|
Et videtur quod sic.
1. Quia Apocal. cap. XX, 12, super illud: alius liber
apertus est, qui est vitae, Glossa: id est Christus, qui tunc
apparebit potens, et suis dabit vitam. Sed Christus in iudicio
apparebit in forma humana, quae non est aliquid increatum. Ergo liber
vitae nihil increatum dicit.
2. Praeterea, Gregorius in moralibus dicit, quod liber vitae
dicitur ipse iudex venturus: quia quisquis eum viderit, mox cuncta
quae fecit, ad memoriam revocabit. Sed Christo datum est iudicium
secundum humanam naturam, ut patet Ioannis cap. V, vers. 27:
potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Ergo
Christus secundum humanam naturam est liber vitae; et sic idem quod
prius.
3. Praeterea, liber dicitur ex hoc quod est receptivus Scripturae.
Sed receptivum dicitur aliquid ex potentia materiali, quae in Deo
esse non potest. Ergo liber vitae non dicit aliquid increatum.
4. Praeterea, liber, cum importet quamdam collectionem, designat
distinctionem et differentiam. Sed in natura increata, quae est
simplicissima, nulla diversitas invenitur. Ergo liber ibi dici non
potest.
5. Praeterea, in quolibet libro differt Scriptura libri ab ipso
libro. Scriptura autem libri sunt figurae, quibus cognoscuntur quae
in libro leguntur. Ideae autem quibus Deus res cognoscit, non sunt
aliud quam divina essentia. Ergo ipsa natura increata liber dici non
potest.
6. Sed dicebat, quod quamvis in natura divina non sit aliqua
differentia realis, est tamen ibi aliqua differentia secundum
rationem.- Sed contra, quod est secundum rationem solum, est in
intellectu nostro tantum. Si igitur differentia quam liber requirit,
est solum secundum rationem, oportet quod sit tantum in intellectu
nostro liber vitae; et ita non erit aliquid increatum.
7. Praeterea, liber vitae videtur esse cognitio divina de
salvandis. Cognitio autem salvandorum sub visionis scientia
continetur: cum igitur anima Christi in verbo omnia videat quae Deus
cognoscit scientia visionis, videtur quod etiam numerum electorum et
omnes electos cognoscat. Ergo anima Christi liber vitae dici potest;
et sic dicit aliquid creatum.
8. Praeterea, Eccli., XXIV, 32, dicitur: haec omnia
liber vitae. Glossa: id est novum et vetus testamentum. Sed novum
et vetus testamentum sunt quid creatum. Ergo liber vitae dicit quid
creatum.
9. Praeterea, liber videtur ex eo dici quod in eo est aliquid
scriptum. Scriptura autem aliquam difformitatem requirit; unde et
intellectus noster in sui principio propter sui puritatem comparatur
tabulae in qua nihil est scriptum. Sed divina natura est purior multo
et simplicior quam intellectus noster. Ergo non potest dici liber.
10. Praeterea, liber est ad hoc ut in eo legatur. Sed non potest
dici quod divina natura sit liber, quia ipse in seipso legat; ut patet
per Augustinum, qui dicit, quod non dicitur liber vitae, quia
aliquid in seipso legat ad hoc quod cognoscat in se quae prius
nescivit. Similiter nec potest dici liber quia aliquis alius in eo
legat: nullus enim potest legere aliquid nisi ubi invenitur aliqua
difformitas, sicut in charta non scripta nihil legitur propter sui
uniformitatem. Ergo divina natura increata liber dici non potest.
11. Praeterea, a libro non accipitur cognitio de rebus quasi a
causa rerum, sed quasi a signo. Sed in Deo accipitur notitia de
rebus non quasi a signo, sed quasi a causa. Ergo liber vitae divina
cognitio dici non potest.
12. Praeterea, nihil est signum sui ipsius. Liber autem est
signum veritatis. Ergo cum Deus sit ipsa veritas, non potest ipsemet
liber dici.
13. Praeterea, alio modo est scientiae principium liber et
magister. Sed sapientia omnis dicitur esse a Deo quasi a magistro.
Non ergo quasi a libro.
14. Praeterea, alio modo repraesentantur res in speculo et in
libro. Sed Deus dicitur speculum, sapientiae cap. VII, 26,
propter hoc quod res omnes repraesentantur in ipso. Ergo non potest
vel debet dici liber.
15. Praeterea, ab uno libro originali, etiam qui transcribuntur,
libri dicuntur. Sed mentes hominum et Angelorum quodammodo
transcribuntur a mente divina, dum ab ea cognitionem de rebus
suscipiunt. Si ergo mens divina liber vitae dicitur, et mentes
creatae libri debent dici; et sic liber vitae non semper dicit aliquid
increatum.
