|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Boetius, universale est dum intelligitur,
singulare dum sentitur. Sed Angelus non cognoscit nisi per
intellectum. Ergo non cognoscit singularia.
2. Sed dicebat, quod auctoritas intelligitur de intellectu nostro,
non autem de Angelo.- Sed contra, intellectui nostro convenit non
intelligere singularia, ratione suae immaterialitatis. Unde
cognitivae potentiae materiales in nobis existentes singularia
cognoscunt, ut sensus et imaginatio. Sed intellectus Angeli est
immaterialior quam humanus. Ergo non cognoscit singularia.
3. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis ad
cognitum. Sed intellectus Angeli non potest assimilari singulari
inquantum est singulare; quia singulare est singulare per materiam,
intellectus autem Angeli est omnino separatus a materia et
condicionibus materiae. Ergo intellectus Angeli non cognoscit
singularia in sua singularitate.
4. Praeterea, idem est principium essendi et cognoscendi, secundum
philosophum. Sed forma individuata est principium essendi singulari.
Ergo ipsa est principium cognoscendi singulare. Sed intellectus
angelicus accipit sine materia et conditionibus materiae, ex quibus
formae individuantur. Ergo accipit universale tantum, et non
singulare.
5. Praeterea, omne quod est in altero, est in eo per modum
recipientis. Sed intellectus Angeli est simplex et immaterialis.
Ergo similitudines particularium in eius intellectu existentes sunt in
eo immaterialiter et simpliciter, et ita universaliter; et sic per eas
singularia non cognoscit.
6. Praeterea, diversa, inquantum diversa, non per idem proprie
medium cognoscuntur, sed per aliud et aliud, quia cognitio aliquorum
per medium commune est eorum inquantum sunt unum. Sed quaelibet forma
a materia abstracta, est communis multis particularibus. Ergo non
potest esse quod per eam diversa particularia in propria natura proprie
cognoscantur. Sed in intellectu Angeli non est aliqua forma nisi
immaterialis. Ergo nullo modo potest cognoscere singularia.
7. Praeterea, universale contra singulare distinguitur, per hoc
quod universale est in intellectu, singulare autem extra intellectum.
Sed universale nunquam est extra intellectum. Ergo nec singulare
unquam est in intellectu; et sic non potest per intellectum cognosci.
8. Praeterea, nulla potentia extenditur ultra suum obiectum. Sed
quidditas depurata a materia est obiectum intellectus, ut dicitur in
III de anima. Ergo cum essentia singularis sit concreta cum materia
sensibili, non potest per intellectum cognosci.
9. Praeterea, quod per certitudinem cognoscitur, non potest aliter
se habere, quia intellectus est similiter absentium et praesentium.
De his autem quae possunt aliter se habere, non est certitudo, cum
fiant absentia, ut dicitur in VII Metaphysic. Sed singularia
possunt aliter se habere, cum sint motui et variationi subiecta. Ergo
non possunt per intellectum cognosci; et sic idem quod prius.
10. Praeterea, forma intellectus est simplicior intellectu, sicut
perfectio perfectibili. Sed intellectus Angeli est immaterialis.
Ergo et formae ipsius sunt immateriales. Sed formae non sunt
individuae nisi sint materiales. Ergo formae illae, sunt
universales; et ita non sunt principium cognoscendi particulare.
11. Praeterea, mensura, quia est principium cognoscendi
mensuratum, debet esse homogenea mensurato, ut dicitur in X Metaph.
Ergo et species, quae est principium cognoscendi, debet esse
homogenea rei quae per ipsam cognoscitur. Sed forma intellectus
angelici non est homogenea singulari, cum sit immaterialis. Ergo per
eam non potest Angelus singularia cognoscere.
12. Praeterea, potestas gloriae excedit potestatem naturae. Ergo
cognitio intellectus humani glorificati excedit cognitionem Angeli
naturalem. Sed intellectus hominis glorificati non cognoscit
singularia quae hic sunt, quia ut dicit Augustinus in libro de cura
pro mortuis agenda, nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant vivi,
etiam eorum filii. Ergo nec Angeli singularia cognoscere possunt
cognitione naturali.
13. Praeterea, si Angelus singularia cognoscit; aut hoc est per
species singulares, aut per universales. Sed non per singulares,
quia oporteret quod tot essent apud ipsum species, quot sunt
singularia. Singularia autem sunt in potentia infinita. Quod
praecipue apparet, si ponatur quod mundus in posterum non deficiat ab
hoc statu; quod constat Deo esse possibile. Et sic essent infinitae
formae in intellectu Angeli; quod est impossibile. Similiter nec per
universales, quia sic non haberet distinctam cognitionem de
singularibus, et hoc esset cognoscere singularia imperfecte, quod non
est Angelis attribuendum. Ergo Angeli nullo modo singularia
cognoscunt.
1. Sed contra. Nullus custodit illud quod ignorat. Sed Angeli
custodiunt singulares homines, ut patet in Psal. XC, 11:
Angelis suis Deus etc.; ergo ipsi singularia cognoscunt.
