|
[Authenticitate probabilis]
Et videtur quod non
1. Quia super illud Apoc. III: non delebo nomen
eius de libro vitae, dicit Glossa: liber vitae est Dei
praescientia, in qua omnia sunt constantia. Non autem essent
constantia, si essent delebilia. Ergo nihil de libro vitae deleri
potest.
2. Praeterea, de libro non deletur aliquid, nisi quia vel est
superfluum vel corruptum. Sed in libro vitae nihil est huiusmodi.
Ergo nihil potest inde deleri.
3. Praeterea, secundum philosophum in III de anima, intellectus
noster, antequam intelligat, est sicut tabula in qua nihil est
scriptum; ex ea ergo metaphora aliquid dicitur in libro vitae scriptum
quod Deus illud intelligit. Sed intellectus Dei et eius scientia est
invariabilis. Cum igitur deletio variationem importet, videtur quod
de libro vitae nullus deleri possit. Sed dicebat quod aliqui sunt
scripti in libro vitae simpliciter ad gloriam habendam, et isti de
libro vitae deleri non possunt; alii vero sunt scripti secundum
praesentem iustitiam et hi sunt scripti secundum quid et deleri
possunt.
4. Sed contra, causa dignior est effectu; quanto autem aliquid est
dignius, tanto est invariabilius. (Sed gloria est effectus
gratiae); si igitur illi qui sunt scripti ad gloriam habendam non
possint deleri, videtur quod nec illi qui sunt scripti ad gratiam
habendam, et sic videtur quod nullus inde possit deleri.
5. Praeterea, quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo
est. Liber autem vitae est invariabilis. Ergo quicumque sunt scripti
in libro vitae, sunt ibi scripti invariabiliter, et ita nullus potest
inde deleri. Sed dicebat, quod ratio procedit de illis qui sunt
scripti in libro vitae simpliciter, non autem de illis qui sunt scripti
secundum praesentem iustitiam.
6. Sed contra, liber vitae est divina praedestinatio eorum quibus
aeterna dabitur vita, ut Augustinus dicit XX de civitate Dei. Sed
praedestinationis causa non sunt merita praesentia nec etiam praescita.
Ergo nihil est dictu quod aliqui sint scripti in libro vitae secundum
praesentem iustitiam.
7. Praeterea, non dicimus quod aliqui sint praedestinati secundum
praesentem iustitiam. Si igitur liber vitae est praedestinatio, sicut
etiam habetur Philippens. IV super illud: quorum nomina sunt in
libro vitae, Glossa: idest in praedestinatione Dei, videtur quod
non debeant dici aliqui esse ibi scripti secundum praesentem iustitiam.
8. Praeterea, Deus non cognoscit res per modum rerum, sed per
modum suiipsius; unde eodem modo cognoscit res antequam sint et
postquam sunt. Unde dicitur Eccl. XXIII: domino Deo nostro
antequam crearentur, nota sunt omnia, sic et post perfectum cognoscit
omnia. Quod autem dicitur secundum praesentem iustitiam, pertinet ad
modum quo res est, cuius esse variatur per praesens, praeteritum et
futurum. Non debet ergo hic poni modus divinae cognitionis ut dicatur
aliquis esse scriptus in libro vitae secundum praesentem iustitiam, cum
liber vitae ad divinam notitiam pertineat, ut dictum est.
9. Praeterea, cum dicitur aliquis esse scriptus in libro vitae
secundum praesentem iustitiam, aut hoc dicitur secundum quod in Deo
est notitia de praesenti iustitia eius absolute, vel in ordine ad vitam
aeternam habendam. Si absolute, sic nullo modo deletur, quia Deus
nunquam desinet habere notitiam de iustitia praesenti istius. Si autem
in ordine ad gloriam, nunquam potest dici fuisse scriptus in libro
vitae, cum Deus praesciverit quod ille per praesentem iustitiam non
esset habiturus vitam aeternam. Ergo nullo modo potest dici quod qui
est scriptus in libro vitae secundum praesentem iustitiam, possit inde
deleri.
10. Praeterea, ad hoc aliquid in libro scribitur quod memoriae
commendetur. Sed eos qui non sunt praedestinati ad vitam, Deus non
habet in memoria, de qua dicitur: in memoria aeterna erit iustus,
quae scilicet pertinet ad notitiam approbationis. Ergo tales non sunt
scripti in libro vitae et ita non potest dici quod inde deleantur.
