|
Et videtur quod non.
1. Quia eiusdem est adiuvari et impediri. Sed praedestinatio non
potest impediri. Ergo nec aliquo adiuvari.
2. Praeterea, illud quo posito vel remoto nihilominus alterum habet
suum effectum, non iuvat ipsum. Sed praedestinatio oportet quod suum
effectum habeat, cum falli non possit: sive oratio fiat, sive non
fiat. Ergo praedestinatio orationibus non iuvatur.
3. Praeterea, nullum aeternum praeceditur ab aliquo temporali. Sed
oratio est temporalis, praedestinatio autem aeterna. Ergo
praedestinationem oratio praecedere non potest, et ita nec eam
adiuvare.
4. Praeterea, membra corporis mystici gerunt in se similitudinem
membrorum corporis naturalis, ut patet I Corinth., cap. XII,
12 ss. Sed unum membrum in corpore naturali non acquirit
perfectionem suam per alterum. Ergo nec in corpore mystico. Sed
membra corporis mystici maxime perficiuntur per praedestinationis
effectus. Ergo unus homo non iuvatur ad effectus praedestinationis
consequendos precibus alterius.
1. Sed contra. Est quod dicitur Genes. cap. XXV, 21: quod
Isaac rogavit dominum pro Rebecca uxore sua, eo quod sterilis esset;
qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae; et ex illo conceptu
natus est Iacob, qui ab aeterno praedestinatus fuerat; nec unquam
fuisset praedestinatio impleta, nisi natus fuisset. Quod oratione
Isaac est impetratum; ergo praedestinatio orationibus iuvatur.
2. Praeterea, in quodam sermone de conversione sancti Pauli legitur
quasi ex persona domini dicentis ad Paulum: disposui in mente mea
perdere te nisi Stephanus servus meus orasset pro te; ergo oratio
Stephani Paulum a reprobatione liberavit; ergo et per eam est
praedestinatus; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, aliquis potest alicui mereri primam gratiam. Ergo
eadem ratione et gratiam finalem. Sed quicumque gratiam finalem
habet, est praedestinatus. Ergo aliquis potest iuvari orationibus
alterius ad hoc quod sit praedestinatus.
4. Praeterea, Gregorius oravit pro Traiano, et eum ab Inferno
liberavit, ut Damascenus narrat in quodam sermone de mortuis; et ita
videtur quod ipse liberatus sit a societate reproborum orationibus
Gregorii; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, membra corporis mystici sunt similia membris corporis
naturalis. Sed membrum unum iuvatur per alterum in corpore naturali.
Ergo etiam in corpore mystico; et sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum, quod praedestinationem iuvari precibus
sanctorum dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod orationes
sanctorum iuvent ad hoc quod aliquis praedestinetur; et hoc non potest
esse verum neque de orationibus secundum quod in propria natura
existunt, quia temporales sunt, praedestinatio autem aeterna; neque
etiam secundum quod existunt in Dei praescientia, quia praescientia
meritorum vel propriorum vel alienorum non est praedestinationis causa,
ut supra dictum est. Alio modo potest intelligi praedestinationem
precibus sanctorum iuvari, quod oratio iuvet ad consequendum
praedestinationis effectum, sicut aliquis iuvatur instrumento, quo
suum opus perficit; et sic est inquisitum de hac quaestione ab omnibus
qui Dei providentiam circa res humanas posuerunt; sed diversimode est
ab eis determinatum. Quidam enim, attendentes immobilitatem divinae
ordinationis, posuerunt quod oratio vel sacrificium vel huiusmodi in
nullo prodesse potest. Et haec dicitur fuisse Epicureorum opinio,
qui omnia immobiliter evenire dicebant ex dispositione superiorum
corporum, quae deos nominabant. Alii autem dixerunt, quod secundum
hoc sacrificia et orationes valent, quia per huiusmodi mutatur
praeordinatio eorum ad quos pertinet disponere de actibus humanis. Et
haec dicitur fuisse opinio Stoicorum, qui ponebant res omnes regi
quibusdam spiritibus, quos deos vocabant; et cum ab eis esset aliquid
praedefinitum, orationibus et sacrificiis poterat obtineri ut talis
definitio mutaretur, placatis deorum animis, ut dicebant. Et in
istam sententiam quasi videtur incidisse Avicenna in fine suae
Metaph.: ponit enim omnia quae aguntur in rebus humanis, quorum
principium est voluntas humana, reducuntur in voluntates animarum
caelestium. Ponit enim, corpora caelestia esse animata; et sicut
corpus caeleste habet influentiam super corpus humanum, ita animae
caelestes, secundum eum, habent influentiam super animas humanas, et
quod ad earum imaginationem sequuntur ea quae in his inferioribus
eveniunt. Et ideo sacrificia et orationes valent, secundum eum, ad
hoc quod huiusmodi animae concipiant ea quae nobis volumus evenire.
