|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Ioan. cap. I, 18: Deum nemo vidit unquam;
super quo dicit Chrysostomus: sed nec ipsae caelestes essentiae, ipsa
dico Cherubim et Seraphim, ipsum ut est unquam videre potuerunt.
Sed quicumque videt Deum per essentiam, videt ipsum ut est. Ergo
Angelus non videt Deum per essentiam.
2. Praeterea, Exod. XXXIII, 11, super illud, loquebatur
dominus ad Moysem facie ad faciem, etc., dicit Glossa: substantiam
Dei nec hominum nec Angelorum quisquam, sicut est unquam videre
potuit; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, secundum Augustinum, desiderium est rei non
habitae. Sed Angeli desiderant in Deum respicere, ut dicitur I
Petri, II. Ergo Deum per essentiam non vident.
4. Praeterea, Chrysostomus dicit super Ioan.: ipsum quod est
Deus, non solum prophetae, sed nec Angeli nec Archangeli videre
potuerunt; et sic idem quod prius, quia id quod est Deus, est
essentia Dei.
5. Praeterea, omne quod videtur ab intellectu, per aliquam formam
videtur. Si ergo intellectus Angeli videt essentiam divinam, oportet
quod per aliquam formam eam videat. Sed non potest ipsam videre per
ipsam divinam essentiam; quia forma qua intellectus intelligit, facit
eum intellectum in actu, et sic est actus eius; et sic oportet quod ex
ea et intellectu efficiatur unum: quod non potest dici de divina
essentia, quae non potest venire ut pars in constitutionem alicuius.
Ergo oportet quod Angelus intelligens Deum, videat eum mediante
aliqua alia forma; et sic non videt eum per essentiam.
6. Praeterea, intellectus debet esse proportionatus intelligibili,
cum intelligibile sit perfectio intelligentis. Sed nulla potest esse
proportio inter essentiam divinam et intellectum angelicum, cum in
infinitum distent, et talium non sit proportio. Ergo Angelus non
potest Deum per essentiam videre.
7. Praeterea, nullus assimilatur alicui nisi secundum similitudinem
eius receptam in ipso. Sed intellectus Angeli cognoscens Deum
assimilatur ei, cum omnis cognitio sit per assimilationem. Ergo
oportet quod cognoscat eum per similitudinem, et non per essentiam.
8. Praeterea, quicumque cognoscit aliquid per essentiam, cognoscit
de eo quid est. Sed, ut patet per Dionysium, et Damascenum, de
Deo non potest sciri quid est, sed quid non est. Ergo intellectus
nullus creatus potest Deum per essentiam videre.
9. Praeterea, sicut dicit Dionysius in epistola ad Gaium, in Deo
tenebrae describuntur propter superabundantem eius claritatem; et
propter hoc occultatur omni lumini, et absconditur omni cognitioni.
Sed claritas divina non solum excedit intellectum nostrum, sed etiam
angelicum. Ergo eorum cognitioni claritas divinae essentiae
absconditur.
10. Praeterea, Dionysius sic arguit in primo capite de Divin.
Nomin. Omnis cognitio est existentium. Sed Deus non est existens,
sed superexistens. Ergo non potest cognosci nisi a superessentiali
cognitione, quae est cognitio divina.
11. Praeterea, Dionysius dicit in epistola ad Gaium, si quis
videns Deum intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum
quae sunt eius. Ergo Deus per essentiam a nullo intellectu creato
videri potest.
12. Praeterea, quanto visus est fortior, tanto aliquid maius
remotum videre potest. Ergo infinite distans videri non potest nisi a
visu infinitae virtutis. Sed essentia divina in infinitum distat a
quolibet intellectu creato. Cum ergo nullus intellectus creatus sit
infinitae virtutis, nullus intellectus creatus poterit videre Deum per
essentiam.
13. Praeterea, ad cognitionem quamlibet requiritur iudicium. Sed
iudicium non est nisi superioris de inferiori. Cum ergo nullus
intellectus sit superior divina essentia, nullus creatus intellectus
poterit Deum per essentiam videre.
14. Praeterea iudicium, ut Boetius dicit, est actus iudicantis.
Ergo iudicatum se habet ad iudicium ut passum. Sed essentia divina
non potest se habere ut passum respectu alicuius intellectus creati.
