|
Et videtur quod sic.
1. Quia sicut vita gloriae repraesentatur in Dei notitia, ita et
vita naturae. Sed Dei notitia dicitur liber vitae respectu vitae
gloriae. Ergo et debet dici liber respectu vitae naturae.
2. Praeterea, divina notitia continet omnia per modum vitae; quia,
ut dicitur Ioan. I, 3, quod factum est, in ipso vita erat. Ergo
debet dici liber vitae respectu omnium, et maxime viventium.
3. Praeterea, sicut ex divina providentia aliquis praeordinatur ad
vitam gloriae, ita et ad vitam naturae. Sed notitia praeordinationis
ad vitam gloriae dicitur liber vitae, ut dictum est prius. Ergo et
notitia praeordinationis ad vitam naturae dicitur liber vitae.
4. Praeterea, Apoc. III, 5, super illud: non delebo nomina
eorum de libro vitae, dicit Glossa: liber vitae est divina notitia,
in qua omnia constant. Ergo liber vitae dicitur respectu omnium; et
ita etiam respectu vitae naturae.
5. Praeterea, liber vitae est notitia quaedam de vita gloriae. Sed
non potest cognosci vita gloriae nisi cognoscatur vita naturae. Ergo
liber vitae respicit similiter vitam naturae.
6. Praeterea, nomen vitae translatum est a vita naturae ad vitam
gloriae. Sed verius dicitur aliquid de eo quod proprie dicitur, quam
de eo quod ad hoc transumitur. Ergo liber vitae magis respicit vitam
naturae quam gloriae.
7. Praeterea, illud quod est permanentius et communius, est
nobilius. Sed vita naturae est permanentior quam vita gloriae vel
gratiae; et similiter communior, quia vita naturae sequitur ad vitam
gratiae et gloriae, sed non convertitur. Ergo vita naturae est
nobilior quam vita gratiae vel gloriae; ergo liber vitae magis respicit
vitam naturae quam gratiae vel gloriae.
1. Sed contra. Liber vitae quodammodo est praedestinatio, ut per
Augustinum patet. Sed praedestinatio non est de vita naturae. Ergo
nec liber vitae.
2. Praeterea, liber vitae est de illa vita quae immediate a Deo
datur. Sed vita naturae datur a Deo mediantibus naturalibus causis.
Ergo liber vitae non est de vita naturae.
Responsio. Dicendum, quod liber vitae est quaedam notitia dirigens
datorem vitae in vitae collatione, ut dictum est. In collatione autem
aliqua non indigemus directione nisi propter hoc quod oportet discernere
eos quibus dandum est, ab his quibus dandum non est. Unde liber vitae
non est nisi respectu illius vitae quae cum electione datur. Vita
autem naturae sicut et alia bona naturalia, communiter omnibus
exhibetur, secundum quod unusquisque est capax; et ideo respectu vitae
naturae non est liber vitae, sed solum respectu illius vitae quae,
secundum propositum Dei eligentis, quibusdam datur et quibusdam non.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis vita naturae repraesentetur in
Dei notitia, sicut et vita gloriae, non tamen notitia vitae naturae
habet rationem libri vitae, sicut notitia vitae gloriae, ratione
praedicta.
Ad secundum dicendum, quod liber vitae non dicitur liber qui vivit;
sed liber qui est de vita ad quam aliqui per electionem praeordinantur,
qui sunt conscripti in libro.
Ad tertium dicendum, quod providentia Dei vitam aliquibus providet ut
debitum naturae ipsorum; sed vitam gloriae non providet nisi ex
beneplacito suae voluntatis; et ideo vitam naturae dat omnibus qui
capere possunt, non autem vitam gloriae. Et propter hoc non est
aliquis liber vitae naturae, sicut vitae gloriae.
Ad quartum dicendum, quod Glossa illa non est intelligenda hoc modo
quod omnia constent, id est contineantur in libro vitae; sed quia
omnia quae in eo scribuntur, constant, id est firma sunt.
Ad quintum dicendum, quod liber vitae non solum importat notitiam
respectu vitae gloriae, sed etiam quamdam electionem; non autem
respectu vitae naturae, ut dictum est.
Ad sextum dicendum, quod vita gloriae est minus nota nobis quam vita
naturae; et ideo ex vita naturae devenimus in cognitionem vitae
gloriae; et similiter ex vita naturae vitam gloriae nominamus, quamvis
vita gloriae plus habeat de ratione vitae; sicut et ex his quae sunt
apud nos, nominamus Deum. Unde non oportet quod nomen vitae
intelligatur de vita naturae, quando simpliciter profertur.
Ad septimum dicendum, quod vita gloriae, quantum est in se, est
permanentior quam vita naturae, quia per vitam gloriae naturae vita
stabilitur; sed per accidens vita naturae est permanentior quam vita
gloriae; inquantum, scilicet, est propinquior viventi, cui secundum
essentiam suam debetur vita naturae, non autem vita gratiae.
Communior autem est quodammodo vita naturae, et quodammodo non.
Dupliciter enim dicitur aliquid commune. Uno modo per consecutionem
vel praedicationem; quando, scilicet, aliquid unum invenitur in
multis secundum rationem unam; et sic illud quod est communius, non
est nobilius, sed imperfectius, sicut animal homine; et hoc modo vita
naturae est communior quam vita gloriae. Alio modo per modum causae,
sicut causa quae, una numero manens, ad plures effectus se extendit;
et sic id quod est communius, est nobilius, ut conservatio civitatis
quam conservatio familiae. Hoc autem modo vita naturae non est
communior quam vita gloriae.
|
|