|
Et videtur quod non.
1. Vespere enim et mane diei sunt tenebris admixta. Sed in
intellectu Angeli nullae sunt tenebrae, cum sint specula clarissima,
ut Dionysius dicit. Ergo in Angelis non debet distingui cognitio
matutina et vespertina.
2. Praeterea, cognitio matutina secundum Augustinum, IV super
Genes. ad Litt., dicitur qua Angeli cognoscunt res fiendas in
verbo; vespertina autem qua cognoscunt res in propria natura. Sed non
aliter cognoscunt res antequam sint, et aliter postquam sunt, cum
intellectum habeant deiformem, et a rebus cognitionem non accipiant.
Ergo in eis cognitio matutina et vespertina distingui non debet.
3. Praeterea, cognitio vespertina est qua res cognoscuntur in
propria natura. Sed res in verbo, in propria natura cognoscuntur;
verbum enim expressius propriam naturam rei repraesentat quam etiam
ipsae formae. Cum ergo cognitio matutina sit cognitio in verbo,
videtur quod vespertina cognitio a matutina in Angelis non
distinguatur.
4. Praeterea, Genes. I, 5, dicitur, quod factum est vespere
et mane dies unus. Sed dies accipitur ibi pro ipsa Angeli
cognitione, ut Augustinus dicit, IV super Genes. ad litteram.
Ergo una et eadem cognitio est in Angelis matutina et vespertina.
5. Praeterea, lux matutina crescit in meridianam. Sed cognitio
quae est rerum in verbo, non potest crescere in aliam ampliorem
cognitionem. Ergo cognitio rerum in verbo non potest dici proprie
matutina; et sic non distinguitur in Angelis cognitio matutina et
vespertina per hoc quod est cognoscere res in verbo et in propria
natura.
6. Praeterea, prius est cognitio rei fiendae quam factae. Sed
cognitio vespertina praecedit matutinam, ut patet Genesi I, 5:
factum est vespere et mane, dies unus. Ergo non convenienter
distinguitur cognitio matutina a vespertina, ut cognitio vespertina sit
cognitio rei iam factae, cognitio vero matutina rei fiendae.
7. Praeterea, Augustinus comparat cognitionem rerum in verbo et in
propria natura cognitioni artis et operis, et cognitioni lineae quae
intelligitur, et quae in pulvere scribitur. Sed istud non patitur
diversa cognitionis genera. Ergo nec cognitio rerum in verbo et in
propria natura sunt duae cognitiones; et sic matutina et vespertina
cognitio non distinguuntur.
8. Praeterea, Angelus in principio suae creationis cognovit
cognitione matutina. Non autem cognovit verbum, quia non fuit creatus
beatus; videre autem verbum est actus beatitudinis. Ergo cognitio
rerum in verbo non est cognitio matutina; et sic idem quod prius.
9. Sed dicebat, quod quamvis non cognoverit verbum per essentiam,
cognovit tamen per aliquam similitudinem creatam; et sic cognovit res
in verbo.- Sed contra. Omnis cognitio quae est per formas creatas,
est cognitio umbrata, quia omnis creatura in se considerata est
tenebra. Sed cognitio obumbrata, est cognitio vespertina. Ergo
cognoscere res in verbo, vel verbum modo praedicto, esset cognitio non
matutina, sed vespertina.
10. Praeterea, Augustinus contra Manichaeos dicit, quod mens
fortis et vegeta, cum illam primam veritatem conspexit, cetera
obliviscitur. Ergo videndo verbum, nihil aliud videt in verbo; et
sic matutina cognitio non potest dici in Angelis cognitio rerum in
verbo.
11. Praeterea, cognitio matutina est clarior quam vespertina. Sed
cognitio rerum in verbo est minus clara quam cognitio rerum in propria
natura quia res in verbo sunt secundum quid, in propria autem natura
sunt simpliciter. Melius autem cognoscitur aliquid ubi est
simpliciter, quam ubi est secundum quid. Ergo hoc modo distingui non
potest, ut cognitio rerum in verbo dicatur matutina, in proprio autem
genere dicatur vespertina.
12. Praeterea, cognitio quae est ex propriis et immediatis, est
perfectior quam quae est ex causa communi. Sed Deus est causa
communis rerum omnium. Imperfectior ergo est illa cognitio qua res
cognoscuntur in verbo, quam illa qua cognoscuntur in propria natura.
13. Praeterea, res cognoscuntur in verbo sicut in quodam speculo.
Sed perfectius cognoscuntur res in seipsis quam in speculo. Ergo et
perfectius in propria natura cognoscuntur quam in verbo; et sic idem
quod prius.
