|
Et videtur quod sic.
1. Quia quod est in effectu, nobilius invenitur in causa, ut patet
per Dionysium in libro de divinis nominibus. Sed gloria est effectus
gratiae. Ergo vita gratiae est nobilior quam vita gloriae; ergo liber
vitae principalius respicit vitam gratiae quam vitam gloriae.
2. Praeterea, liber vitae est quaedam praedestinationis
conscriptio, ut supra, art. 1 et 5 huius quaest. dictum est. Sed
praedestinatio est communiter praeparatio gratiae et gloriae. Ergo et
liber vitae utramque vitam communiter respicit.
3. Praeterea, per librum vitae aliqui designantur ut cives illius
civitatis in qua est vita. Sed, sicut per vitam gloriae aliqui
efficiuntur cives Ierusalem caelestis, ita per vitam gratiae aliquis
efficitur civis Ecclesiae militantis. Ergo liber vitae respicit vitam
gratiae sicut et vitam gloriae.
4. Praeterea, quod de pluribus dicitur, dictum simpliciter
intelligitur de eo de quo per prius dicitur. Sed vita gratiae est
prior quam vita gloriae. Ergo, cum dicitur liber vitae, intelligitur
de vita gratiae.
1. Sed contra. Ille qui habet praesentem iustitiam, simpliciter
habet vitam gratiae. Non autem dicitur simpliciter scriptus in libro
vitae, sed solum secundum quid, scilicet secundum praesentem
iustitiam. Ergo liber vitae non respicit simpliciter vitam gratiae.
2. Praeterea, finis est nobilior his quae sunt ad finem. Sed vita
gloriae est finis gratiae. Ergo est nobilior; ergo vita simpliciter
dicta intelligitur de vita gloriae, et ita liber vitae simpliciter non
respicit nisi vitam gloriae.
Responsio. Dicendum, quod liber vitae significat quamdam
conscriptionem alicuius ad vitam obtinendam quasi quoddam praemium, et
quasi possessionem quamdam, ad huiusmodi enim homines conscribi
consueverunt. Illud autem proprie dicitur haberi ut possessio quod
habetur ad nutum; et hoc est illud in quo nullum defectum patitur.
Unde philosophus dicit in principio metaphysicorum, quod scientia quae
est de Deo, non est humana possessio, sed divina, quia solus Deus
perfecte seipsum cognoscit; homo autem ad cognoscendum ipsum deficiens
invenitur. Et ideo tunc vita habetur ut possessio, quando per vitam
omnis defectus vitae oppositus excluditur. Hoc autem facit vita
gloriae, in qua mors omnis et corporalis et spiritualis penitus
absorbebitur, ut nec etiam remaneat potentia moriendi; non autem vita
gratiae. Et ideo liber vitae non respicit simpliciter vitam gratiae,
sed vitam gloriae tantum.
Ad primum ergo dicendum, quod quaedam causae sunt nobiliores his
quorum sunt causae, sicut efficiens, forma et finis; et ideo quod est
in talibus causis, nobilius est in eis quam in his quorum sunt causae.
Sed materia est imperfectior eo cuius est causa; et ideo aliquid est
in materia minus nobiliter quam in materiato; in materia enim est
incomplete et in potentia, et in materiato est actu. Omnis autem
dispositio, quae praeparat subiectum ad aliquam perfectionem
recipiendam, reducitur ad causam materialem; et hoc modo gratia est
causa gloriae; et ideo vita est in gloria nobilius quam in gratia.
Ad secundum dicendum, quod praedestinatio non respicit gratiam nisi
secundum quod ordinatur ad gloriam; unde esse praedestinatum non
convenit nisi his qui habent finalem gratiam, quam sequitur gloria.
Ad tertium dicendum, quod quamvis illi qui habent vitam gratiae, sint
cives Ecclesiae militantis, tamen status Ecclesiae militantis non est
status in quo vita plene habeatur, cum adhuc remaneat potentia ad
mortem; et ideo respectu huius non dicitur liber vitae.
Ad quartum dicendum, quod quamvis vita gratiae sit prior in via
generationis quam vita gloriae; tamen vita gloriae est prior secundum
viam perfectionis, ut finis his quae sunt ad finem.
|
|