16. Praeterea, liber vitae videtur importare repraesentationem
vitae, et quamdam causalitatem ad vitam. Sed hoc totum convenit
Christo secundum quod homo, quia in ipso, sicut in exemplari,
repraesentatur omnis vita gratiae et gloriae, ut dictum est Moysi
Exod. XXV, 4: vade, et fac omnia secundum exemplar quod tibi in
monte monstratum est. Similiter ipse nobis vitam promeruit. Ergo
ipse Christus secundum quod homo, potest dici liber vitae.
1. Sed contra. Est quod dicit Augustinus in libro XX de civitate
Dei: quaedam vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuique opera
sua, vel bona vel mala, in memoriam revocentur; quae nimirum vis
divina libri nomen accepit. Sed vis divina est quid increatum. Ergo
et liber vitae dicit quid increatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit in eodem libro, quod liber vitae
est praescientia divina, quae falli non potest. Sed praescientia est
quid increatum. Ergo et liber vitae.
Responsio. Dicendum, quod liber in divinis non potest dici nisi
metaphorice, ut ipsa repraesentatio vitae liber vitae dicatur. Et
secundum hoc sciendum est, quod vita dupliciter repraesentari potest:
uno modo ipsa vita secundum se; alio modo secundum quod ab aliquibus
participabilis est. Vita autem secundum seipsam repraesentari potest
dupliciter. Uno modo per modum doctrinae: quae quidem repraesentatio
maxime pertinet ad auditum, qui est maxime sensus disciplinalis, ut
dicitur in principio de sensu et sensato; et hoc modo liber vitae
dicitur in quo continetur doctrina de vita consequenda; et sic novum et
vetus testamentum liber vitae dicitur. Alio modo per modum
exemplaris: et haec quidem repraesentatio pertinet ad visum; et sic
liber vitae dicitur ipse Christus, quia in eo, sicut in exemplari,
possumus aspicere qualiter sit vivendum, ut perveniamus ad vitam
aeternam. Sic autem nunc non agimus de libro vitae; sed secundum quod
liber vitae dicitur repraesentatio eorum qui ad vitam pervenient, qui
dicuntur in libro vitae conscripti secundum quamdam similitudinem ad res
humanas. In qualibet enim multitudine quae providentia regitur
alicuius gubernantis, ad multitudinem illam nullus admittitur nisi
secundum gubernantis ordinationem; et ideo illi qui debent admitti in
collegium multitudinis, conscribuntur quasi illius multitudinis
consortes; et ex illa conscriptione dirigitur princeps multitudinis in
admittendis vel excludendis ad consortium multitudinis sibi subiectae.
Multitudo autem illa quae eminentissimo modo divina providentia
gubernatur, est collegium Ecclesiae triumphantis, quae et civitas
Dei nominatur in Scripturis; et ideo conscriptio eorum qui ad illam
societatem sunt admittendi, sive repraesentatio, liber vitae dicitur:
quod patet ex modo loquendi in Scripturis. Dicitur enim Lucae cap.
X, 20: gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in libro vitae,
in caelis, et Isaia IV, 3: sanctus vocabitur omnis qui scriptus
est in vita in Ierusalem; et Hebr., XII, 22: accessistis ad
civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multorum millium
Angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti
sunt in caelis. Oportet igitur, ut similitudinem sequamur, ut ex hac
conscriptione dirigatur ad vitam conferendam ille qui tali multitudini
praeest; quod soli Deo convenit. Ipse autem non dirigitur aliquo
creato, cum sit regula a nullo extrinseco directa. Unde liber vitae,
secundum quod nunc de eo loquimur, aliquid increatum dicit.
Ad primum igitur et secundum, patet responsio ex dictis. Loquitur
enim Glossa et auctoritas Gregorii de libro vitae secundum aliam
acceptionem, secundum quam dicitur exemplar vivendi: quo inspecto
quilibet scire poterit in quo exemplari concordaverit et in quo
discordaverit.
Ad tertium dicendum, quod in illis quae translative dicuntur de Deo,
hoc est generaliter observandum, quod secundum nihil imperfectionis in
divinam praedicationem assumuntur: et ideo auferendum est quidquid ad
materialitatem vel privationem vel temporalitatem pertinet. Quod autem
liber sit receptivus alicuius extraneae impressionis, convenit libro
inquantum est temporalis, et de novo conscriptus; et secundum hoc in
divinam praedicationem non venit.
