|
Et videtur quod sic.
1. Quia, ut Augustinus dicit, liber vitae est notitia Dei. Sed
Deus sicut cognoscit vitam alienam, ita cognoscit suam. Ergo liber
vitae respicit etiam vitam increatam.
2. Praeterea, liber vitae est repraesentativus vitae. Sed non
vitae creatae: primum enim non repraesentat secundum, sed e converso.
Ergo liber vitae est repraesentativus vitae increatae.
3. Praeterea, quod de pluribus dicitur, de uno per prius, de alio
per posterius dictum, simpliciter intelligitur de eo quod per prius
dicitur. Sed vita per prius de Deo dicitur quam de creaturis, quia
eius vita omnis vitae est origo, ut ostendit Dionysius de divinis
Nomin. Ergo cum in libro vitae, vita simpliciter nominetur,
intelligi debet de vita increata.
4. Praeterea, sicut liber repraesentationem importat, ita et
figura; maxime cum liber figuris quibusdam repraesentet. Sed filius
dicitur figura patris, ut patet Hebr. I, 3. Ergo et filius
potest dici liber respectu vitae patris.
5. Praeterea, liber dicitur respectu eius quod in libro scribitur.
Sed in libro scribitur de filio, iuxta illud in Psalmo XXXIX,
9: in capite libri scriptum est de me. Vita autem filii est
increata. Ergo liber vitae potest respicere vitam increatam.
6. Praeterea, non potest esse idem liber et cuius est liber,
respectu eiusdem. Sed creatura est liber respectu Dei. Ergo Deus
non potest dici liber respectu vitae creatae; ergo restat quod dicatur
liber vitae respectu vitae increatae.
7. Praeterea, sicut liber ad cognitionem pertinet, ita et verbum.
Sed verbum per prius est divinae essentiae ipsius quam creaturae:
pater enim, dicendo se, dicit omnem creaturam. Ergo et liber vitae
per prius respicit vitam increatam quam creatam.
1. Sed contra. Secundum Augustinum, liber vitae est
praedestinatio. Praedestinatio autem non respicit nisi creaturas.
Ergo nec liber vitae.
2. Praeterea, liber non repraesentat aliquid nisi per aliquas
figuras et similitudines. Sed Deus non cognoscit seipsum per aliquas
similitudines, sed per essentiam suam. Ergo ipse non est liber
respectu sui ipsius.
Responsio. Dicendum, quod sicut ex dictis patet, liber vitae est
quaedam conscriptio, per quam dirigitur conferens vitae in vitae
collatione, secundum quod de aliquo praeordinatum erat; et ideo vita
respectu cuius liber vitae dicitur, duo habet. Unum est, quod est
acquisita per collationem alicuius; aliud est, quod consequitur
conscriptionem praedictam dirigentem in ipsam. Utrumque autem horum
deest vitae increatae, vita enim gloriae non inest Deo per
acquisitionem, sed per naturam; nec aliqua notitia vitam eius
praecedit, sed ipsa Dei vita praecedit, secundum modum intelligendi,
etiam ipsius notitiam. Unde liber vitae non potest dici respectu vitae
increatae.
Ad primum igitur dicendum, quod non quaelibet Dei notitia dicitur
liber vitae; sed illa quae est de vita quam habituri sunt
praedestinati, ut ex sequentibus verbis haberi potest.
Ad secundum dicendum, quod repraesentare aliquid est similitudinem
eius continere. Duplex autem est rei similitudo. Una quae est
factiva rei, sicut quae est in intellectu practico; et per modum huius
similitudinis primum potest repraesentare secundum. Alia autem est
similitudo accepta a re cuius est; et per hunc modum posterius
repraesentat primum, et non e converso. Liber autem vitae non hoc
modo, sed primo, vitam repraesentat.
Ad tertium dicendum, quod aliquid simpliciter dictum intelligitur
quandoque de eo quod per posterius dicitur, ratione alicuius adiuncti;
sicut ens in alio intelligitur accidens; et similiter vita ratione eius
quod adiungitur, scilicet liber, intelligitur de vita creata, quae
per posterius vita dicitur.
Ad quartum dicendum, quod figura repraesentat id cuius est figura,
quodammodo ut principium, eo quod figura et imago deducitur ab
exemplari sicut a principio; sed liber vitae repraesentat vitam ut
principiatam ab ipso. Deo autem competit esse principium filii, qui
est figura patris, sed non competit vitae eius quod aliquid sit ipsius
principium; et ideo non est simile de vita et figura.
Ad quintum dicendum, quod illud Psalmi intelligitur de filio secundum
humanam naturam.
Ad sextum dicendum, quod et causa repraesentat effectum, et effectus
causam, ut ex dictis patet; et secundum hoc Deus potest dici liber
creaturae, et e converso.
Ad septimum dicendum, quod verbum non significatur ut principium eius
quod per verbum dicitur, sicut liber vitae, prout hic accipitur; et
ideo non est simile.
|
|