|
Et videtur quod non.
1. Liber enim vitae ad vitam pertinet; sed vita spiritui sancto
attribuitur in Scripturis; Ioan., VI, 64: spiritus est qui
vivificat. Ergo et liber vitae spiritui sancto appropriari debet, et
non filio.
2. Praeterea, principium in unoquoque potissimum est. Sed pater
dicitur caput sive principium libri, ut patet in Psalmo XXXIX,
9: in capite libri scriptum est de me. Ergo patri appropriari debet
nomen libri.
3. Praeterea, illud in quo aliquid scribitur, habet proprie
rationem libri. Sed in memoria dicitur aliquid scribi. Ergo memoria
habet rationem libri. Sed memoria appropriatur patri, sicut
intelligentia filio, et sicut voluntas spiritui sancto. Ergo liber
vitae debet patri appropriari.
4. Praeterea, caput libri pater est. Sed in capite libri, ut in
Psalm. habetur, scribitur de filio. Ergo pater est liber filii, et
sic patri debet liber appropriari.
1. Sed contra. Est Augustinus dicit, quod liber vitae, est
praescientia Dei. Sed scientia filio appropriatur, I Corinth.,
cap. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ergo et
liber vitae filio appropriatur.
2. Praeterea, liber repraesentationem importat, sicut et speculum
et imago et figura et character. Sed omnia ista filio attribuuntur.
Ergo et liber vitae filio appropriari debet.
Responsio. Dicendum, quod appropriare nihil est aliud, quam commune
trahere ad proprium. Illud autem quod est commune toti Trinitati,
non potest trahi ad proprium alicuius personae, ex hoc quod magis uni
personae quam alii conveniat: hoc enim aequalitati personarum
repugnaret; sed ex hoc quod id quod est commune, habet maiorem
similitudinem cum proprio unius personae quam cum proprio alterius;
sicut bonitas habet quamdam convenientiam cum proprio spiritus sancti,
qui procedit ut amor (est enim bonitas obiectum amoris) unde spiritui
sancto appropriatur; et similiter potentia patri, quia potentia
inquantum huiusmodi est quoddam principium: patri autem proprium est
esse principium totius deitatis; et eadem ratione sapientia
appropriatur filio, quia habet convenientiam cum proprio eius:
procedit enim filius a patre ut verbum, quod nominat processionem
intellectus. Unde, cum liber vitae ad notitiam pertineat, filio
appropriari debet.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis vita approprietur spiritui
sancto, cognitio vitae appropriatur filio: hanc autem liber vitae
importat.
Ad secundum dicendum, quod pater dicitur caput libri, non quia sibi
ratio libri magis conveniat quam filio, sed quia filius, cui
appropriatur liber vitae, a patre oritur.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens aliquid appropriari
diversis personis ratione diversa, sicut donum sapientiae appropriatur
spiritui sancto inquantum est donum: omnis enim doni principium est
amor; sed appropriatur filio inquantum est sapientia. Similiter etiam
memoria appropriatur patri inquantum est principium intelligentiae;
secundum autem quod est quaedam potentia cognitiva, appropriatur
filio. Et hoc modo in memoria dicitur aliquid scribi: et sic memoria
potest habere rationem libri. Unde et liber magis appropriatur filio
quam patri.
Ad quartum dicendum, quod quamvis liber approprietur filio, tamen
etiam convenit patri, cum sit commune, non proprium; et ideo non est
inconveniens, si in patre aliquid scribi dicatur.
|
|