|
Et videtur quod sic.
1. Angeli enim cognoscunt res per formas innatas. Sed formae illae
aequaliter se habent ad praesentia et futura. Ergo cum Angeli
praesentia cognoscant, cognoscent similiter et futura.
2. Praeterea, Boetius, in V de consolatione, hanc causam
assignat quare Deus futura contingentia infallibiliter praescire
potest, quia eius visio est tota simul, cum aeternitate mensuretur.
Sed visio beata est tota simul, cum aeternitate participata
mensuretur. Ergo Angeli beati futura contingentia cognoscunt.
3. Praeterea, Gregorius IV dialogorum dicit, quod anima cum
recedat a nexibus corporis, vi subtilitatis naturae cognoscit futura.
Sed Angelus est maxime a nexibus corporis absolutus, et est
subtilissimae naturae. Ergo cognoscunt futura.
4. Praeterea, intellectus possibilis animae nostrae est in potentia
ad omnia cognoscenda, et ita ad cognoscenda futura. Sed potentia
intellectus angelici est tota terminata per formas innatas, ut supra,
art. 4 et 8 huius quaest., dictum est. Ergo ipsi habent notitiam
de futuris.
5. Praeterea, quicumque habet providentiam super aliquem, debet
habere et praescientiam eorum quae ad ipsum spectant. Sed Angeli
habent curam et providentiam de nobis per officium custodiae. Ergo
ipsi cognoscunt ea quae nobis sunt futura.
6. Praeterea, intellectus angelicus excedit intellectum humanum.
Sed intellectus humanus cognoscit futura quae habent causas
determinatas in natura. Ergo angelicus cognoscit futura contingentia
ad utrumlibet quae non habent aliquas causas determinatas; ergo, et
cetera.
7. Praeterea, propter hoc nos aliter nos habemus ad cognoscenda
praesentia et futura, quia cognitionem a rebus accipimus; unde oportet
res cognitas praeexistere scientiae nostrae. Sed Angeli non accipiunt
cognitionem a rebus. Ergo aequaliter se habent ad cognoscenda
praesentia et futura; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, intellectiva cognitio non concernit aliquod tempus,
quia abstrahit ab hic et nunc, et sic aequaliter se habet ad omne
tempus. Sed Angelus non habet cognitionem nisi intellectivam. Ergo
aequaliter se habet ad cognoscenda praesentia et futura; et sic idem
quod prius.
9. Praeterea, plura cognoscit Angelus quam possit homo cognoscere.
Sed homo in statu innocentiae cognoscebat futura; unde et Genes.,
cap. II, 24: Adam dixit: propter hoc relinquet homo patrem et
matrem etc.; ergo et Angeli cognoscunt futura.
1. Sed contra. Est quod dicitur Isa., c. XLI, vers. 23:
quae ventura sunt annuntiate; et dicemus quia dii estis vos; et sic
scire futura, est divinitatis indicium. Sed Angeli non sunt dii.
Ergo futura ignorant.
2. Praeterea, cognitio certitudinalis haberi non potest nisi eorum
quae habent veritatem determinatam. Sed futura contingentia non sunt
huiusmodi, ut patet in I Periher. Ergo Angeli futura contingentia
non cognoscunt.
3. Praeterea, futura cognosci non possunt nisi vel per speciem
artis, sicut artifex cognoscit ea quae facturus est; vel in causis,
sicut cognoscitur frigus futurum in signis et dispositionibus
stellarum. Sed Angeli non cognoscunt futura per artem, quia ipsi non
sunt rerum operatores; nec iterum in causis suis, quia futura
contingentia non sunt determinata in suis causis, alias essent
necessaria. Ergo Angeli nullo modo futura contingentia cognoscunt.
4. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit in libro de
sacramentis, quod monstratum est Angelis quid facturi essent, non
autem quid eis esset futurum. Ergo multo minus alia futura
cognoscunt.