11. Praeterea, sicut falli vel deficere pertinet ad mutationem
praedestinationis vel praescientiae, ita deleri videtur pertinere ad
mutationem libri vitae. Sed nullo modo conceditur quod divina
praescientia fallatur aut praedestinatio excidat sive deficiat. Ergo
nullo modo etiam concedi debet quod aliquid in libro vitae deleatur.
Sed dicebat, quod ratio procedit de illis qui sunt scripti in libro
vitae simpliciter, non autem de illis qui sunt scripti secundum quid.
12. Sed contra, liber vitae divina notitia est, ut supra dictum
est. Deus autem nihil cognoscit secundum quid, sed omnia cognoscit
simpliciter. Ergo non potest dici quod aliqui sint scripti in libro
vitae secundum quid.
13. Praeterea, Gregorius dicit super illud Isaiae
XXXVIII: dispone domui tuae etc., quod Deus etsi mutet
sententiam, nunquam tamen mutat consilium. Hoc autem videtur ad
consilium Dei pertinere quod aliquis in libro vitae scribatur. Ergo
nullo modo qui scribuntur, possunt deleri.
14. Praeterea, eiusdem rationis esse videtur quod aliquis de novo
in libro vitae scribatur, et quod scriptus deleatur, quia sicut aliqui
iusti a gratia excidunt, ita etiam aliqui peccatores ad iustitiam
convertuntur. Sed non videtur convenienter posse dici quod aliquis de
novo in libro vitae scribatur, quia nihil novum potest esse in Deo.
Ergo videtur quod nec aliquis ibi scriptus possit inde deleri.
15. Praeterea, gratia est signum vitae aeternae habendae, quod
patet per illud quod dicitur II ad Cor. I: qui signavit nos et
unxit et cetera. Hoc autem signum falsum esset si aliquis gratiam
habens gloriam non esset habiturus. Cum igitur signa divinitus data
falsa esse non possint, videtur quod quicumque habet gratiam, sit
habiturus gloriam, et ita etiam qui est scriptus in libro vitae
secundum praesentem iustitiam, deleri non possit.
1. Sed contra est quod dicitur in Ps. deleantur de libro viventium
et cetera.
2. Praeterea, Exodi XXXII dominus dicit: qui peccaverit in
me, delebo eum de libro meo. Sed multi peccant. Ergo multi de libro
viventium delentur.
3. Praeterea, illud cuius contrarium impossibile est esse, frustra
alicui promittitur in praemium. Non enim potest dici esse praemium
hominis quod sit animal. Sed non deleri de libro vitae promittitur in
praemium iustis. Dicitur enim Apoc. III: qui vicerit, sic
vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae.
Ergo non est impossibile aliquem de libro vitae deleri.
4. Praeterea, Lucae X dominus discipulis dixit: gaudete quia
nomina vestra scripta sunt in caelis; et tamen ex eis quidam retro
abierunt, ut habetur Ioannis VI, et praecipue Iudas de quo dicitur
actuum I, quod abiit in locum suum, Glossa: idest in Infernum.
Ergo aliqui scripti in libro vitae inde delentur. Sed dicebat, quod
illos discipulos qui retro abierunt, dominus dixit esse scriptos in
caelis, non quia secundum rei veritatem essent scripti, sed secundum
eorum opinionem.
5. Sed contra, gaudium quod non est de veritate, sed de eo quod est
in opinione tantum, est gaudium vanum. Dominus autem discipulos suos
ad gaudium vanum non invitasset, et tamen dixit eis: gaudete quia
nomina vestra scripta et cetera. Ergo non erant scripti solum secundum
opinionem, sed secundum rei veritatem.
6. Praeterea, Apoc. III dicitur: tene quod habes, ne alius
accipiat coronam tuam. Frustra autem hoc diceretur nisi aliquis
coronam posset amittere. Haec autem corona est vita aeterna. Ergo
illi etiam qui sunt scripti ad habendam vitam aeternam, possunt eam
amittere.
7. Praeterea, oratio non fit de eo quod necesse est esse. Non enim
oramus pro illis quos iam impossibile est peccare, qui sunt in patria.
