|
Et videtur quod sic.
1. Quia, ut dicitur I Ioan. cap. II, 27: unctio docet nos
de omnibus: et intelligitur de omnibus pertinentibus ad salutem. Sed
praedestinatio maxime pertinet ad salutem, quia est causa salutis.
Ergo per unctionem acceptam omnes homines certi redduntur de sua
praedestinatione.
2. Praeterea, divinae bonitati convenit, cuius est omnia optimo
modo facere, ut homines optimo modo ducat ad praemium. Sed optimus
modus videtur ut unusquisque sit certus de suo praemio. Ergo
unusquisque certus redditur, quod ad praemium perveniet, qui illuc est
perventurus; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, dux exercitus omnes quos adscribit ad meritum pugnae,
adscribit etiam ad praemium; ut sicut sunt certi de merito, sic sint
certi de praemio. Sed homines certi sunt quod sint in statu merendi.
Ergo et certi sunt quod ad praemium pervenient. Et sic idem quod
prius.
Sed contra, est quod dicitur Eccle. IX, 1: nemo scit utrum
dignus odio vel amore sit.
Responsio. Dicendum, quod non est inconveniens alicui suam
praedestinationem revelari: sed secundum legem communem non est
conveniens ut omnibus reveletur, duplici ratione. Quarum prima potest
sumi ex parte eorum qui non sunt praedestinati. Si enim omnibus
praedestinatis sua praedestinatio sic nota esset, tunc omnibus non
praedestinatis certum esset se praedestinatos non esse, ex hoc ipso
quod se praedestinatos nescirent; et hoc quodammodo eos in
desperationem induceret. Secunda ratio potest sumi ex parte ipsorum
praedestinatorum. Securitas enim negligentiam parit. Si autem certi
essent de sua praedestinatione, securi essent de sua salute; et ita
non tantam sollicitudinem apponerent ad mala vitanda. Et propter hoc a
divina providentia salubriter est ordinatum ut homines suam
praedestinationem vel reprobationem ignorent.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, quod unctio docet de
omnibus pertinentibus ad salutem, intelligendum est de illis quorum
cognitio ad salutem pertinet, non de omnibus quae secundum se ad
salutem non pertinent. Cognitio autem praedestinationis non est
necessaria ad salutem, etsi ipsa praedestinatio sit necessaria.
Ad secundum dicendum, quod non esset conveniens modus dandi praemium,
certificare de praemio habendo certitudine absoluta; sed conveniens
modus est ut illi cui praemium praeparatur, detur certitudo
conditionata; hoc est quod perveniet, nisi ex ipso deficiat. Et
talis certitudo unicuique praedestinato per virtutem spei infunditur.
Ad tertium dicendum, quod etiam hoc non potest esse alicui per
certitudinem notum utrum sit in statu merendi, quamvis ex aliquibus
coniecturis hoc possit probabiliter existimare. Habitus enim nunquam
possunt cognosci nisi per actus. Actus autem virtutum gratuitarum
habent maximam similitudinem cum actibus virtutum acquisitarum, ut non
possit de facili per huiusmodi actus certitudo de gratia haberi, nisi
forte per revelationem inde certificetur aliquis ex speciali
privilegio. Et praeterea in pugna saeculari ille qui est a duce
exercitus adscriptus ad pugnam, non certificatur de praemio nisi sub
conditione, quia non coronabitur, nisi (qui) legitime certaverit.
|
|