Responsio. Dicendum, quod unumquodque hoc modo cognoscitur in aliquo
quo modo est in eo. Quaedam igitur futura sunt quae in causis suis
proximis determinata sunt hoc modo, ut ex eis necessario contingant,
sicut solem oriri cras; et tales effectus futuri in suis causis
cognosci possunt. Quidam vero futuri effectus in causis suis non sunt
determinate, ut aliter evenire non possit; sed tamen eorum causae
magis se habent ad unum quam ad alterum; et ista sunt contingentia,
quae ut in pluribus vel paucioribus accidunt; et huiusmodi effectus in
causis suis non possunt cognosci infallibiliter, sed cum quadam
certitudine coniecturae. Quidam autem effectus futuri sunt quorum
causae indifferenter se habent ad utrumque; haec autem vocantur
contingentia ad utrumlibet, ut sunt illa praecipue quae dependent ex
libero arbitrio. Sed quia ex causa ad utrumlibet, cum sit quasi in
potentia, non progreditur aliquis effectus, nisi per aliquam aliam
causam determinetur magis ad unum quam ad aliud, ut probat Commentator
in II Phys.; ideo huiusmodi effectus in causis quidem ad utrumlibet
nullo modo cognosci possunt per se acceptis. Sed si adiungantur causae
illae quae causas ad utrumlibet inclinant magis ad unum quam ad aliud,
potest aliqua certitudo coniecturalis de effectibus praedictis haberi:
sicut de his quae ex libero arbitrio dependent, aliqua futura
coniicimus ex consuetudinibus et complexionibus hominum, quibus
inclinantur ad unum. Omnes autem huiusmodi effectus, qualescumque
sint eorum causae proximae, tamen in causa prima omnes sunt
determinati, quae sua praesentia omnia intuetur, et sua providentia
omnibus modum apponit. Angeli autem et divinam essentiam intuentur,
et per formas innatas cognitionem omnium rerum et causarum naturalium
habent. Cognitione igitur naturali quae est per formas innatas illa
tantum futura praescire possunt quae in causis naturalibus sunt
determinata, vel in una tantum causa, vel in collectione plurium;
quia aliquid est contingens respectu unius causae quod respectu
concursus plurium causarum est necessarium. Angeli autem omnes
naturales causas cognoscunt; unde quaedam quae contingentia videntur,
aliquibus causis eorum pensatis, Angeli ut necessaria cognoscunt, dum
omnes causas ipsorum cognoscunt. Si autem divinam providentiam
comprehenderent, omnes futuros eventus certitudinaliter scirent. Sed
quia quidam perfectius aliis divinam providentiam intuentur, quamvis
nullus eorum perfecte comprehendat, ideo quidam in verbo plura futura
etiam de contingentibus ad utrumlibet, aliis sciunt.
Ad primum igitur dicendum, quod species quae sunt in mente Angeli,
non se habent aequaliter ad praesentia et futura, quia illa quae sunt
praesentia, sunt similia in actu formis in Angelis existentibus, et
sic per ea possunt cognosci; illa vero quae sunt futura, nondum sunt
similia; et ideo per formas praedictas non cognoscuntur, ut supra
declaratum est.
Ad secundum dicendum, quod quantum ad visionem qua vident res in
verbo, indifferenter se habent ad cognoscenda praesentia et futura;
non tamen sequitur quod in verbo omnia futura cognoscant, quia verbum
non comprehendunt.
Ad tertium dicendum, quod sicut Augustinus narrat, XII super
Genes. ad litteram, quidam posuerunt quod anima in seipsa quamdam vim
divinationis habet. Sed hoc Augustinus ibidem reprobat, quia si per
seipsam posset futura praedicere, semper esset praescia futurorum.
Nunc autem videmus, quod non est in potestate sua cognitionem
futurorum habere quandocumque voluerit, quamvis aliquando praesciat;
unde oportet quod adiutorio alicuius eveniat quod futura cognoscit.
Adiuvatur autem aliquo superiori spiritu, increato vel creato, bono
vel malo. Et quia mole corporis aggravatur, et dum sensibilibus
intendit, minus est intelligibilium capax; ideo quando a sensibus
abstrahitur vel per somnum vel per aegritudinem, vel quocumque alio
modo, fit ex hoc magis idonea ad impressionem superioris spiritus
recipiendam. Et ideo dum praedicto modo a nexibus corporis
absolvitur, futura praenoscit, aliquo spiritu revelante, qui ea
futura revelare potest quae praescit vel naturali cognitione, vel in
verbo, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod duplex est potentia. Una est naturalis
quae potest per agens naturale in actum reduci; et talis potentia in
Angelis est totaliter completa per formas innatas: sed secundum talem
potentiam intellectus possibilis noster non est in potentia ad futura
quaelibet cognoscenda. Est autem alia potentia obedientiae, secundum
quam in creatura fieri potest quidquid in ea fieri voluerit creator; et
sic intellectus possibilis est in potentia ad futura quaelibet
cognoscenda, inquantum ei scilicet possunt divinitus revelari. Talis
autem potentia intellectus angelici non est totaliter completa per
formas innatas.
Ad quintum dicendum, quod ille qui habet aliquorum providentiam, non
oportet quod praesciat futuros eventus; sed ut praevideat qui eventus
contingere possunt, ut secundum hoc remedia adhibeat.
Ad sextum dicendum, quod intellectus Angeli excedit humanum in hoc
quod contingentium determinatorum in suis causis plura et certius
novit; non autem oportet quod excedat quantum ad hoc quod obiectio
tangit.
Ad septimum dicendum sicut ad primum.
Ad octavum dicendum, quod Angelus per intellectivam cognitionem
cognoscit ea quae sunt hic et nunc, quamvis ipse intellectus cognoscens
sit abstractus ab hic et nunc, ut ex dictis patet. Et ideo non est
mirum si alio modo cognoscit praesentia quam futura; non ex hoc quod
ipse aliter ad ea se habeat, sed ex hoc quod illa aliter se habent ad
ipsum, ut patet ex dictis.
Ad nonum dicendum, quod homo in statu innocentiae futura contingentia
praescire non poterat nisi vel in causis suis, vel in verbo; ut
Angeli cognoscunt, ut ex dictis patet.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, inquantum contra veritatem
procedunt, patet responsio ex dictis.
|
|