|
Et videtur quod sic.
1. Angelorum enim officium est purgare. Sed impuritas a qua
purgamur, est in conscientia. Ergo Angeli conscientias nostras
cognoscunt.
2. Praeterea, sicut corpus figuratur figura, ita intellectus
figuratur specie eius quod actu cogitat. Sed oculus videns corpus,
videt simul figuram corporis. Ergo et Angelus videns intellectum
alterius Angeli, videt eius cogitationem.
3. Praeterea, species quae sunt in intellectu, cum sint
intelligibiles actu, sunt magis intelligibiles quam formae in rebus
materialibus existentes, quae sunt intelligibiles in potentia tantum.
Sed Angeli per formas quas apud se habent, intelligunt rerum
materialium formas. Ergo multo fortius intelligunt formas existentes
in intellectu nostro; et sic cognoscunt cogitationes nostras.
4. Praeterea, cognitio hominis nunquam est sine phantasmate. Sed
Angeli cognoscunt phantasmata quae sunt in nostra imaginatione; unde
Augustinus, dicit, XII super Genesim ad litteram, quod
spirituales corporalium similitudines in animo nostro innotescunt
spiritibus etiam immundis. Ergo Angeli cogitationes nostras
cognoscunt.
5. Praeterea, Angelus per formas quas apud se habet, cognoscit
quidquid potest per eas facere. Sed ipse potest imprimere in
intellectum nostrum, illuminando et purgando nos. Ergo multo fortius
potest cogitationes nostras cognoscere.
6. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de divinationibus
Daemonum, quod Daemones aliquando hominum disputationes non solum
voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, dum ex animo
exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt. Sed non est
aliqua cogitatio quae aliquem motum non relinquat in corpore. Ergo
omnes cogitationes nostras Daemones, et multo amplius Angeli sancti
cognoscunt.
7. Praeterea, Origenes supra illud ad Rom. II, 15: et inter
se cogitationum accusantium aut defendentium dicit, quod intelligendum
est de cogitationibus quae prius fuerunt, quarum quaedam signacula in
cogitantibus remanserunt. Ergo ex cogitatione qualibet aliquod signum
in anima relinquitur. Sed hoc signum non potest esse Angelo ignotum,
qui totam animam videt. Ergo Angeli cogitationes nostras cognoscunt.
8. Praeterea, Angeli in causis cognoscunt effectus. Sed notitia
procedit a mente, ut Augustinus Lib. IX de Trinitate dicit; et
ex notitia habituali procedit intelligentia actualis. Ergo cum Angeli
mentem nostram cognoscant, cognoscent nostram notitiam et cogitationem
actualem.
1. Sed contra. Ierem., c. XVII, 9-10: pravum est cor
hominis et inscrutabile; quis cognoscet illud? Ego dominus. Ergo
solius Dei est secreta cordium scire.
2. Praeterea, in Ps. VII, 10, dicitur: scrutans corda et
renes Deus; et ita videtur hoc esse solius Dei proprium.
Responsio. Dicendum, quod Angeli cogitationes cordium per se et
directe intueri non possunt. Ad hoc enim quod mens aliquid actu
cogitet, requiritur intentio voluntatis, qua mens convertatur actu ad
speciem quam habet, ut patet per Augustinum in Lib. de Trin.
Motus autem voluntatis alterius non potest Angelo notus esse naturali
cognitione, quia Angelus naturaliter cognoscit per formas sibi
inditas, quae sunt similitudines rerum in natura existentium; motus
autem voluntatis non habet dependentiam nec connexionem ad aliquam
causam naturalem, sed solum ad causam divinam, quae in voluntatem sola
imprimere potest. Unde motus voluntatis et cordis cogitatio non potest
cognosci in aliquibus similitudinibus rerum naturalium, sed solum in
essentia divina, quae in voluntatem imprimit. Et sic Angeli non
possunt cognoscere cogitationes cordium directe, nisi in verbo ei
reveletur. Sed per accidens potest cognoscere cogitationem cordis
quandoque; et hoc dupliciter. Uno modo inquantum ex cogitatione
actuali resultat aliquis motus in corpore, dum aliquis gaudio vel
tristitia afficitur ex his quae cogitat, et sic cor quodammodo
movetur. Per hunc enim modum etiam medici quandoque possunt passionem
cordis cognoscere. Alio modo inquantum ex actuali cogitatione aliquis
meretur vel demeretur; et sic mutatur quodammodo status agentis vel
cogitantis in bonum vel in malum. Et hanc dispositionum mutationem
Angeli cognoscunt. Sed tamen ex hoc non cognoscitur cogitatio nisi in
generali; ex multis enim diversis cogitationibus eodem modo aliquis
meretur vel demeretur, gaudet vel tristatur.
Ad primum igitur dicendum, quod purgatio illa de qua loquitur
Dionysius non est intelligenda ab impuritate peccati, sed ab
ignorantia.
Ad secundum dicendum, quod ex una specie quam intellectus penes se
habet, in diversas cogitationes prodit, sicut per speciem hominis
varia de homine possumus cogitare. Unde etsi Angelus videat
intellectum nostrum figurari secundum speciem hominis, non sequitur
quod cogitationem cordis determinate cognoscat.
Ad tertium dicendum, quod non omnia actu cogitamus quorum species apud
nos habemus, cum quandoque species sint in nobis in habitu tantum.
Unde ex hoc quod species nostri intellectus videntur ab Angelo, non
sequitur quod cogitatio cognoscatur.
Ad quartum dicendum, quod ex eisdem phantasmatibus ratio nostra in
diversa tendit cogitando; et ideo etiam phantasmatibus cognitis quibus
anima intendit, non sequitur quod cogitatio cognoscatur. Unde et
ibidem, Augustinus subdit: si Daemones internam virtutum speciem
possent in hominibus cernere, non tentarent.
Ad quintum dicendum, quod ex actione Angeli efficimur potentes ad
aliquid cogitandum; sed ad hoc quod in actum cogitationis prodeamus,
requiritur intentio voluntatis, quae nullo modo ab Angelo dependet.
Unde, quamvis Angeli possint cognoscere virtutem intellectus nostri,
scilicet qua possumus intelligibilia speculari, non tamen sequitur quod
actuales cogitationes cognoscant.
Ad sextum dicendum, quod motus corporis, qui est in passionibus
animae, non sequitur quamlibet cogitationem, sed tantum practicam.
Cum enim aliquid speculative consideramus, hoc modo habemus nos ad
considerata ac si essemus in picturis considerantes, ut dicitur in II
de anima. Et tamen quando etiam motus corporales sequuntur, motus
illi non indicant cogitationem nisi in generali, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod signacula illa nihil sunt aliud quam merita
vel demerita, per quae cogitatio non nisi generaliter cognosci potest.
Ad octavum dicendum, quod quamvis mens et notitia habitualis
cognoscatur ab Angelo, non tamen sequitur quod cognitio actualis:
quia ex una habituali notitia multae considerationes actuales
progrediuntur.
|
|