Sed istae positiones a fide sunt alienae; quia prima positio tollit
libertatem arbitrii, secunda autem tollit praedestinationis
certitudinem. Et ideo aliter dicendum est quod praedestinatio divina
nunquam mutatur; sed tamen orationes et alia bona opera valent ad
consequendum praedestinationis effectum. In quolibet enim ordine
causarum, attendendus est non solum ordo primae causae ad effectum,
sed etiam ordo causae secundae ad effectum, et ordo causae primae ad
secundam, quia causa secunda non ordinatur ad effectum nisi ex
ordinatione causae primae. Causa enim prima dat secundae quod influat
super effectum suum, ut patet in Lib. de causis. Dico igitur, quod
praedestinationis effectus est salus humana, quae ab ea procedit sicut
a causa prima; sed eius possunt esse multae causae aliae proximae quasi
instrumentales, quae sunt ordinatae a divina praedestinatione ad
salutem humanam, sicut instrumenta applicantur ab artifice ad effectum
artis explendum. Unde, sicut praedestinationis divinae est effectus
quod iste salvetur, ita et quod per orationes talis vel per talia
merita salvetur. Et hoc est quod Gregorius dicit in I libro
dialogorum ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata
sunt, ut precibus obtineantur; propter quod, ut dicit Boetius in
libro V de consolatione: preces, cum rectae sunt, inefficaces esse
non possunt.
Ad primum igitur dicendum, quod nihil est quod ordinem
praedestinationis possit infringere, et ideo impediri non potest; sed
multa sunt quae ordini praedestinationis subiacent ut causae mediae; et
ista dicuntur iuvare praedestinationem, modo praedicto.
Ad secundum dicendum, quod ex quo praedestinatum est quod talis
orationibus talibus salvetur, non possunt orationes removeri nisi
praedestinatione remota; sicut nec salus humana, quae est
praedestinationis effectus.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quod oratio non iuvet
praedestinationem quasi causa; et hoc concedendum est.
Ad quartum dicendum, quod effectus praedestinationis, qui sunt gratia
et gloria, non se habent per modum perfectionis primae, sed per modum
perfectionis secundae. Membra autem corporis naturalis, quamvis non
iuventur ab invicem in perfectionibus primis consequendis, iuvantur
tamen invicem, quantum ad perfectiones secundas; et est etiam aliquod
membrum in corpore quod primo formatum iuvat ad formationem aliorum
membrorum, scilicet cor; unde ratio procedit ex falso.
Ad primum autem in contrarium concedimus.
Ad secundum dicendum, quod Paulus nunquam fuit reprobatus secundum
dispositionem divini consilii, quod est immutabile; sed solum secundum
dispositionem divinae sententiae quae accipitur secundum inferiores
causas, quae quandoque mutantur. Unde non sequitur quod oratio fuerit
praedestinationis causa, sed quod iuverit solum ad praedestinationis
effectum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis praedestinatio et gratia finalis
convertantur, tamen non oportet quod quidquid est causa gratiae
finalis, quocumque modo, sit etiam causa praedestinationis, sicut
patet ex supra dictis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Traianus esset in loco reproborum,
non tamen erat simpliciter reprobatus; praedestinatum enim erat quod
precibus Gregorii salvaretur.
Quintum concedimus.
|
|