri,
ut tamen simpliciter concedatur, quod uterque numerus ex parte Dei
certitudinem habet. Sciendum tamen est quod numerus praedestinatorum
secundum hoc dicitur esse certus, quod additionem vel diminutionem non
patitur. Secundum autem hoc pateretur additionem, si aliquis
praescitus posset praedestinatus fieri, quod esset contra certitudinem
praescientiae vel reprobationis; secundum hoc autem posset diminui, si
aliquis praedestinatus posset effici non praedestinatus, quod est
contra certitudinem praedestinationis. Et sic patet quod certitudo
numeri praedestinatorum colligitur ex duplici certitudine: scilicet ex
certitudine praedestinationis, et certitudine praescientiae vel
reprobationis. Sed hae duae certitudines differunt: quia certitudo
praedestinationis est certitudo cognitionis et ordinis, ut dictum est,
certitudo autem praescientiae est certitudo cognitionis tantum. Non
enim Deus praeordinat ad peccandum homines reprobos, sicut
praedestinatos ordinat ad merendum.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda non de
numero praedestinatorum, sed de numero eorum qui sunt in statu
praesentis iustitiae; quod patet ex interlineari, quae ibi dicit:
numero et merito. Numerus autem iste et augetur et minuitur, quamvis
praefinitio Dei, qua etiam istum numerum praediffinit, nunquam
fallatur. Diffinit enim quod uno tempore sint plures et alio
pauciores; vel etiam diffinit per modum sententiae aliquem certum
numerum secundum rationes inferiores convenientem, quae definitio
mutari potest; sed praediffinit alium per modum consilii secundum
rationes superiores; et haec praefinitio invariabilis est, quia ut
dicit Gregorius: Deus mutat sententiam, sed non consilium.
Ad secundum dicendum, quod nulla praeparatio disponit ad habendam
aliquam perfectionem nisi suo tempore; sicut naturalis complexio
disponit puerum ad hoc quod sit fortis vel sapiens, non quidem tempore
pueritiae, sed tempore perfectae aetatis. Tempus autem habendi
gratiam est simul cum tempore praeparationis naturae; unde non potest
inter utrumque aliquod impedimentum intercidere; et sic in quocumque
invenitur praeparatio naturae, invenitur et gratia. Sed tempus
habendi gloriam non est simul cum tempore gratiae; unde inter utrumque
potest medium impedimentum intercidere; et propter hoc non est
necessarium quod praescitus qui habet gratiam, sit habiturus gloriam.
Ad tertium dicendum, quod non est neque ex defectu gratiae neque ex
defectu dantis gloriam, quod habens gratiam gloria privetur, sed ex
defectu recipientis, in quo impedimentum intervenit.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod ponitur aliquis esse
praescitus, ponitur non habiturus finalem gratiam, cum cognitio Dei
feratur ad res futuras sicut super praesentia, ut alibi dictum est; et
ideo, sicut huic quod est non esse habiturum finalem gratiam, est
incompossibile hoc quod est eundem esse habiturum finalem gratiam
quamvis in se sit possibile, ita est incompossibile ei quod est esse
praescitum, quamvis in se scit possibile.
Ad quintum dicendum, quod non est defectus ex divina scientia, quin
scitum a Deo sit simpliciter necessarium, sed est defectus ex causa
proxima. Aeternitatem autem, ut sit sine principio et fine durans in
medio, habet praedicta necessitas ex divina scientia, quae aeterna
est, non ex causa proxima, quae est temporalis et mutabilis.
Ad sextum dicendum, quod quamvis de ratione finiti numeri non sit quin
possit esse eo aliquis maior, tamen hoc potest esse ex aliquo alio,
scilicet ex immobilitate divinae praescientiae, ut in proposito
apparet; sicut quod aliqua quantitate in rebus naturalibus accepta,
non possit alia maior inveniri, non est ex ratione quantitatis, sed ex
condicione rei naturalis.
Ad septimum dicendum, quod bonitas divina non communicat seipsam nisi
secundum ordinem sapientiae; hic est enim optimus communicandi modus.
Ordo autem divinae sapientiae requirit ut omnia sint facta in numero et
pondere et mensura, ut dicitur Sap. XI, 21; et ideo convenit
divinae bonitati ut sit certus praedestinatorum numerus.
Ad octavum dicendum, quod, sicut ex dictis patet, quamvis de
quolibet absolute concedi posset quod Deus potest eum praedestinare vel
non praedestinare, tamen supposito quod praedestinaverit, non potest
non praedestinare, vel e contrario, quia non potest esse mutabilis.
Et ideo dicitur communiter quod haec: Deus potest non praedestinatum
praedestinare, vel praedestinatum non praedestinare; in sensu
composito est falsa sed in diviso est vera. Et propter hoc omnes illae
locutiones quae sensum compositum implicant, sunt falsae simpliciter.
Unde non est concedendum quod numero praedestinatorum possit fieri
additio vel subtractio, quia additio praesupponit illud cui additur,
et subtractio illud a quo subtrahitur; et eadem ratione non potest
concedi quod Deus possit plures praedestinare quam praedestinet, vel
pauciores. Nec est simile quod inducitur de factione, quia factio est
actus quidam qui terminatur ad effectum exterius; et ideo quod Deus
facit primo, et post non facit aliquid, non ostendit aliquam
mutationem in ipso, sed in effectu solum. Sed praedestinatio et
praescientia, et huiusmodi sunt actus intrinseci, in quibus non posset
esse variatio sine variatione Dei; et ideo nihil quod ad variationem
horum actuum pertineat concedi debet.
Ad nonum autem et decimum patet responsio per haec quia procedunt de
potentia absoluta, non facta aliqua praesuppositione de
praedestinatione facta vel non facta.
Ad undecimum dicendum, quod Glossa illa intelligenda est hoc modo
quod non intrant tot de Iudaeis, quot sunt omnes qui sunt praeordinati
ad vitam, quia non soli Iudaei sunt praedestinati. Vel potest dici,
quod non loquitur de praeordinatione praedestinationis, sed
praeparationis, qua per legem disponebantur ad vitam. Vel potest
dici, quod non intraverunt tot in primitiva Ecclesia, quia cum
plenitudo gentium intraverit, tunc et omnis Israel salvus fiet in
Ecclesia finali.
|
|