2. Praeterea, amor non est nisi cogniti, ut patet per Augustinum
in libro de Trin. Sed Angeli, cum habeant caritatem, amant
singulares homines, etiam quantum ad sensibilia corpora, quae sunt ex
caritate diligenda. Ergo et eos cognoscunt.
3. Praeterea, philosophus dicit in libro posteriorum, quod sciens
universale, scit particulare, sed non convertitur. Sed Angeli
sciunt universales rerum causas. Ergo et singularia cognoscunt.
4. Praeterea, quidquid potest virtus inferior potest et superior,
ut Boetius dicit in Lib. de Consol. Sed vis sensitiva et
imaginativa hominis singularia cognoscit. Ergo multo fortius vis
intellectiva ipsius Angeli.
Responsio. Dicendum, quod quidam circa hoc erraverunt, dicentes,
Angelos singularia non cognoscere. Sed haec positio et a fide est
aliena, quia removet ministeria Angelorum circa homines, et etiam
rectae rationi repugnat; quia si Angeli ignorant ea quae nos
cognoscimus, ad minus quantum ad hoc imperfectior est eorum cognitio:
sicut et philosophus dicit in I de anima, quod accideret Deum
insipientissimum esse, si discordiam nesciret, quam alii sciunt.
Unde hoc errore excluso, quatuor modi inveniuntur assignati a
diversis, quibus Angeli singularia cognoscant. Quidam enim dicunt
quod singularia cognoscunt, singularium species ab eis abstrahendo,
sicut et nos ea per sensus cognoscimus. Sed ista positio est omnino
irrationabilis. Primo, quia Angeli non habent cognitionem a rebus
acceptam, ut patet per Dionysium, et per Augustinum in II super
Gen. ad litteram, et ex his quae supra dicta sunt. Secundo, quia
dato quod a rebus acciperent, formae tamen receptae essent in
intellectu angelico immaterialiter per modum intellectus recipientis:
et sic eadem difficultas remaneret qualiter per eas possent singularia
cognosci, quae ex materia individuantur. Alius modus est quem
Avicenna ponit in sua metaphysica, dicens, quod Deus et Angeli
singularia cognoscunt universaliter, et non singulariter; ut
intelligatur aliquid singulariter cognosci quando cognoscitur prout est
hic et nunc et secundum omnes conditiones individuantes; universaliter
vero quando cognoscitur secundum principia et causas universales; sicut
singulariter cognoscit aliquis hanc eclypsim cum eam sensu percipit,
universaliter vero cum ex motibus caelestibus eam praenuntiat. Et sic
ab Angelis singularia universaliter cognoscuntur, inquantum cognitis
causis omnibus universalibus, nihil remanet ignoratum in singularibus
effectibus. Sed hic modus cognitionis non videtur sufficere. Ponimus
enim, Angelos singularia cognoscere etiam secundum ea quae ad eorum
singularitatem pertinent, sicut quod cognoscunt singulares hominum
actus, et alia huiusmodi quae spectant ad officium custodiae. Unde
tertius modus assignatur a quibusdam, scilicet qui dicunt, quod
Angeli habent penes se formas universales totius ordinis universi a
creatione sibi inditas, quas applicant ad hoc vel illud singulare, et
sic ex universalibus formis singularia cognoscunt. Sed hic modus etiam
non videtur conveniens, quia non potest aliquid ad alterum applicari
nisi illud alterum sit aliquo modo praecognitum; sicut nos universalem
cognitionem singularibus applicamus, quae in cognitione nostra
sensitiva praeexistunt. In Angelis autem non est alia cognitio quam
intellectiva, in qua singularium cognitio praeexistat, ut sic
universales formae intellectus ipsorum possint singularibus applicari.
Unde patet quod applicatio universalis ad particulare, praeexigit
cognitionem intellectualem singularium in Angelis, et non est causa
ipsius. Et ideo quarto modo probabilius dicitur quod formae quae sunt
in intellectu Angeli, sunt efficaces ad causandum cognitionem non
solum universalium, sed etiam particularium nulla applicatione
praesupposita; quamvis non sit ita de formis nostri intellectus, quae
se habent ad res dupliciter: uno modo ut causae rerum, sicut formae
practici intellectus; alio modo ut causatae a rebus, sicut formae
intellectus speculativi, quo naturalia speculamur. Per formas autem
practici intellectus artifex non operatur nisi formam; unde forma illa
est similitudo solius formae. Et quia omnis forma, inquantum
huiusmodi, est universalis, ideo per formam artis non habet artifex
cognitionem de artificiato nisi universalem; sed cognitionem illius in
singulari acquirit per sensum, sicut et quilibet alius. Si autem per
formas artis faceret materiam et formam, tunc forma illa esset exemplar
formae et materiae; et sic per illam formam cognosceretur res
artificiata non solum in universali, sed etiam in singulari, quia
principium singularitatis est materia. Formae autem quae sunt in
intellectu speculativo, fiunt in nobis quodammodo ex actione ipsarum
rerum. Omnis autem actio est a forma; et ideo, quantum ex virtute
est agentis, non fit aliqua forma a rebus in nobis nisi quae sit
similitudo formae. Sed per accidens contingit ut sit etiam similitudo
materialium dispositionum, inquantum recipitur in organo materiali,
quod materialiter recipit, et sic retinentur aliquae conditiones
materiae. Ex quo contingit quod sensus et imaginatio singularia
cognoscunt. Sed quia intellectus omnino immaterialiter recipit, ideo
formae quae sunt in intellectu speculativo, sunt similitudines rerum
secundum formas tantum. Rationes vero ideales in Deo existentes,
sunt effectivae rerum non solum quantum ad formam, sed et quantum ad
materiam, et ideo sunt similitudines rerum quantum ad utrumque. Et
propter hoc per eas cognoscitur res a Deo non solum in natura
universali ex parte formae, sed etiam in sua singularitate ex parte
materiae. Sicut autem ab intellectu divino effluunt res naturales
secundum formam et materiam ad essendum ex utraque, ita effluunt formae
intellectus angelici ad cognoscendum utrumque; et ideo Angeli per
formas innatas cognoscunt res in sua singularitate et universalitate,
inquantum sunt similes formis factivis, scilicet ideis in mente divina
existentibus, quamvis ipsae non sint rerum factivae.