In contrarium est quod Augustinus, Lib. IV et V super Genes.
ad Litt., has cognitiones distinguit modo praedicto.
Responsio. Dicendum, quod hoc quod dicitur de matutina et vespertina
Angelorum cognitione, introductum est ab Augustino hac necessitate,
ut posset ponere, ea quae in sex primis diebus facta leguntur, sine
successione temporum esse completa; unde per dies illos non temporum
distinctiones vult intelligi, sed Angelorum cognitionem. Sicut enim
praesentatio lucis corporalis super haec inferiora diem facit
temporalem, sic praesentatio vel comparatio luminis intellectus
angelici ad res creatas diem spiritualem facit. Et secundum hoc multi
dies distinguuntur, quod intellectus Angeli diversis rerum generibus
cognoscendis comparatur, ut sic ordo dierum non sit ordo temporis, sed
ordo naturae, qui in cognitione Angeli attenditur secundum ordinem
cognitorum ad invicem, prout alterum altero est prius natura. Sicut
autem in die temporali mane est diei principium, vespere vero finis,
ita in cognitione Angeli respectu eiusdem rei est considerare
principium et finem secundum ordinem rei cognitae. Principium autem
cuiuslibet rei est in sua causa a qua fluit; terminus autem esse ipsius
est in ipsa re ad quam actio causae producentis terminatur. Unde
primitiva alicuius rei cognitio est secundum quod consideratur in causa
sua, quae est verbum aeternum; unde cognitio rerum in verbo dicitur
cognitio matutina. Ultima autem rei cognitio est secundum quod
cognoscitur in seipsa; et talis cognitio dicitur vespertina. Sciendum
tamen, quod ista distinctio potest dupliciter intelligi. Uno modo ex
parte rei cognitae; alio modo ex parte medii cognoscendi. Ex parte
quidem rei cognitae, ut dicatur res in verbo cognosci, quando
cognoscitur esse eius quod habet in verbo; in propria vero natura
secundum quod cognoscitur ipsum esse rei quod habet in seipsa: et hic
non est conveniens intellectus; quia esse rei quod habet in verbo, non
est aliud ab esse verbi; quia, ut Anselmus dicit, creatura in
creatore est creatrix essentia; unde cognoscere hoc modo creaturam in
verbo non esset cognitio creaturae, sed magis creatoris. Et ideo
oportet hanc distinctionem intelligi ex parte medii cognoscendi; ut
dicatur res cognosci in verbo, quando per verbum ipsa res in propria
natura cognoscitur; in propria vero natura, quando cognoscitur per
formas aliquas creatas rebus creatis proportionatas, sicut cum
cognoscit per formas sibi inditas; vel etiam si per formas acquisitas
cognosceret, quantum ad hoc pertinet, nihil differret.
Ad primum igitur dicendum, quod non accipitur similitudo in cognitione
Angeli vespere et mane, secundum hoc quod vespere et mane diei
temporalis sunt cum tenebrarum admixtione; sed magis secundum rationem
principii et termini, ut dictum est, in corpore art. Vel potest
dici, quod omnis intellectus creatus, inquantum est ex nihilo,
tenebrosus est, comparatus claritati intellectus divini; habet autem
lucis admixtionem inquantum divinum intellectum imitatur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis per verbum eodem modo cognoscant
Angeli res fiendas et factas, tamen alio modo cognoscunt res fiendas
per verbum et alio modo res factas per propriam naturam secundum
similitudinem eius, quam penes se habet; et secundum hoc matutina
cognitio a vespertina distinguitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis res expressius repraesententur in
verbo quam in formis intellectus angelici, tamen formae intellectus
angelici sunt magis rebus proportionatae, et quasi eis adaequatae; et
ideo ista cognitio dicitur esse rerum in propria natura, et non prima.
Ad quartum dicendum, quod sicut una tota scientia comprehendit sub se
diversas scientias particulares, quibus conclusiones diversae
cognoscuntur; ita etiam ipsa una cognitio Angeli, quae est quasi
quoddam totum, comprehendit sub se cognitionem matutinam et vespertinam
quasi partes, sicut mane et vespere sunt partes diei temporalis.
Ad quintum dicendum, quod non oportet quantum ad omnia, spiritualia
corporalibus similia esse. Non igitur propter hoc cognitio rerum in
verbo dicitur matutina, quia in aliquam maiorem cognitionem crescat:
sed quia ad aliquam cognitionem inferiorem terminatur, ut dictum est,
in corp. art.