Sed Ecclesia orat pro aliquibus, quod de libro vitae non deleantur.
Unde in quadam oratione dicitur: omnium fidelium vivorum ac
defunctorum nomina beatae praedestinationis liber adscripta retineat.
Ergo possibile est aliquorum nomina ibi scripta deleri.
8. Praeterea, cum dicitur aliquem posse deleri vel scribi in libro
vitae, non est referendum ad humanam potentiam sed divinam. Non enim
hominis potentiae subiacet Scriptura libri vitae, sed solum divinae.
Sed Deus potest delere de libro vitae etiam praedestinatos; potest
enim eos non salvare cum ex sola gratia eos salvet. Ergo videtur
simpliciter concedendum quod aliquis possit deleri de libro vitae.
9. Praeterea, notitia libri vitae pertinet ad scientiam visionis.
De hac autem scientia loquendo Deus potest scire aliqua quae nescit;
potest enim aliqua facere quae non est facturus. Ergo pari ratione
possunt scribi in libro vitae qui nondum sunt scripti, vel deleri qui
sunt scripti.
10. Praeterea, ille qui est scriptus in libro vitae, cum liberum
arbitrium habeat non confirmatum, potest mortaliter peccare et statim
mori post peccatum cum sit mortalis. Ergo potest damnari et ita potest
esse inscriptus in libro vitae, quia ut dicitur Apoc. XX: qui non
est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis et
sulphuris, et sic videtur quod aliquis de libro vitae deleri possit.
Responsio. Dicendum quod huic quaestioni difficultatem affert quod ex
una parte plures sacrae Scripturae auctoritates expresse dicunt aliquos
de libro vitae deleri posse. Ex alia vero parte talis deletio ad
mutationem libri vitae pertinere videtur, quod tamen necesse est ponere
aliquid increatum, ut in superioribus est ostensum. Unde quidam
dixerunt quod aliqui dicuntur de libro vitae deleri non quod primo
fuerint ibi scripti et postea desinant esse scripti, sed quia secundum
suam opinionem et aliorum hominum scripti erant, licet non secundum
veritatem; et tunc dicuntur deleri, quando manifestum fit eos in libro
vitae scriptos non fuisse. Et habent pro se quandam Glossam super
illud Ps.: deleantur de libro viventium, quae expresse hoc dicere
videtur. Necesse est etiam hoc dicere, si ponamus quod scribi in
libro vitae nihil aliud sit quam esse praedestinatum ad vitam, qualiter
Scripturam libri vitae quaedam Glossa et auctoritates sanctorum
interpretantur. Sed quia auctoritates sacrae Scripturae expressam
mentionem de deletione praedicta facere videntur et gaudium etiam vanum
esset de hoc quod est scribi in libro vitae, si solum ad opinionem
hominum referretur, ut in obiiciendo est tactum, ideo distinguitur
communiter quod aliqui dicuntur esse scripti in libro vitae secundum
divinam praedestinationem et isti simpliciter et indelebiliter sunt
scripti; aliqui vero secundum praesentem iustitiam et isti sunt scripti
secundum quid et delebiliter. Hanc autem distinctionem ex qua tota
pendet quaestionis difficultas, tribus modis intelligere possumus.
Primo quidem quia scribi in libro vitae dicitur respectu vitae
aeternae, ut intelligatur ille esse scriptus in libro vitae quem Deus
cognoscit habiturum vitam aeternam; vita autem aeterna habetur ab
aliquo dupliciter, uno modo simpliciter et alio modo secundum quid.
Simpliciter quidem habetur ab illis qui habent eam in re, sicut a
beatis. Secundum quid autem habetur ab illis qui habent eam in spe et
in merito; unumquodque enim tunc simpliciter esse dicitur cum est in
seipso; secundum quid autem cum est solum in causa sua. Cum igitur
Deus scit aliquem habiturum vitam aeternam in re, scit eum habiturum
vitam aeternam simpliciter. Et quia liber vitae est notitia Dei de
vita aeterna alicuius, sequitur quod talis sit scriptus in libro vitae
simpliciter. Et sicut notitia Dei falli non potest, ita nec aliquis
sic scriptus in libro vitae deleri potest. Cum vero Deus scit aliquem
habiturum vel habere vitam aeternam solum in spe et in merito, scit eum
habiturum vitam aeternam secundum quid; unde et talis dicitur esse in
libro vitae scriptus secundum quid sive secundum praesentem iustitiam.
