|
Et videtur quod sic.
1. Quia, ut dicit Augustinus, XV de Trinitate: in patria omnem
scientiam nostram simul uno conspectu videbimus. Sed hoc modo vident
nunc Angeli sicut nos videbimus in patria. Ergo et nunc Angeli simul
multa actu intelligunt.
2. Praeterea, Angelus intelligit hominem non esse lapidem. Sed
quicumque hoc intelligit, simul intelligit hominem et lapidem. Ergo
simul Angelus multa intelligit.
3. Praeterea, intellectus Angeli est fortior quam sensus communis.
Sed sensus communis simul multa apprehendit, quia numerus est eius
obiectum, cuius partes sunt multae unitates. Ergo multo fortius
Angelus potest simul multa cognoscere.
4. Praeterea, illud quod convenit Angelo ex virtute suae naturae,
convenit ei secundum quodcumque medium intelligat. Sed Angelis ex
virtute suae naturae convenit multa simul intelligere: unde dicit
Augustinus, IV super Genesim ad litteram: potentia spiritualis
mentis angelicae cuncta quae voluerit simul notitia facillima
comprehendit. Ergo sive cognoscat res in verbo, sive per species
proprias, potest simul multa cognoscere.
5. Praeterea, intellectus et intelligibile relative ad invicem
referuntur. Sed unum intelligibile potest simul conspici a diversis
intellectibus. Ergo et unus intellectus potest simul inspicere diversa
intelligibilia.
6. Praeterea, Augustinus dicit, X de Trinitate, quod mens
nostra semper meminit sui, intelligit se, et vult se: et eadem ratio
est de mente Angeli. Sed Angelus quandoque intelligit alias res.
Ergo simul tunc plura intelligit.
7. Praeterea, sicut intellectus dicitur ad intelligibile, ita
scientia ad scibile. Sed sciens potest simul multa scire. Ergo
intellectus potest simul multa intelligere.
8. Praeterea, mens Angeli est multo spiritualior quam sit aer.
Sed in aere propter sui spiritualitatem possunt esse simul diversae
formae, ut albi et nigri; sicut si a diversis videntibus album et
nigrum videatur tali dispositione existente, quod lineae directae ab
oculis ad res visas intersecent se in uno puncto, per quod oportebit
simul et semel speciem albi et nigri deferri. Ergo multo fortius
intellectus Angeli potest simul formari diversis formis; et ita potest
simul multa intelligere.
9. Praeterea, intellectus reducitur in actum intelligendi per
species quas apud se habet. Sed in intellectu Angeli sunt simul
multae species, cum intelligentia sit plena formis, ut dicitur in
Lib. de causis. Ergo Angelus simul multa intelligit.
10. Praeterea, multa, in quantum sunt unum, (simul) possunt
intelligi. Sed omnia intelligibilia sunt unum, inquantum sunt
intelligibilia. Ergo omnia intelligibilia possunt simul intelligi ab
Angelo.
11. Praeterea, plus distat essentia divina a formis creatis quam
una forma creata ab alia. Sed Angelus simul intelligit per essentiam
divinam, et per formam creatam; cum enim semper in verbo res videat,
nisi simul posset res per species innatas cognoscere, nunquam res per
species innatas intelligeret. Ergo multo fortius potest simul per
diversas formas concreatas intelligere; et sic potest intelligere multa
simul.
12. Praeterea, si non intelligit multa simul, in actione eius,
qua intelligit hoc et illud, cadit prius et posterius. Sed huiusmodi
omnis actio cadit sub tempore. Ergo propria operatio Angeli cadit sub
tempore; quod est contra id quod habetur in Lib. de causis, quod
intelligentia est res cuius substantia et operatio est supra tempus.
13. Praeterea, propter hoc intellectus noster, ut videtur, non
potest simul multa intelligere, quia intelligit cum continuo et
tempore. Sed hoc intellectui angelico non convenit, cum non accipiat
a sensibus. Ergo potest simul multa intelligere.
14. Praeterea, formae intellectus, cum sint perfectiones
secundae, sunt formae accidentales. Sed plures formae accidentales
quae non sunt contrariae possunt esse in eodem subiecto, ut albedo et
dulcedo. Ergo et intellectus Angeli potest simul informari diversis
formis, cum non sint contrariae, et ita simul multa intelligere.