Ergo intellectus creatus non potest Deum per essentiam videre.
15. Praeterea, omne illud quod per essentiam videtur, intellectu
attingitur. Sed nullus potest attingere ad id quod in infinitum distat
ab eo. Ergo intellectus Angeli non potest videre essentiam Dei,
quae in infinitum distat ab eo.
1. Sed contra. Est quod dicitur Matth., cap. XVIII,
10: Angeli eorum (...) semper vident faciem patris et cetera.
Sed faciem patris videre, est videre essentiam ipsius. Ergo Angeli
vident Deum per essentiam.
2. Praeterea, Angeli beati hoc modo vident Deum, sicut
promittitur nobis in statu beatitudinis. Sed nos videbimus Deum per
essentiam, ut patet per illud Lib. I Ioan., III, 2: cum
apparuerit similes ei erimus et videbimus eum sicuti est. Ergo et
Angeli vident Deum per essentiam.
3. Praeterea, Angeli cognoscunt eum a quo facti sunt. Sed ipsa
essentia divina est Angelorum causa. Ergo essentiam divinam vident.
4. Praeterea, omne quod videtur, videtur per similitudinem vel per
essentiam. Sed in Deo non est aliquid aliud similitudo ipsius et
essentia eius: quia quidquid est in Deo est Deus. Ergo Angeli
vident eum per essentiam.
5. Praeterea, intellectus est fortior in cognoscendo quam affectus
in diligendo; unde dicit Augustinus: praecedit intellectus, sequitur
tardus aut nullus affectus. Sed Angeli diligunt essentiam divinam.
Ergo multo magis vident eam.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem quidam erraverunt,
dicentes, Deum per essentiam a nullo unquam intellectu creato videri
posse, attendentes distantiam quae est inter divinam essentiam et
intellectum creatum. Sed haec positio sustineri non potest, cum sit
haeretica. Constat enim quod cuiuslibet intellectualis creaturae
beatitudo consistit in sua perfectissima operatione. Illud autem quod
est supremum in qualibet creatura rationali, est intellectus. Unde
oportet quod beatitudo cuiuslibet creaturae rationalis in nobilissima
visione intellectus consistat. Nobilitas autem intellectivae visionis
est ex nobilitate intellecti; sicut etiam dicit philosophus in X
Ethicorum, quod perfectissima operatio visus, est visus bene
dispositi ad pulcherrimum eorum quae cadunt sub visu. Si ergo creatura
rationalis in sua perfectissima visione non perveniret ad videndum
divinam essentiam, beatitudo eius non esset ipse Deus, sed aliquid
sub Deo; quod esse non potest: quia ultima perfectio cuiuslibet rei
est, quando pertingit ad suum principium. Ipse autem Deus immediate
omnes creaturas rationales condidit, ut fides vera tenet. Unde
oportet secundum fidem, ut omnis creatura rationalis quae ad
beatitudinem pervenit, per essentiam Deum videat. Sed oportet nunc
considerare et intelligere quis sit modus videndi Deum per essentiam.
In omni siquidem visione oportet ponere aliquid quo videns visum
videat; et hoc est vel essentia ipsius visi, sicut cum Deus cognoscit
seipsum; vel aliqua similitudo eius, sicut homo videt lapidem. Et
hoc ideo, quia ex intelligente et intelligibili oportet aliquo modo in
intelligendo unum fieri. Non autem potest dici quod essentia Dei
videatur ab intellectu creato per aliquam similitudinem. In omni enim
cognitione quae est per similitudinem, modus cognitionis est secundum
convenientiam similitudinis ad id cuius est similitudo; et dico
convenientiam secundum repraesentationem, sicut species in anima
convenit cum re quae est extra animam, non secundum esse naturale. Et
ideo, si similitudo deficiat a repraesentatione speciei, non autem a
repraesentatione generis, cognoscetur res illa secundum rationem
generis, non secundum rationem speciei. Si vero deficeret etiam a
repraesentatione generis, repraesentaret autem secundum convenientiam
analogiae tantum; tunc nec etiam secundum rationem generis
cognosceretur, sicut si cognoscerem substantiam per similitudinem
accidentis. Omnis autem similitudo divinae essentiae in intellectu
creato recepta, non potest habere aliquam convenientiam cum essentia
divina nisi analogiae tantum. Et ideo cognitio quae esset per talem
