|
Et videtur quod sic.
1. Luc. X, 20, super illud: gaudete, quia nomina vestra
etc., dicit Glossa: si quis caelestia sive terrestria opera
gesserit, per haec quasi litteris annotatus apud Dei memoriam
aeternaliter est affixus. Sed sicut per opera caelestia, quae sunt
opera iustitiae, aliquis ordinatur ad vitam; ita per opera
terrestria, quae sunt opera peccati, aliquis ordinatur ad mortem.
Ergo sicut in Deo est conscriptio ordinata ad vitam, ita est ibi
conscriptio ordinata ad mortem; ergo sicut in Deo dicitur liber
vitae, ita debet ibi dici liber mortis.
2. Praeterea, liber vitae ideo ponitur inquantum ipse (Deus) apud
se conscriptos habet quos ad aeterna praemia praeparavit, ad
similitudinem eius quod princeps terrenus conscriptos habet illos quos
ad aliquas dignitates determinavit. Sed sicut princeps civitatis habet
descriptas dignitates et praemia, ita etiam poenas et supplicia. Ergo
et similiter apud Deum debet poni liber mortis.
3. Praeterea, sicut Deus cognoscit praedestinationem suam, qua
aliquos praeparavit ad vitam; ita cognoscit reprobationem suam, qua
aliquos praeparat ad mortem. Sed ipsa notitia quam Deus habet de sua
praedestinatione, dicitur liber vitae, ut dictum est art. 1 huius
quaest. Ergo et notitia reprobationis debet dici liber mortis.
Sed contra. Secundum Dionysium in libro de divinis nominibus in
principio, de divinis non est audendum aliquid dicere nisi quod est per
auctoritatem sacrae Scripturae introductum. Sed liber mortis non
invenitur in Scriptura dici sicut liber vitae. Ergo non debemus
ponere librum mortis.
Responsio. Dicendum, quod de eo quod in libro scriptum habetur,
habet quis aliquam notitiam prae aliis privilegiatam; unde et respectu
illorum a Deo scitorum liber dici debet de quibus aliquam specialem
notitiam habet prae aliis. Est autem in Deo duplex cognitio:
scilicet scientia simplicis notitiae, et scientia approbationis.
Scientia simplicis notitiae omnibus communis est et bonis et malis;
scientia autem approbationis est bonorum tantum: et ideo bona habent in
Deo aliquam privilegiatam cognitionem prae aliis, ratione cuius in
libro conscribi dicuntur; non autem mala. Et ideo non dicitur liber
mortis, sicut dicitur liber vitae.
Ad primum igitur dicendum, quod quidam exponunt opera caelestia de
operibus contemplativae vitae, opera autem terrestria de operibus vitae
activae. Per utraque autem aliquis conscribitur ad vitam, non ad
mortem; et ita utraque conscriptio ad librum vitae pertinet, et neutra
ad librum mortis. Quidam vero per opera terrestria intelligunt opera
peccati, per quae quamvis aliquis, per se loquendo, ordinetur ad
mortem, tamen per accidens aliquis ordinatur ad vitam, inquantum
aliquis post peccatum resurgit cautior et humilior. Vel potest dici,
et melius, quod cum dicitur aliquid per alterum cognosci, hoc potest
intelligi dupliciter. Uno modo ut praepositio designet causam
cognitionis ex parte cognoscentis; et sic non potest intelligi in
proposito, quia opera quae quis facit, bona vel mala, non sunt causa
neque divinae praescientiae vel praedestinationis, neque reprobationis
aeternae. Alio modo ut designet causam ex parte cogniti; et sic
intelligitur in proposito. Dicitur enim aliquis esse annotatus apud
Dei memoriam per opera quae gessit, non quia huiusmodi opera sint
causa quare Deus cognoscat, sed quia Deus cognoscit quod propter
huiusmodi opera aliquis habiturus est mortem vel vitam. Unde patet
quod Glossa illa non loquitur de conscriptione quae pertinet ad librum
vitae, quae est ex parte Dei.
Ad secundum dicendum, quod aliqua conscribuntur in libro, ut perpetuo
in notitia maneant. Illi autem qui puniuntur, per poenas ipsas
exterminantur a notitia hominum; et ideo non conscribuntur, nisi forte
ad tempus, quousque eis poena infligatur. Sed illi qui deputantur ad
dignitates et praemia, conscribuntur simpliciter, ut quasi in perpetua
memoria habeantur.
Ad tertium dicendum, quod de reprobis Deus non habet aliquam notitiam
privilegiatam, sicut de praedestinatis; et ideo non est simile.
|
|