Ad sextum dicendum, quod cognitio matutina praecedit vespertinam
ordine naturae respectu unius et eiusdem rei; sed respectu diversarum
rerum vespertina cognitio prioris intelligitur esse prior cognitione
matutina posterioris, prout in cognitione attenditur ordo ex parte
rerum cognitarum. Et ideo Genesi I vespere ante mane ponitur hac
necessitate, quia opus primae diei est lux, quam Augustinus
intelligit spiritualem, quae illuminatur per conversionem ad verbum.
Angelus autem seipsum primo in seipso cognovit naturali cognitione; et
se cognito, non in seipso permansit, quasi seipso fruens et in se
finem ponens (sic enim nox factus esset, ut Angeli qui
peccaverunt), sed cognitionem suam in Dei laudem retulit; et sic ex
sui contemplatione conversus est in verbi contemplationem, in quo est
mane sequentis diei, secundum quod in verbo accepit cognitionem
sequentis creaturae, scilicet firmamenti. Sicut autem videmus in
tempore continuo, quod idem nunc est duorum temporum, prout est finis
praeteriti et principium futuri; ita matutina cognitio secundae diei
est primae diei terminus, et secundae diei initium, et sic deinceps
usque ad diem septimam.
Ad septimum dicendum, quod non est eadem cognitio artificiati secundum
quod cognoscitur ex forma artis, et secundum quod cognoscitur ex ipsa
re iam facta. Prima enim cognitio est universalis tantum; secunda
autem potest esse etiam particularis, sicut cum intueor aliquam domum
factam. Et praeterea non est simile omnino: ars enim creata magis est
proportionata et adaequata rebus artificiatis quam ars increata rebus
creatis.
Ad octavum dicendum, quod Angelus in principio suae creationis non
fuit beatus, nec verbum per essentiam vidit: unde nec cognitionem
matutinam habuit; sed primo habuit vespertinam, et ex vespertina
profecit in matutinam. Unde signanter primus dies mane non dicitur
habuisse, sed primo vespere, et de vespere transivit in mane: quia
lux illa spiritualis, quae primo die facta dicitur, scilicet
substantia angelica, statim facta seipsam cognovit, quod fuit
cognitionis vespertinae; et hanc cognitionem retulit ad laudem verbi,
in quo facta est ei cognitio matutina; et propter hoc dicitur Genes.
I, 5: factum est vespere et mane dies unus.
Ad nonum dicendum, quod cum cognitio vespertina a matutina
distinguatur ex parte medii cognitionis, et non ex parte rei cognitae:
cognitio creatoris per creaturam est vespertina, sicut e contrario
cognitio creaturae per creatorem est matutina. Unde quantum ad hoc
ratio recte procedit.
Ad decimum dicendum, quod mens fortis rebus divinis intenta dicitur
aliorum oblivisci, non quidem quantum ad scientiam, sed quantum ad
rerum aestimationem: quia illa quae nobis in creaturis maxima
videbantur, divina celsitudine considerata, minima iudicamus.
Ad undecimum dicendum, quod cognitio rerum in verbo est perfectior
quam cognitio earum in propria natura; inquantum verbum clarius
repraesentat unamquamque rem quam creata species. Res autem esse in
seipsis verius quam in verbo, potest intelligi dupliciter. Uno modo
ut habeant in se esse nobilius quam esse quod habent in verbo; quod
falsum est: quia in seipsis habent esse creatum, in verbo autem
increatum: et ita esse quod habent in seipsis, est secundum quid
respectu illius quod habent in verbo. Alio modo ut res sit perfectius
haec in seipsa quam in verbo; et hoc quodammodo verum est. Res enim
in seipsa est materialis, quod est de ratione quarumdam rerum; in
verbo autem non est materialis, sed est ibi similitudinem habens
quantum ad formam et materiam. Et tamen, quamvis secundum hoc quod
est talis res in verbo, sit secundum quid; tamen perfectius
cognoscitur per verbum quam per seipsam, etiam inquantum est talis;
quia perfectius repraesentatur etiam propria rei ratio in verbo quam in
seipsa, quamvis secundum propriam rationem existendi verius sit in
seipsa. Cognitio autem sequitur formae repraesentationem; unde res,
cum non sit in anima nisi secundum quid, per suam similitudinem,
simpliciter tamen cognoscitur.
Ad duodecimum dicendum, quod ipse Deus est propria et immediata causa
uniuscuiusque rei, et quodammodo magis intima unicuique quam ipsum sit
intimum sibi, ut Augustinus dicit.
Ad decimumtertium dicendum, quod formae non transfunduntur a speculo
in res, sed e converso; a verbo autem transfunduntur in res; unde non
est simile de cognitione rerum in speculo, et in verbo.
|
|