similitudinem non esset ipsius Dei per essentiam, sed multo
imperfectior quam si cognosceretur substantia per similitudinem
accidentis. Et ideo illi qui dicebant quod Deus per essentiam non
videtur, dicebant quod videbitur quidam fulgor divinae essentiae,
intelligentes per fulgorem illam similitudinem lucis increatae, per
quam Deum videri ponebant, deficientem tamen a repraesentatione
divinae essentiae, sicut deficit lux recepta in pupilla a claritate
quae est in sole; unde non potest defigi acies videntis in ipsam solis
claritatem, sed videt inspiciens quosdam fulgores. Restat ergo ut
illud quo intellectus creatus Deum per essentiam videt, sit ipsa
divina essentia. Non autem oportet quod ipsa essentia divina fiat
forma ipsius intellectus, sed quod se habeat ad ipsum ut forma; ut
sicut ex forma, quae est pars rei, et materia efficitur unum ens
actu, ita licet dissimili modo, ex essentia divina et intellectu
creato fit unum in intelligendo, dum intellectus intelligit, et
essentia per seipsam intelligitur. Qualiter autem essentia separata
possit coniungi intellectui ut forma, sic ostendit Commentator in
III de anima. Quandocumque in aliquo receptibili recipiuntur duo
quorum unum est altero perfectius, proportio perfectioris ad minus
perfectum, est sicut proportio formae ad suum perfectibile; sicut lux
est perfectio coloris, cum ambo recipiuntur in diaphano. Et ideo,
cum intellectus creatus, qui inest substantiae creatae, sit
imperfectior divina essentia in eo existente, comparabitur divina
essentia ad illum intellectum quodammodo ut forma. Et huius exemplum
aliquale in naturalibus inveniri potest. Res enim per se subsistens
non potest esse alicuius materiae forma, si in ea aliquid de materia
inveniatur, sicut lapis non potest esse alicuius materiae forma; sed
res per se subsistens quae materia caret, potest esse forma materiae,
sicut de anima patet. Et similiter quodammodo essentia divina, quae
est actus purus, quamvis habeat esse omnino distinctum ab intellectu,
efficitur tamen ei ut forma in intelligendo. Et ideo dicit Magister
in II, dist. 2, sententiarum, quod unio corporis ad animam
rationalem est quoddam exemplum beatae unionis rationalis spiritus ad
Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: hoc videtur ut est;
potest hoc intelligi dupliciter. Uno modo ut modus quo res visa est,
cadat sub visione; hoc est dictu, ut videatur in re visa ipse modus
quo res est; et hoc modo Deus, ut est, ab Angelis videtur, et
videbitur a beatis, quia videbunt essentiam eius habere illum modum
quem habet. Et sic intelligitur quod habetur I Ioan., III,
2: videbimus eum sicuti est. Alio modo potest intelligi ut modus
praedictus determinet visionem videntis; ut scilicet, talis modus sit
visionis ipsius, qualis est modus essentiae rei visae: et sic a nullo
intellectu creato potest Deus videri ut est; quia impossibile est ut
modus visionis intellectus creati sit ita sublimis sicut modus quo Deus
est; et hoc modo intelligendum est verbum Chrysostomi.
Et similiter dicendum ad secundum et tertium et quartum.
Ad quintum dicendum, quod forma qua intellectus videntis Deum per
essentiam videt Deum, est ipsa essentia divina; non tamen sequitur
quod sit forma quae est pars rei in essendo; sed quod se habeat hoc
modo in intelligendo sicut forma quae est pars rei in essendo.
Ad sextum dicendum, quod proportio, proprie loquendo, nihil est
aliud quam habitudo quantitatis ad quantitatem, sicut quod est aequalis
una alteri, vel tripla; et exinde translatum est nomen proportionis,
ut habitudo cuiuslibet rei ad rem alteram proportio nominetur; sicut
dicitur materia esse proportionata formae inquantum se habet ad formam
ut materia eius, non considerata aliqua habitudine quantitatis. Et
similiter intellectus creatus est proportionatus ad videndam divinam
essentiam, inquantum se habet ad ipsam quodammodo ut ad formam
intelligibilem; quamvis secundum quantitatem virtutis nulla possit esse
proportio, propter distantiam infinitam.