Ad quartum dicendum, quod de ratione libri est quod importet
differentiam eorum quae cognoscuntur per librum, quia per unum librum
multorum cognitio traditur. Sed quod oporteat, ad multorum
cognitionem tradendam, in ipso libro esse diversitatem, est ex defectu
libri: multo enim esset liber perfectior, si per unum quid posset
omnia edocere quae per multa edisserit. Unde cum in Deo sit summa
perfectio, ipse talis liber est qui multa demonstrat per id quod est
maxime unum.
Ad quintum dicendum, quod hoc est ex defectu libri materialis, quod
litterae in eo scriptae differunt a charta in qua scribuntur: hoc enim
ad eius compositionem pertinet, ex qua contingit ut habens non sit id
quod habetur; et ideo in Deo huiusmodi rationes rerum non differunt ab
eius essentia secundum rem, sed secundum rationem tantum.
Ad sextum dicendum, quod quamvis diversitas inter Scripturam et id in
quo scribitur, sit in ratione tantum, tamen repraesentatio, quae
complet rationem libri, non est tantum in ratione nostra, sed in
Deo; et ideo liber vitae secundum rem est in Deo.
Ad septimum dicendum, quod liber vitae, ut dictum est, habet
dirigere Deum, qui dat vitam, in hoc quod vitam det. Quamvis autem
anima Christi habeat in se cognitionem omnium salvandorum, tamen ex
hac cognitione non dirigitur Deus, sed ex cognitione increata, quae
est ipse. Unde scientia animae Christi non potest dici liber vitae
secundum quod nunc de eo loquimur.
Ad octavum patet responsio ex dictis.
Ad nonum dicendum, quod quamvis in Deo nulla sit diversitas, sed
summa puritas, tamen comparatur libro scripto, et non tabulae non
scriptae, sicut intellectus noster. Intellectus enim noster secundum
hoc tabulae rasae comparatur, quod est in potentia ad omnes formas
intelligibiles, et nullam earum habet in actu; sed in intellectu
divino sunt omnes formae rerum in actu, et omnes in eo sunt unum; et
ideo cum uniformitate stat ibi ratio Scripturae.
Ad decimum dicendum, quod in libro vitae et ipse Deus legit, et alii
legere possunt secundum quod eis datur. Nec Augustinus removere
intendit quin Deus in libro vitae legat; sed quia hoc modo non legit
ut cognoscat ea quae prius nescivit. Alii etiam in eo legere possunt,
quamvis sit uniformis per totum, inquantum secundum unum et idem est
ratio diversorum.
Ad undecimum dicendum, quod similitudo rei est duplex: una est quae
est exemplaris, et haec est causa rei; alia quae est exemplata, et
haec est effectus et signum rei. Liber autem apud nos conformatur
scientiae nostrae, quae est causata a rebus; et ideo ab eo accipitur
cognitio de rebus non sicut a causa, sed sicut a signo. Sed scientia
Dei est causa rerum, continens rerum similitudines exemplares; et
ideo a libro vitae accipitur scientia sicut a causa, et non sicut a
signo.
Ad duodecimum dicendum, quod liber vitae et est ipsa veritas
increata, et est similitudo veritatis creatae, sicut liber creatus est
signum veritatis.
Ad decimumtertium dicendum, quod in Deo exemplaris causa et efficiens
incidunt in idem; et ideo ex hoc quod est causa exemplaris, potest
dici liber; ex hoc autem quod efficiens sapientiae causa est, potest
dici magister.
Ad decimumquartum dicendum, quod repraesentatio speculi in hoc differt
a repraesentatione libri, quod repraesentatio speculi immediate
refertur ad res, sed liber mediante cognitione. Continentur enim in
libro figurae, quae sunt signa vocum, quae sunt signa intellectuum,
qui sunt similitudines rerum; in speculo autem ipsae rerum formae
resultant. In Deo autem resultant utroque modo rerum species,
inquantum ipse cognoscit res, et cognoscit se cognoscere eas; et ideo
ratio speculi et ratio libri ibi inveniuntur.
Ad decimumquintum dicendum, quod etiam mentes sanctorum libri dici
possunt, ut patet Apocal., cap. XX, 12: libri aperti sunt:
quod Augustinus exponit de cordibus iustorum; non possunt tamen dici
libri vitae per modum prius dictum; ut ex dictis patet.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet Christus, secundum quod homo,
sit exemplar et causa vitae aliquo modo; non tamen, secundum quod
homo, est causa vitae gloriae per auctoritatem, nec est exemplar Deum
dirigens ad dandum vitam; unde, secundum quod homo, non potest dici
liber vitae.
|
|