15. Praeterea, musica et grammatica sunt formae in uno genere, et
simul per eas informatur anima eius qui utrumque habet habitum. Ergo
etiam intellectus potest simul formari diversis formis; et sic idem
quod prius.
16. Praeterea, intellectus Angeli intelligit se intelligere, et
sic per consequens intelligit se intelligere aliquid quod est extra
ipsum. Simul ergo intelligit se et illud aliquid; et ita simul multa
intelligit.
17. Praeterea, intellectus Angeli, quantum est de se, aequaliter
se habet ad omnes formas in ipso existentes. Ergo vel simul per omnes
intelligit, vel per nullam. Sed non per nullam. Ergo per omnes
simul intelligit; et ita simul multa cognoscit.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit quod intelligere est unum
tantum, scire vero plura.
2. Praeterea, ad hoc quod aliquid actu consideretur, requiritur
intentio, ut Augustinus dicit. Sed intentio, cum sit motus quidam,
non potest simul ferri in diversa, quia unius motus non est nisi unus
terminus ad quem. Ergo Angelus non potest simul multa intelligere.
3. Praeterea, sicut corpus figuratur figura, ita intellectus
figuratur specie eius quod actu intelligit, ut dicit Algazel. Sed
unum corpus non potest simul figurari diversis figuris. Ergo nec unus
intellectus potest simul formari diversis speciebus; et ita nec multa
simul intelligere.
4. Praeterea, sicut intelligendo res in propria natura, intelligit
eas per formas distinctas; ita intelligendo res in verbo, intelligit
eas per distinctas rationes. Ergo nec in propria natura nec in verbo
potest simul multa intelligere.
5. Praeterea, virtus rei non excedit substantiam eius. Sed
substantia Angeli non potest simul esse in pluribus locis. Ergo nec
secundum virtutem intellectivam potest simul multa intelligere.
6. Praeterea, illud quod se extendit ad multa, compositionem
quamdam habet. Sed intellectus Angeli est simplex. Ergo non potest
se extendere ad multa simul intelligenda.
Responsio. Dicendum, quod intellectus, omne quod intelligit,
intelligit per aliquam formam; et ideo ex formis intellectus, quibus
intelligit, oportet considerari, an simul Angelus multa possit
intelligere. Sciendum est igitur, quod formarum quaedam sunt unius
generis; quaedam autem generum diversorum. Formae quidem quae sunt
diversorum generum, diversas potentias respiciunt; cum unitas generis
ex unitate materiae sive potentiae procedat secundum philosophum. Unde
possibile est idem subiectum simul perfici diversis formis diversorum
generum: quia tunc una potentia non determinabitur ad diversos actus,
sed diversae; sicut si aliquod corpus est simul album et dulce, albedo
inest ei secundum quod participat de natura diaphani, dulcedo autem
secundum naturam humidi. Formae vero quae sunt unius generis, unam
potentiam respiciunt; sive sint contrariae, ut albedo et nigredo;
sive non, ut triangulus et quadratum. Hae igitur formae in subiecto
tripliciter esse dicuntur. Uno modo in potentia tantum; et sic sunt
simul, quia una potentia est contrariorum, et diversarum formarum
unius generis. Alio modo secundum quod sunt in actu imperfecto, ut
cum sunt in fieri; et sic etiam simul esse possunt, ut patet cum
aliquis dealbatur: tunc enim toto alterationis tempore albedo inest ut
in fieri, nigredo vero ut in corrumpi. Tertio modo ut in actu
perfecto, ut cum iam albedo est in termino dealbationis; et sic
impossibile est duas formas unius generis esse simul in eodem subiecto.
Oporteret enim eamdem potentiam ad diversos actus terminari: quod est
impossibile, sicut et unam lineam ex una parte terminari ad diversa
puncta. Sciendum igitur est, quod omnes formae intelligibiles sunt
unius generis, quantumcumque res quorum sunt, sint generum
diversorum. Omnes enim eamdem potentiam intellectivam respiciunt. Et
ideo in potentia omnes simul esse possunt in intellectu, et similiter
in actu incompleto, qui est medius inter potentiam et actum perfectum.