Et quando decidet a iustitia praesenti in qua vitam aeternam habebat ut
in causa, deficiet ab ordine quem habebat ad vitam aeternam et ita
deficiet a Scriptura libri vitae, non per mutationem illius sed sui.
Alio modo potest intelligi per quandam metaphoram. Nam liber per suam
Scripturam est repraesentativus eorum quae in libro scripta esse
dicuntur. Unde inquantum vita hominis spiritualis repraesentatur in
Deo, dicitur homo esse scriptus in libro vitae. Repraesentatio autem
creaturarum in Deo, sive similitudo, est duplex: uno modo per modum
scientiae, sicut etiam similitudo artificiati est in mente artificis
apud nos; alio modo per modum naturae, sicut filius artificis
assimilatur sibi in natura. Deus enim et creaturarum scientiam habet
quae est similitudo rerum scitarum, et iterum omnes creaturae Deo
similantur inquantum sunt et bonae sunt. Sic igitur in libro vitae
potest dici aliquis esse scriptus dupliciter: uno modo quia Deus habet
scientiam de vita ipsius aeterna, quod scilicet eam habiturus sit et
sic scriptus in libro vitae deleri non potest, sicut nec Dei
praescientia falli. Alio modo inquantum aliquis imitatur aeternam
vitam Dei quam quidem imitatur aliquis etiam per hoc quod gratiam
habet, cum per vitam gratiae aliquis divinae vitae configuretur, a qua
quidem configuratione aliquis deficit per hoc quod a gratia cadit.
Unde potest sic scriptus de libro vitae deleri, absque eo quod liber
vitae mutetur, per solam sui mutationem, sicut et aliquis homo per sui
mutationem desinit esse similis alteri absque eius mutatione. Tertio
modo potest intelligi ut consideremus quod Deus de rebus variabilibus
invariabilem scientiam habet. Res enim quae variantur per praesens,
praeteritum et futurum, Deus uno et eodem modo scit. Unde si in
aliqua propositione ad divinam scientiam pertinente aliqua variatio
importetur quae pertineat ad variationem scibilis et non ad variationem
scientis, non est inconveniens. Sicut si dicatur quod Deus
praescivit aliqua quae nunc non praescit, et quod Deus scit hunc esse
nasciturum quem postea nesciet esse nasciturum. Haec enim dicuntur
quia res scita a Deo quae prius erat futura, postmodum non sit
futura. Cum autem dicitur aliquis esse scriptus in libro vitae, nihil
aliud est dictu, ut ex supra determinatis patet, quam quod Deus scit
istum esse ordinatum ad vitam aeternam habendam, ad similitudinem eius
quod aliqui dicuntur adscribi ad militiam vel ad aliquam civilitatem.
Est autem aliquis ordinatus ad vitam aeternam, quod est eum habiturum
esse vitam aeternam, dupliciter: uno modo ex causa aeterna et
immutabili, scilicet ex ipsa praedestinatione divina. Alio modo ex
causa temporali et variabili, scilicet ex praesenti iustitia. Dicitur
igitur aliquis scriptus in libro vitae vel ex eo quod Deus scit eum
esse habiturum vitam aeternam ex ordine praedestinationis et hoc est
esse simpliciter scriptum in libro vitae et talis Scriptura non
deletur; vel ex eo quod Deus scit aliquem esse habiturum vitam
aeternam ex ordine praesentis iustitiae, qui ordo potest deficere, et
secundum hoc aliquis potest esse nunc habiturus vitam aeternam qui
postea non est habiturus, sicut aliquid modo est futurum quod postea
non erit futurum. Unde sicut absque praeiudicio divinae
immutabilitatis dicitur quod Deus scivit aliquid esse futurum quod modo
nescit esse futurum, ita absque praeiudicio eiusdem dicitur quod scivit
aliquem esse habiturum vitam aeternam, quem modo nescit esse
habiturum. Et hoc est scriptum in libro vitae secundum praesentem
iustitiam inde deleri.
|
|