Ad septimum dicendum, quod ad cognitionem non requiritur assimilatio
nisi propter hoc ut cognoscens aliquo modo cognito uniatur. Perfectior
autem est unio qua unitur ipsa res per essentiam suam intellectui, quam
si uniretur per similitudinem suam. Et ideo, quia essentia divina
unitur intellectui Angeli ut forma, non requiritur quod ad eam
cognoscendam aliqua eius similitudine informetur, qua mediante
cognoscat.
Ad octavum dicendum, quod auctoritas illa Dionysii et Damasceni
intelligenda est de visione viae, qua intellectus viatoris videt Deum
per aliquam formam; quia illa forma deficit a repraesentatione divinae
essentiae, et ideo per eam non potest videri, sed tantum cognoscitur
quod Deus est super id quod de ipso intellectui repraesentatur; unde
id quod est, remanet occultum. Et hic est nobilissimus modus
cognitionis ad quem pervenire possumus in via; et ideo de eo non
cognoscimus quid est, sed quid non est. Sed ipsa divina essentia
sufficienter repraesentat seipsam; et ideo quando fit intellectui ut
forma, de ipso Deo videtur non solum quid non est, sed etiam quid
est.
Ad nonum dicendum, quod divina claritas intellectum viatoris excedit
quantum ad duo. Excedit enim ipsam virtutem intellectivam; et ex hoc
sequitur quod non sit tanta perfectio visionis nostrae, quanta est
perfectio essentiae suae, quia efficacia actionis mensuratur secundum
virtutem agentis. Excedit etiam formam qua intellectus noster nunc
intelligit; et ideo Deus nunc per essentiam non videtur, ut ex
dictis, in corp. art., patet. Sed in visione beata Deus excedet
quidem virtutem intellectus creati, unde non ita perfecte videbitur
sicut perfecte est; non autem excedet formam qua videbitur, et ideo
ipsum quod est Deus, videbitur.
Ad decimum dicendum, quod ratio Dionysii procedit de cognitione
viae, quae est secundum formas existentium creatorum; et ideo non
potest pertingere ad id quod est superexistens. Hoc autem non erit in
visione patriae. Et ideo ratio eius non est ad propositum.
Ad undecimum dicendum, quod auctoritas illa Dionysii est intelligenda
de visione viae, qua cognoscitur Deus per aliquam formam creatam; et
hoc ratione iam dicta.
Ad duodecimum dicendum, quod ideo oportet esse maiorem efficaciam
visus ad hoc quod a remotiori videatur, quia visus potentia passiva
est. Potentia autem passiva quanto est perfectior, tanto a minori
potest moveri; sicut e contrario potentia activa quanto est
perfectior, tanto maius potest movere. Tanto enim est magis
calefactibile, quanto a minori calore calefit; quanto autem aliquid a
remotiori videtur, tanto sub minori angulo videtur, et ita minus est
quod ad visum de visibili pervenit; sed si aequalis forma perveniret a
propinquo et remoto, non minus videretur remotum quam propinquum.
Ipse autem Deus quamvis in infinitum distet ab intellectu angelico,
tamen tota essentia sua intellectui coniungitur; et ideo non est
simile.
Ad decimumtertium dicendum, quod duplex est iudicium. Unum quo
iudicamus qualiter res esse debeat; et hoc iudicium non est nisi
superioris de inferiori. Aliud est quo iudicatur qualiter res sit; et
hoc iudicium potest esse et de superiori et de aequali; non enim minus
possum iudicare de rege an stet vel sedeat, quam de rustico; et tale
iudicium est in cognitione.
Ad decimumquartum dicendum quod iudicium non est actio quae egrediatur
ab agente in rem exteriorem quae per eam transmutetur, sed est operatio
quaedam in ipso iudicante consistens ut perfectio ipsius. Et ideo non
oportet quod id de quo iudicat intellectus vel sensus sit ut passum,
quamvis per modum passi significetur; immo magis sensibile et
intelligibile, de quo est iudicium, se habet ad intellectum et sensum
ut agens inquantum sentire vel intelligere pati quoddam est.
Ad decimumquintum dicendum, quod intellectus creatus nunquam pertingit
ad essentiam divinam, ut sit eiusdem naturae cum ea; pertingit tamen
ad ipsam ut ad formam intelligibilem.
|
|