Et hoc est species esse in habitu, qui est medius inter potentiam et
operationem; sed in actu perfecto plurium specierum intellectus simul
esse non potest. Ad hoc autem quod actu intelligat, oportet quod sit
in actu perfecto illius speciei secundum quam intelligit; et ideo
impossibile est quod simul et semel secundum diversas formas actu
intelligat. Omnia igitur diversa quae diversis formis intelligit, non
potest simul intelligere; illa vero quae intelligit per eamdem formam,
simul intelliget. Unde omnia quae intelligit per unam verbi
essentiam, simul intelligit; ea vero quae intelligit per formas
innatas, quae sunt multae, non simul intelligit, si diversis formis
intelligat. Quilibet enim Angelus eadem forma multa intelligit, ad
minus omnia singularia unius speciei per unam speciei formam.
Superiores vero Angeli plura possunt una specie intelligere quam
inferiores; unde magis possunt simul multa intelligere. Sciendum
tamen, quod aliquid est unum quodammodo, et multa alio modo; sicut
continuum est unum in actu et multa in potentia. Et in huiusmodi
intellectus, vel sensus si feratur ut est unum, simul videtur; si
autem ut est multa, quod est considerare unamquamque partem secundum
se, sic non potest totum simul videri. Et sic etiam intellectus
quando considerat propositionem, considerat multa ut unum; et ideo
inquantum sunt unum, simul intelliguntur, dum intelligitur una
propositio quae ex eis constat; sed inquantum sunt multa, non possunt
simul intelligi, ut scilicet intellectus simul se convertat ad rationes
singulorum secundum se intuendas. Unde philosophus dicit in VI
Metaph. dico autem simul et separatim intelligere affirmationem vel
negationem, quasi non deinde, sed unum quid sit. Non enim simul
intelliguntur inquantum habent ordinem distinctionis ad invicem, sed
inquantum uniuntur in una propositione.
Ad primum igitur dicendum, quod Augustinus loquitur de cognitione
beata, qua cognoscemus omnia in verbo.
Ad secundum dicendum, quod Angelus cognoscendo hominem non esse
lapidem, cognoscit multa et unum, et ex dictis patet.
Et similiter dicendum ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod ex natura mentis angelicae est quod per unam
formam possit multa intelligere; et sic cum voluerit, convertendo se
ad illam speciem, omnia quae per illam speciem cognoscit, simul
intelligere potest.
Ad quintum dicendum, quod nihil intellectus est in intelligibili; sed
aliquid eius quod intelligitur, est in intellectu; et sic non est
eadem ratio intelligendi simul multa ab uno intellectu, et intelligendi
unum simul a multis intellectibus.
Ad sextum dicendum, quod, sicut Augustinus exponit seipsum in XV
de Trinitate, hoc quod dixerat in X libro quod mens nostra semper sui
meminit, semper se intelligit, semper se vult, ad interiorem memoriam
est referendum. Unde anima nostra non semper actualiter se
intelligit; sed mens Angeli semper actualiter se intelligit: quod
ideo contingit, quia mens Angeli intelligit se per essentiam suam,
qua semper informatur, mens autem nostra forte intelligit quodammodo
per intentionem. Nec tamen cum mens Angeli se intelligit et aliquid
aliud, intelligit simul multa nisi ut unum; quod sic patet. Si enim
aliqua duo ita se habeant quod unum sit ratio intelligendi aliud, unum
eorum erit quasi formale, et aliud quasi materiale; et sic illa duo
sunt unum intelligibile, cum ex forma et materia unum constituatur.
Unde intellectus quando intelligit aliquid per alterum, intelligit
unum tantum intelligibile, sicut patet in visu: lumen enim est quo
videtur color, unde se habet ad colorem ut formale; et sic color et
lumen sunt unum tantum visibile, et simul a visu videntur. Essentia
autem Angeli est ei ratio cognoscendi omne quod cognoscit, quamvis non
perfecta, propter quod formis superadditis indiget: cognoscit enim
omnia per modum substantiae suae, ut dicitur in Lib. de causis, et
secundum propriam virtutem et naturam, ut dicit Dionysius, cap.
VII de Divin. Nomin. Unde cum intelligit se et alia, non
intelligit simul multa nisi ut unum.
Ad septimum dicendum, quod scientia nominat habitum, intelligere vero
actum. Formae autem possunt esse plures simul in intellectu ut in
habitu, non autem ut in actu perfecto, ut ex dictis patet; et ideo
contingit simul multa scire, non autem simul multa intelligere.
Ad octavum dicendum, quod formae illae non sunt in aere nisi ut in
fieri: sunt enim in eo ut in medio deferente.
