|
Et videtur quod non.
1. Superiorum enim Angelorum cognitio perfectior est quam Angelorum
inferiorum. Sed quod cognoscitur in universali, imperfectius
cognoscitur quam quod in particulari. Ergo superiores Angeli non
cognoscunt per formas magis universales.
2. Praeterea, si cognitio superiorum est universalior quam
inferiorum; aut hoc est quantum ad cognitionem, aut quantum ad
operationem. Non quantum ad operationem, quia non sunt operatores
rerum, ut Damascenus dicit: similiter nec quantum ad cognitionem,
quia omnes cognoscunt omnes res naturales, tam superiores quam
inferiores. Ergo superiorum Angelorum cognitio non est magis
universalis.
3. Praeterea, si omnia quae cognoscunt inferiores Angeli, etiam
superiores cognoscunt, et tamen per formas magis universales, oportet
quod forma quae est in intellectu superioris, ad plura se extendat.
Sed idem non potest esse propria ratio plurium. Ergo Angeli
superiores non cognoscunt res in propria natura, et sic imperfectius
cognoscent quam inferiores; quod est absurdum.
4. Praeterea, cognitio Angelorum est secundum virtutem et naturam
cognoscentis, ut dicit Dionysius, cap. VII de Divin. Nomin.
Sed natura superioris Angeli est magis actualis quam natura
inferioris; ergo et similiter cognitio. Sed cognitio universalis est
in potentia, cognitio vero in particulari est actu. Ergo superiores
Angeli cognoscunt res per formas minus universales.
1. In contrarium. Est quod dicit Dionysius, cap. XII
caelestis hierarchiae, ubi dicit, quod superiores Angeli, ut
Cherubim, habent scientiam altiorem et universaliorem; inferiores
autem Angeli habent particularem et subiectam scientiam.
2. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod intelligentiae
superiores continent formas magis universales.
3. Praeterea, superiores Angeli sunt simpliciores quam inferiores.
Ergo et formae in eis sunt simpliciores; ergo et magis universales,
quia quod est universalius est simplicius.
Responsio. Dicendum, quod potentia quae ad multa se habet,
determinatur ad unum per actum; unde forma et actus invenitur esse
principium unionis; sed potentia invenitur esse principium divisionis
et multiplicationis. Et quia efficacia rei in operando est ex hoc quod
est in actu, inde est quod omnis virtus quanto est magis unita, tanto
est efficacior ad operandum; et ideo quanto aliqua virtus est altior,
tanto invenitur ex paucioribus operari, quae tamen ad plura se
extendunt. Et hoc videmus communiter in operativis et cognitivis
virtutibus. Ars enim architectonica, utpote aedificatoris, per unam
formam artis dirigitur in omnibus quae ad artem suam spectant; in
quibus tamen inferiores artifices, utpote coementarii et caesores
lignorum, et alii huiusmodi, per diversa artificia diriguntur.
Similiter etiam in cognitivis aliquis qui est elevatioris intellectus,
ex paucis principiis penes se retentis habet in promptu procedere ad
varias conclusiones, ad quas pervenire non possunt qui sunt hebetioris
ingenii, nisi per varias inductiones, et per principia particulariter
coaptata conclusionibus. Unde, cum in Deo sit perfectissima virtus,
et puritas actus, ipse per unum, quod est essentia sua, omnia
operatur et omnia cognoscit efficacissime. Ab ipsa autem effluunt
rationes rerum intelligibilium in Angelis, ut ex dictis, art.
praeced., patet, non quidem ad causandum res, sed ad cognoscendum.
Unde quanto in Angelo fuerit plus de actu, et minus de potentia,
tanto emanatio huiusmodi rationum minus in ipso multiplicatur, et
virtus eius cognitiva, erit efficacior. Et secundum hoc superiores
Angeli cognoscunt res per formas magis universales quam inferiores.
Ad primum igitur dicendum, quod cognoscere aliquid in universali,
potest intelligi dupliciter. Uno modo ut referatur ad cognitionem ex
parte cogniti; et sic cognoscere aliquid in universali est cognoscere
naturam universalem cogniti. Et sic propositio veritatem habet, quia
quando cognoscitur de aliquo natura universalis tantum, imperfectius
cognoscitur quam si cognoscantur cum hoc propria ipsius. Alio modo ut
referatur ad cognitionem ex parte eius quo cognoscitur; et sic
cognoscere aliquid in universali, id est per medium universale, est
perfectius dummodo cognitio usque ad propria deducatur.
Ad secundum dicendum, quod dicuntur esse formae magis universales
quantum ad cognitionem, non quia plurium rerum cognitionem causent,
sed quia per pauciores formas ad eadem cognoscenda superior intellectus
perficitur, et etiam ad perfectius cognoscendum; utpote si superior
Angelus per unam formam animalis omnes species animalium cognoscat,
inferior autem non nisi per multas species. Et praeter hoc superior
Angelus plures rationes intelligibiles ex eisdem rebus cognoscat.
Ad tertium dicendum, quod id quod est unum, non potest esse propria
ratio plurium, si sit eis adaequatum. Sed si sit superexcedens,
potest esse plurium propria ratio, quia continet in se uniformiter
propria utriusque quae in eis divisim inveniuntur. Et hoc modo
essentia divina est propria ratio rerum omnium, quia in ipsa
uniformiter praeexistit quidquid divisim in omnibus creaturis
invenitur, ut Dionysius dicit. Et similiter, cum formae intellectus
angelici sint excellentiores rebus ipsis, utpote divinae essentiae
propinquiores, non est inconveniens, si una forma intellectus angelici
sit ratio propria plurium secundum diversas eius habitudines ad diversas
res, sicut et divina essentia est propria ratio plurium secundum
diversas habitudines eius ad res, ex quibus habitudinibus consurgit
pluralitas idearum. Sed formae intellectus nostri accipiuntur ex
rebus; unde non sunt superexcedentes rebus, sed quasi adaequatae
quantum ad repraesentationem, licet sint excedentes quantum ad modum
essendi, inquantum habent esse immateriale. Unde una forma
intellectus nostri non potest esse ratio propria plurium.
Ad quartum dicendum, sicut ad primum.
|
|