|
Et videtur quod sic.
1. Augustinus enim dicit, quod liber vitae est praedestinatio eorum
quibus debetur vita aeterna.
2. Praeterea, attributa divina per effectus eorum cognoscimus. Sed
idem est effectus praedestinationis et libri vitae, scilicet finalis
gratia et gloria. Ergo idem est praedestinatio, quod liber vitae.
3. Praeterea, quidquid dicitur metaphorice in divinis, oportet
reduci ad aliquid proprie dictum. Sed liber vitae dicitur metaphorice
in divinis ut ex dictis patet. Ergo oportet ad aliquid proprie dictum
reducere. Sed non potest ad aliud reduci quam ad praedestinationem.
Ergo liber vitae est idem quod praedestinatio.
1. Sed contra. Liber dicitur ex hoc quod in eo aliquid scribitur.
Sed ratio Scripturae ad praedestinationem non pertinet. Ergo
praedestinatio non est idem quod liber vitae.
2. Praeterea, liber, de sui ratione, nullam causalitatem importat
respectu eorum ad quae dicitur; praedestinatio autem importat. Ergo
praedestinatio non est idem cum libro vitae.
Responsio. Dicendum, quod sicut ex dictis, patet, liber vitae
dicitur in divinis ad similitudinem Scripturae, per quam princeps
civitatis dirigitur in admittendis vel excludendis a suae civitatis
consortio. Haec autem Scriptura inter duas operationes media
invenitur. Sequitur enim determinationem ipsius principis, qui eligit
eos quos vult admittere ab his quos excludit, et praecedit ipsam
admissionem vel exclusionem: Scriptura enim praedicta non est nisi
quaedam repraesentatio suae praedestinationis. Ita etiam et liber
vitae nihil aliud esse videtur quam quaedam conscriptio divinae
praedestinationis in mente divina: praedestinando enim praedeterminat
Deus qui sint ad vitam gloriae admittendi. Huius autem
praedestinationis notitia semper apud ipsum manet; et hoc quod est
cognoscere se praedestinasse aliquos, est suam praedestinationem in eo
esse scriptam quasi in libro vitae. Liber ergo vitae et
praedestinatio, formaliter loquendo, non sunt idem; sed materialiter
est liber vitae ipsa praedestinatio; sicut dicimus, materialiter
loquendo, quod liber iste, est doctrina apostoli, quia doctrina
apostoli in eo conscripta continetur. Et hoc modo loquitur August.
cum dicit, librum vitae esse praedestinationem.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis eumdem effectum respiciat liber
vitae et praedestinatio, non tamen eodem modo; sed praedestinatio
respicit illum effectum immediate, liber autem vitae mediante
praedestinatione; sicut etiam in anima sunt rerum similitudines
immediate, sed in libro conscribuntur signa vocum, quae sunt notae in
anima passionum; et ita liber mediate est signum rei.
Ad tertium dicendum, quod liber vitae ad aliquid proprie in divinis
dictum reducitur: hoc autem non est praedestinatio, sed
praedestinationis cognitio, qua Deus aliquos se praedestinasse
cognoscit.
Ad ea quae contra obiiciuntur, non esset difficile respondere.
|
|