Ad nonum dicendum, quod species multae sunt simul in intellectu
Angeli, sed non ut in actu perfecto.
Ad decimum dicendum, quod sicut omnia sunt unum in quantum sunt
intelligibilia, ita simul intelliguntur inquantum sunt intelligibilia;
et hoc est dum ipsa intelligibilitas intelligitur.
Ad undecimum dicendum, quod essentia divina est ratio omnium formarum
concreatarum Angelo, cum ex ea velut exemplatae deriventur. Non
autem una forma est ratio alterius; et ideo non est simile.
Ad duodecimum dicendum, quod illa operatio per se cadit sub tempore
quae expectat aliquid in futurum, ad hoc quod eius species compleatur;
sicut patet de motu, qui non habet speciem completam quousque ad
terminum perducatur: non est enim idem specie motus ad medium et ad
terminum. Operationes vero quae statim habent suam speciem completam,
non mensurantur tempore, nisi per accidens, sicut intelligere,
sentire, et huiusmodi; unde philosophus dicit in X Ethic., quod
delectari non est in tempore. Per accidens autem in tempore possunt
esse tales operationes, inquantum motui coniunguntur in natura tempori
subiecta existentes, quae est natura corporea generabilis et
corruptibilis, qua ut organo potentiae sensitivae utuntur, a quibus
etiam noster intellectus accipit. Unde patet, quod ipsum intelligere
Angeli neque per se neque per accidens cadit sub tempore. Unde in una
eius operatione qua intelligit unum intelligibile, non est prius et
posterius. Sed hoc non prohibet quin plures operationes possint esse
ordinatae secundum prius et posterius.
Ad decimumtertium dicendum, quod hoc non est tota ratio quare
intellectus possibilis noster non possit simul plura intelligere, quam
obiectio tangit, sed quod supra dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod formae accidentales non contrariae
possunt simul esse in eodem subiecto, si potentias respiciunt
diversas; non autem si sint unius generis eamdem potentiam
respicientes, sicut patet de triangulo et quadrato.
Ad decimumquintum dicendum, quod musica et grammatica, cum sint
habitus, non sunt actus completi; sed formae quaedam mediae inter
potentiam et actum.
Ad decimumsextum dicendum, quod intelligens et intellectum in actu
sunt unum quodammodo; unde quando aliquis intelligit se intelligere
aliquid, intelligit multa ut unum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod intellectus Angeli non similiter se
habet ad omnes formas quas penes se habet; quia quandoque est in actu
perfecto unius formae, et non aliarum; et hoc est per voluntatem,
quae reducit intellectum de tali potentia in actum. Unde etiam
Augustinus dicit, quod cum voluerit intelligit, ut patet in
auctoritate prius inducta.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod unum
tantum contingit simul intelligere ut unum et per unam formam; nihil
tamen prohibet multa ut unum simul intelligi, vel per unam formam.
Ad secundum dicendum, quod quantitas virtualis attenditur secundum
comparationem virtutis ad obiecta. Unde, sicut corpus per quantitatem
dimensivam potest ex diversis suis partibus diversa tangere, ita et
virtus potest diversis applicari secundum diversas comparationes ad
diversa, dummodo sit virtus perfecta in actu; sicut ignis simul
undique calefacit diversa corpora. Et ita etiam intellectus perfectus
per formam potest simul ferri in diversa, ad quae se extendit
repraesentatio illius formae; et erunt multae intentiones ex parte eius
in quod fertur intellectus, sed una ex unitate intellectus et formae.
Ad tertium dicendum, quod intellectus non intelligit simul multa ad
quae intelligenda requiritur, quod diversis formis figuretur.
Ad quartum dicendum, quod rationes ideales non differunt nisi secundum
habitudines diversas; unde omnes sunt unum per essentiam: quod non est
de formis concreatis Angelo.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur quod virtus non excedit
substantiam, non est sic intelligendum quod nihil conveniat virtuti
quod non convenit substantiae; sed quod efficacia virtutis est secundum
modum substantiae; ut, si substantia est materialis, et virtus
materialiter agit.
Ad sextum dicendum quod quanto aliquid est simplicius, tanto virtute
ad plura se extendit, sed quantitate dimensiva ad pauciora; et sic
extensio dimensivae quantitatis ad multa indicat compositionem,
extensio vero virtutis indicat simplicitatem.
|
|