|
Et videtur quod personaliter.
1. In Psalm. enim XXXIX, 9, dicitur: in capite libri
scriptum est de me; Glossa: apud patrem, qui est caput mei. Sed
nihil habet caput in divinis nisi quod habet principium; quod autem
habet principium, in divinis dicitur personaliter. Ergo liber vitae
personaliter dicitur.
2. Praeterea, sicut verbum dicit notitiam ex alio procedentem, ita
et liber, quia Scriptura libri a scriptore procedit. Sed verbum,
ratione praedicta, dicitur personaliter in divinis. Ergo et liber
vitae.
3. Sed dicebat, quod verbum importat processum realem, liber autem
vitae processum rationis tantum.- Sed contra, nos non possumus
nominare Deum nisi ex his quae apud nos sunt. Sed sicut apud nos
verbum procedit a prolatore realiter distinctum ab eo, ita et liber a
scriptore. Ergo eadem ratione utrumque importabit in divinis
distinctionem realem.
4. Praeterea, verbum vocis magis distat a dicente quam verbum
cordis; et adhuc magis verbum Scripturae, quod significat verbum
vocis. Si ergo verbum divinum, quod sumitur ad similitudinem verbi
cordis, ut Augustinus dicit, realiter distinguitur a dicente, multo
fortius liber, qui Scripturam importat.
5. Praeterea, illud quod attribuitur alicui, oportet quod ei
conveniat secundum omnia quae sunt de ratione ipsius. Sed de ratione
libri non solum est quod aliquid repraesentet, sed etiam quod ab aliquo
scribatur. Ergo in divinis accipitur nomen libri secundum quod est ab
alio; et sic personaliter dicitur.
6. Praeterea, sicut de ratione libri est quod legatur, ita et quod
scribatur. Sed, secundum quod scribitur, est ab alio; secundum
autem quod legitur, est ad alium. Ergo de ratione libri est quod sit
ab alio et ad alium; ergo liber vitae dicitur personaliter.
7. Praeterea, liber vitae dicit notitiam expressam ab alio. Sed
quod exprimitur ab alio, oritur ab eo. Ergo liber vitae importat
relationem originis, et sic dicitur personaliter.
Sed contra, est, quod liber vitae est ipsa divina praedestinatio, ut
Augustinus dicit in Lib. de civitate Dei, et ut habetur in Glossa
Apocal. cap. XX, 12. Sed praedestinatio dicitur
essentialiter, et nunquam personaliter. Ergo et liber vitae.
Responsio. Dicendum, quod quidam dixerunt quod liber vitae dicitur
quandoque personaliter, quandoque essentialiter; secundum enim quod
transfertur in divina ex ratione Scripturae, personaliter dicitur,
secundum hoc enim importat originem ab alio (liber enim nonnisi ab alio
scribitur); secundum autem quod importat repraesentationem eorum quae
in libro scribuntur, sic dicitur essentialiter. Sed ista distinctio
non videtur esse rationabilis, quia nomen aliquod dictum de Deo non
dicitur personaliter nisi de sui ratione relationem originis importet,
secundum hoc quod in divinam praedicationem venit. In his autem quae
translative dicuntur, non accipitur metaphora secundum quamcumque
similitudinem, sed secundum convenientiam in illo quod est de propria
ratione rei cuius nomen transfertur; sicut nomen leonis in Deo non
transfertur propter convenientiam quae est in sensibilitate, sed
propter convenientiam in aliqua proprietate leonis. Unde et liber
vitae non transfertur ad divina secundum id quod est commune omni
artificiato, sed secundum id quod est proprium libri inquantum est
liber. Procedere autem a scriptore convenit libro non inquantum est
liber, sed inquantum est artificiatum; sic enim et domus est ab
aedificatore et cultellus a fabro. Sed repraesentatio eorum quae
scribuntur in libro, est de propria ratione libri inquantum huiusmodi;
unde, tali repraesentatione manente, etiamsi ab alio scriptus non
esset, esset quidem liber, sed non esset artificiatus. Unde patet
quod liber non transumitur ad divina ex hoc quod ab alio scribitur, sed
ex hoc quod repraesentat ea quae scribuntur in libro. Et ideo, cum
repraesentatio sit communis toti Trinitati, liber in divinis non
dicitur personaliter, sed essentialiter tantum.
Ad primum igitur dicendum, quod ea quae in divinis essentialiter
dicuntur, aliquando pro personis supponunt; unde hoc nomen Deus
quandoque supponit pro persona patris et quandoque pro persona filii,
ut cum dicitur Deus generans, vel Deus genitus; et ita etiam liber,
quamvis essentialiter dicatur, tamen potest supponere pro persona
filii; et secundum hoc dicitur habere caput vel principium in divinis.
Ad secundum dicendum, quod verbum, secundum suam rationem qua in
divinis dicitur, importat originem ex alio, ut in quaest. de verbo,
art. 1 et 2, dictum est; liber autem non importat originem ex sua
ratione, secundum quam ad divina transumitur; et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod quamvis liber apud nos realiter procedat a
scriptore, sicut verbum a prolatore, tamen ista processio non
importatur in nomine libri, sicut importatur in nomine verbi; non enim
plus importatur in nomine libri processio a scriptore quam in nomine
domus processio ab aedificatore.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procederet, si in ratione libri
esset ratio verbi scripti; hoc autem non est verum; unde ratio non
sequitur.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa tenet in his quae proprie
dicuntur; in his autem quae metaphorice dicuntur, sicut liber, non
oportet quod conveniat ei de quo praedicatur secundum omnia praedicta
quae ei conveniunt proprie; alias oporteret quod Deus, qui dicitur
leo metaphorice, haberet ungulas et pilos.
Ad sextum patet ex dictis, et similiter ad septimum.
|
|