|
Et videtur quod non.
1. Ut enim dicit Augustinus, IV super Genesim ad litteram,
cognitio vespertina est qua res cognoscitur in seipsa; matutina vero,
cum refertur in laudem creatoris; et sic cognitio matutina videtur a
vespertina distingui per relatum et non relatum. Sed praeter
cognitionem creaturae in seipsa relatam ad verbum et non relatam, est
accipere aliam creaturae cognitionem magis differentem ab eis quam
altera istarum differat ab altera: scilicet cognitionem creaturarum in
verbo. Ergo matutina et vespertina cognitio non sufficienter dividunt
cognitionem angelicam.
2. Praeterea, Augustinus, II super Genes. ad litteram, ponit
triplex esse creaturae: unum quod habet in verbo, aliud quod habet in
propria natura, tertium quod habet in mente angelica. Sed penes
primum esse et secundum accipitur cognitio matutina et vespertina.
Ergo penes tertium debet accipi tertia eius cognitio.
3. Praeterea, cognitio matutina et vespertina distinguitur per hoc
quod est cognoscere res in verbo, et res in propria natura; et per hoc
quod est cognoscere res factas et fiendas. Sed haec possunt
quadrupliciter diversificari. Uno modo, ut dicantur cognoscere res
fiendas in verbo; alio modo factas in verbo; tertio modo factas in
propria natura; quarto fiendas in propria natura, quae quidem videtur
esse inutilis coniugatio, quia in propria natura non cognoscitur
aliquid antequam sit. Ergo saltem oportet tres esse cognitiones
angelicas; et sic insufficienter distinguitur per duas.
4. Praeterea, vespere et mane dicuntur in cognitione angelica ad
similitudinem diei temporalis. Sed in die temporali inter mane et
vespere est meridies. Ergo et in Angelis inter cognitionem matutinam
et vespertinam debet poni meridiana.
5. Praeterea, Angelus non solum cognoscit creaturas, sed etiam
ipsum creatorem. Sed cognitio matutina et vespertina in Angelis
distinguitur quantum ad cognitionem creaturae. Ergo praeter
cognitionem vespertinam et matutinam est assignare cognitionem tertiam
in Angelis.
6. Praeterea, cognitio matutina et vespertina non pertinet nisi ad
cognitionem gratiae; alias Angeli mali haberent cognitionem matutinam
vel vespertinam: quod non videtur esse verum, cum in Daemonibus non
sit dies, vespere autem et mane sint diei partes. Ergo, cum cognitio
naturalis sit in Angelis praeter gratuitam, videtur quod sit in eis
ponere tertiam cognitionem.
Sed contra. Cognitio matutina et vespertina distinguuntur per creatum
et increatum. Sed inter haec nihil est medium. Ergo nec inter
cognitionem matutinam et vespertinam.
Responsio. Dicendum, quod de cognitione matutina et vespertina
dupliciter loqui possumus. Uno modo quantum ad id quod cognitionis
est; et sic inter utramque cognitionem nihil cadit medium. Cognitio
enim vespertina a matutina distinguitur, ut supra dictum est, per
medium cognoscendi: quod quidem si creatum est, facit cognitionem
vespertinam quocumque modo; si autem increatum, facit cognitionem
matutinam. Non potest autem aliquid esse medium inter creatum et
increatum. Si autem considerentur quantum ad rationem matutini et
vespertini, sic cadit inter eas aliquod medium, duplici ratione.
Primo, quia mane et vespere sunt partes diei; dies autem est in
Angelis per illustrationem gratiae, secundum Augustinum: unde non se
extendunt ultra cognitionem gratuitam bonorum Angelorum; et sic
naturalis cognitio est praeter has duas. Secundo, quia vespere,
inquantum huiusmodi, terminatur ad mane, et mane ad vespere; unde
cognitio rerum in propria natura, non quaelibet potest dici
vespertina, sed illa tantum quae refertur in laudem creatoris: sic
enim vespere redit ad mane. Et sic cognitio Daemonum quam habent de
rebus, nec est matutina, nec vespertina; sed solummodo cognitio
gratuita, quae est in Angelis beatis.
Ad primum igitur dicendum, quod cognitio rerum in propria natura
semper est vespertina; nec relatio eius ad cognitionem in verbo facit
eam matutinam, sed facit eam terminari ad matutinam. Non ergo dicitur
quod ex hoc Angelus matutinam cognitionem habeat quod cognitionem rerum
in propria natura ad verbum referat, quasi ipsa cognitio relata sit
cognitio matutina; sed quia ex hoc quod refert, meretur matutinam
cognitionem accipere.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet, si matutina
cognitio et vespertina distinguerentur ex parte rei cognitae; sic enim
esset triplex cognitio secundum triplex esse cognoscibile de rebus.
Cum autem cognitio matutina distinguatur a vespertina penes medium
cognoscendi, quod est creatum vel increatum, per utrumlibet istorum
mediorum cognoscitur quodlibet illorum esse; et sic non oportet tertiam
cognitionem ponere.
Ad tertium dicendum, quod omnis cognitio quae est in verbo, vocatur
cognitio matutina, sive sit res iam facta, sive non sit facta; quia
talis cognitio est conformis divinae cognitioni, qui cognoscit omnia
similiter antequam fiant et postquam facta sunt. Et tamen omnis
cognitio rei in verbo est rei ut fiendae, sive res iam sit facta, sive
non: ut ly fiendum non dicat tempus, sed exitum creaturae a creatore;
sicut est cognitio artificiati in arte est eius secundum suum fieri,
quamvis etiam ipsum artificiatum iam sit factum.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus nominat matutinam cognitionem
quae est in plena luce, unde continet sub se meridianam; unde
quandoque nominat eam diurnam, quandoque autem matutinam. Vel potest
dici, quod omnis cognitio intellectus angelici habet tenebras admixtas
ex parte cognoscentis. Unde nulla cognitio alicuius intellectus creati
potest dici meridiana, sed sola cognitio qua Deus cognoscit omnia in
seipso.
Ad quintum dicendum, quod eadem cognitione verbum et res in verbo
(cognoscuntur); unde etiam cognitio verbi dicitur matutina. Et hoc
patet, quia septimus dies, qui significat quietem Dei in seipso,
habet mane; unde matutina cognitio est secundum quod Angelus Deum
cognoscit.
Ad sextum patet responsio ex dictis.
|
|