Ad primum igitur dicendum, quod verbum Boetii intelligitur de
intellectu nostro, qui accipit formas ex rebus, non autem de
angelico, qui accipit formas immediate a Deo; et hoc ratione iam
dicta.
Ad secundum dicendum, quod quia in intellectu Angeli formae
immaterialius recipiuntur quam in intellectu nostro, iam sunt
efficaciores; et sic se extendunt ad repraesentandum rem non solum
quantum ad principia formalia, sed etiam secundum materialia.
Ad tertium dicendum, quod inter cognoscens et cognitum non exigitur
similitudo quae est secundum convenientiam in natura, sed secundum
repraesentationem tantum. Constat enim quod forma lapidis in anima est
longe alterius naturae quam forma lapidis in materia; sed inquantum
repraesentat eam, sic est principium ducens in cognitionem eius.
Unde, quamvis formae quae sunt in intellectu Angeli, sint
immateriales secundum sui naturam, nihil tamen prohibet quin per eas
assimiletur rebus non solum secundum formam, sed etiam secundum
materiam.
Ad quartum dicendum, quod non oportet formam, quae est principium
essendi rem, esse principium cognoscendi rem secundum essentiam suam,
sed solum secundum suam similitudinem. Forma enim qua lapis est, non
est in anima, sed similitudo eius. Unde non oportet quod forma
intellectus angelici, qua singulare cognoscit, sit individuata, sed
solum quod sit formae individuatae similitudo.
Ad quintum dicendum, quod formae in intellectu angelico sunt
immaterialiter, et tamen sunt similitudines rerum materialium, sicut
et ideae in Deo existentes, quae sunt multo immaterialiores; et sic
per eas possunt singularia cognosci.
Ad sextum dicendum, quod una species potest esse propria ratio
diversorum inquantum est superexcedens, ut ex supra dictis patet. Per
unum autem medium adaequatum non possunt diversa distincte cognosci.
Ad septimum dicendum, quod quamvis universale habeat esse in
intellectu, tamen ens in intellectu est in plus quam universale; et
ideo in processu est fallacia consequentis.
Ad octavum dicendum, quod per illam speciem a materia depuratam quam
intellectus Angeli penes se habet, intelligit etiam materiales
conditiones rei, ut ex dictis, in corp. art., patet.
Ad nonum dicendum, quod intellectus Angeli per speciem quam apud se
habet, cognoscit singulare non solum in sua substantia, sed etiam
secundum omnia accidentia eius; et ideo cognoscit cuicumque accidenti
singulare variatum subsit; et sic variatio singularis certitudinem
cognitionis angelicae non tollit.
Ad decimum, patet responsio ex dictis.
Ad undecimum dicendum, quod mensura, inquantum est principium
cognoscendi mensuratum est unius generis cum mensurato, sed non
simpliciter; sicut patet quod ulna est mensura panni, et non convenit
cum eo nisi in quantitate: sic enim est mensura eius. Sic etiam et
forma intellectus angelici non oportet quod conveniat cum singulari
extra animam existente, secundum modum existendi; cum singulare sit
materialiter, et forma praedicta sit immaterialis.
Ad duodecimum dicendum, quod sancti qui sunt in gloria, cognoscunt in
verbo ea quae hic aguntur, ut manifeste Gregorius dicit in moralibus;
verbum autem Augustini intelligendum est quantum ad naturalem
condicionem nec est simile de Angelo et anima: quia Angelus
naturaliter habet formas sibi a creatione inditas, quibus singularia
cognoscit.
Ad decimumtertium dicendum, quod formae intellectus angelici neque
sunt singulares, sicut formae imaginationis vel sensus, cum sint
penitus immateriales; neque sunt hoc modo universales sicut formae
intellectus nostri, quibus non nisi natura universalis repraesentatur;
sed in se immateriales existentes, exprimunt et demonstrant universalem
naturam, et particulares conditiones.
|
|